Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Nóbilem Christi fámulam disérta
voce cantémus, decus æmulátam
féminæ fortis, sacra cui profúdit
página laudes.
Cui fides vivax, pia spes amórque
in Deum fervens, óperum bonórum
fértilis radix, amor unde fratrum
náscitur ultro.
Motus illíus méritis, remítte,
sóntibus nobis scelus omne, Iesu,
ut tibi puro resonémus æquas
péctore laudes.
Sit Patri summo decus atque virtus,
laus tibi Nato celebrísque cultus,
Flámini Sancto párilis potéstas
nunc et in ævum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.
Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)
I
1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2 Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
„Non requíret, non est Deus." –
5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
prosperántur viæ illíus in omni témpore.
Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
omnes inimícos suos aspernátur. –
6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
in generatiónem et generatiónem ero sine malo."
7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.
Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.
12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
ne obliviscáris páuperum.
13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –
14 Vidísti: †
tu labórem et dolórem consíderas, *
ut tradas eos in manus tuas.
Tibi derelíctus est pauper, *
órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
quæres peccátum illíus et non invénies. –
16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.
Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.
Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)
2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.
3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –
4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
et linguam magníloquam.
5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
lábia nostra a nobis sunt; *
quis noster dóminus est?" –
6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
ponam in salutári illum, quem despíciunt."
7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –
8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
a generatióne hac in ætérnum.
9 In circúitu ímpii ámbulant, *
cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.
V.
Díriget Dóminus mansuétos in iudício.
R.
Docébit mites vias suas.
LECTIO PRIOR
Incipit liber Ieremíæ prophétæ
Verba Ieremíæ fílii Helcíæ de sacerdótibus, qui fuérunt in Anathoth in terra Béniamin. Quod factum est verbum Dómini ad eum in diébus Iosíæ fílii
Amon regis Iudæ, in tértio décimo anno regni eius. Et factum est in diébus Ióachim fílii Iosíæ regis Iudæ, usque ad consummatiónem undécimi anni
Sedecíæ fílii Iosíæ regis Iudæ, usque ad transmigratiónem Ierúsalