Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
PSALMODIA
Ant. 1 Allelúia, Deus suscitávit Christum a mórtuis et dedit ei glóriam, allelúia.
Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus. (Ap 16, 5)
3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
et magnitúdinis eius non est investigátio.
4 Generátio generatióni laudábit ópera tua, *
et poténtiam tuam pronuntiábunt.
5 Magnificéntiam glóriæ maiestátis tuæ loquéntur *
et mirabília tua enarrábunt.
6 Et virtútem terribílium tuórum dicent *
et magnitúdinem tuam narrábunt.
7 Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt *
et iustítia tua exsultábunt.
8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
longánimis et multæ misericórdiæ.
9 Suávis Dóminus univérsis, *
et miseratiónes eius super ómnia ópera eius. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Allelúia, Deus suscitávit Christum a mórtuis et dedit ei glóriam, allelúia.
Ant. 2 Allelúia, nimis exaltátus es, Dómine, super omnes cælos, allelúia.
10 Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua; *
et sancti tui benedícant tibi.
11 Glóriam regni tui dicant *
et poténtiam tuam loquántur,
12 ut notas fáciant fíliis hóminum poténtias tuas *
et glóriam magnificéntiæ regni tui.
13a Regnum tuum regnum ómnium sæculórum, *
et dominátio tua in omnem generatiónem et generatiónem.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Allelúia, nimis exaltátus es, Dómine, super omnes cælos, allelúia.
Ant. 3 Allelúia, data est mihi omnis potéstas in cælo et in terra, allelúia.
13b Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis *
et sanctus in ómnibus opéribus suis.
14 Allevat Dóminus omnes qui córruunt *
et érigit omnes depréssos.
15 Oculi ómnium in te sperant, *
et tu das illis escam in témpore opportúno.
16 Aperis tu manum tuam *
et imples omne ánimal in beneplácito. –
17 Iustus Dóminus in ómnibus viis suis *
et sanctus in ómnibus opéribus suis.
18 Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum, *
ómnibus invocántibus eum in veritáte.
19 Voluntátem timéntium se fáciet †
et deprecatiónem eórum exáudiet *
et salvos fáciet eos.
20 Custódit Dóminus omnes diligéntes se *
et omnes peccatóres dispérdet. –
21 Laudatiónem Dómini loquétur os meum, †
et benedícat omnis caro nómini sancto eius *
in sǽculum et in sǽculum sǽculi.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Allelúia, data est mihi omnis potéstas in cælo et in terra, allelúia.
V.
Reflóruit caro mea, allelúia.
R.
Et ex voluntáte mea confitébor illi, allelúia.
LECTIO PRIOR
De Epístola prima beáti Ioánnis apóstoli
Filíoli, non diligámus verbo nec lingua sed in ópere et veritáte. In hoc cognoscémus quóniam ex veritáte sumus, et in
conspéctu eius placábimus corda nostra, quóniam si reprehénderit nos cor, maior est Deus corde nostro et cognóscit ómnia.
Caríssimi, si cor nostrum non reprehénderit nos, fidúciam habémus ad Deum et, quodcúmque petiérimus, accípimus ab eo,
quóniam mandáta eius custodímus et ea, quæ sunt plácita coram eo, fácimus.
Et hoc est mandátum eius, ut credámus nómini Fílii eius Iesu Christi et diligámus altérutrum, sicut dedit mandátum nobis.
Et qui servat mandáta eius, in ipso manet, et ipse in eo; et in hoc cognóscimus quóniam manet in nobis, ex Spíritu, quem nobis dedit.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Homilíis sancti Gregórii Nysséni epíscopi in Cántica canticórum
Si diléctio plane tandem metum eíciat, mutatúsque metus diléctio fiat; tum vero únitas esse reperiétur id, quod salútem
conséquitur, ómnibus inter se unítis in conglutinatióne cum uno ac solo bono, per illam quæ in colúmba est perfectiónem.
Nam huiúsmodi quiddam ex verbis sequéntibus intellégimus, cum ait: Una est colúmba mea, perfécta mea. Unica est matri
suæ, elécta illi quæ péperit eam.
Atque hoc in Evangélio per vocem Dómini nobis illústrius declarátur. Etenim ille, benedicéndo, vim omnem discípulis suis
cónferens, cum ália bona verbis illis, quibus ad Patrem útitur, tríbuit dignis; tum étiam addit hoc, quod bonórum caput
ac summa est, non ámplius eos, in diversitáte quadam electiónum, multiplíciter divísos fore in faciéndo de bono iudício,
sed omnes unum futúros, uni illi ac soli bono agglutinátos; ita ut, per unitátem Sancti Spíritus (quemádmodum Apóstolus ait)
pacis constrícti nexu, corpus unum fiant omnes et unus spíritus, per spem unam, in quam vocáti sint.
Enimvéro réctius fecérimus, si de verbo ad verbum ipsas Evangélii divínas sane voces apposuérimus. Ut omnes, inquit, sint
unum, quemádmodum tu, mi Pater, in me es, et ego in te; ut et ipsi unum sint in nobis.
Huius autem unitátis nexus est glória. Spíritum autem Sanctum appellári glóriam, nemo prudentiórum negábit, si ipsa Dómini
verba intuébitur, cum ait: Glóriam, quam dedísti mihi, dedi eis. Revéra enim eándem discípulis glóriam dedit, cum ad eos
díceret: Accípite Spíritum Sanctum.
Atque hanc glóriam, quam tamen semper hábuit, prius étiam quam mundus hic exsísteret, accépit id témporis, cum natúram humánam
indúeret; qua quidem per Spíritum Sanctum glorificáta, quidquid huic cognátum est glóriæ, Spíritus fit párticeps, facto ab Apóstolis inítio.
Hanc ob causam ait: Glóriam, quam dedísti mihi, dedi eis; ut sint unum, quemádmodum nos unum sumus; ego in eis et tu in me,
ut sint consummáti in unum. Quámobrem is, qui de púero in virum perféctum augescéndo evásit, ad mensúram ætátis illíus pervénit,
quam mente intellégimus; dénique capax glóriæ Spíritus Sancti per statum a vítiis ómnibus aliénum, perque puritátem; hic
ígitur est perfécta illa colúmba, ad quam sponsus réspicit, cum ait: Una est colúmba mea, perfécta mea.
RESPONSORIUM
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.
PSALMODIA
Ant. 1 Dóminus regnávit, decórem indútus est, allelúia. †
Regnavit Dominus, Deus noster omnipotens. Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei. (Ap 19, 6. 7)
1 Dóminus regnávit! Decórem indútus est; *
indútus est Dóminus, fortitúdine præcínxit se.
Etenim firmávit orbem terræ, *
qui non commovébitur.
2 Firmáta sedes tua ex tunc, *
a sǽculo tu es. –
3 Elevavérunt flúmina, Dómine, †
elevavérunt flúmina vocem suam, *
elevavérunt flúmina fragórem suum.
4 Super voces aquárum multárum, †
super poténtes elatiónes maris, *
potens in altis Dóminus. –
5 Testimónia tua credibília facta sunt nimis; †
domum tuam decet sanctitúdo, *
Dómine, in longitúdinem diérum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Dóminus regnávit, decórem indútus est, allelúia. †
Ant. 2 Liberábitur creatúra in libertátem glóriæ filiórum Dei, allelúia.
57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59 benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –
60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
61 benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63 benedícite, stellæ cæli, Dómino. –
64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
65 benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67 benedícite, frigus et æstus, Dómino. –
68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
69 benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71 benedícite, noctes et dies, Dómino. –
72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
73 benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
laudet et superexáltet eum in sǽcula. –
75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
76 benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78 benedícite, fontes, Dómino. –
79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
80 benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82 benedícite, fílii hóminum, Dómino. –
83 Bénedic, Israel, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85 benedícite, servi Dómini, Dómino. –
86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
87 benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)
Ant. 2 Liberábitur creatúra in libertátem glóriæ filiórum Dei, allelúia.
Ant. 3 Exaltátum est nomen Dómini super cælum et terram, allelúia.
Sedenti super thronum et Agno benedictio et honor et gloria et potestas in sǽcula sǽculorum. (Ap 5, 13)
1 Laudáte Dóminum de cælis, *
laudáte eum in excélsis.
2 Laudáte eum, omnes ángeli eius, *
laudáte eum, omnes virtútes eius. –
3 Laudáte eum, sol et luna, *
laudáte eum, omnes stellæ lucéntes.
4 Laudáte eum, cæli cælórum, *
et aquæ omnes, quæ super cælos sunt. –
5 Laudent nomen Dómini, *
quia ipse mandávit, et creáta sunt;
6 státuit ea in ætérnum et in sǽculum sǽculi *
præcéptum pósuit, et non præteríbit. –
7 Laudáte Dóminum de terra, *
dracónes et omnes abýssi,
8 ignis, grando, nix, fumus, *
spíritus procellárum, qui facit verbum eius,
9 montes et omnes colles, *
ligna fructífera et omnes cedri,
10 béstiæ et univérsa pécora, *
serpéntes et vólucres pennátæ. –
11 Reges terræ et omnes pópuli, *
príncipes et omnes iúdices terræ,
12 iúvenes et vírgines, *
senes cum iunióribus,
13 laudent nomen Dómini, *
quia exaltátum est nomen eius solíus. –
Magnificéntia eius super cælum et terram, *
14 et exaltávit cornu pópuli sui.
Hymnus ómnibus sanctis eius, *
fíliis Israel, pópulo, qui propínquus est ei.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exaltátum est nomen Dómini super cælum et terram, allelúia.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Christe, Fili Dei vivi, miserére nobis. * Allelúia, allelúia.
R. Christe, Fili Dei vivi, miserére nobis. * Allelúia, allelúia.
V. Qui surrexísti a mórtuis.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Christe, Fili Dei vivi, miserére nobis. * Allelúia, allelúia.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Ego claritátem quam dedísti mihi, dedi illis, ut sint unum sicut nos unum sumus, allelúia.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Ego claritátem quam dedísti mihi, dedi illis, ut sint unum sicut nos unum sumus, allelúia.
PRECES
Cum ómnibus, qui in Spíritu Dei iustificáti sunt, nos in láudibus et oratióne coniungámus, dicéntes:
Spíritus tuus ádiuvet nos.
Dómine Iesu, da ut hódie a Spíritu Dei agámur,
— et semper ut fílii Dei ambulémus.
Per Spíritum tuum a Patre efflágita,
— ut digni efficiámur promissiónibus tuis.
Redde nos magnánimos, ne quærámus quod nostrum est,
— sed aliórum bonum pótius intendámus.
Da nobis sciéntiam Dei,
— ut in cognitióne tui ac Patris per Spíritum Sanctum progrediámur.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Supplicatiónibus nostris, Dómine, adésto propítius, ut, sicut humáni géneris Salvatórem tecum in tua crédimus maiestáte,
ita usque ad consummatiónem sǽculi manére nobíscum, sicut ipse promísit, sentiámus.Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)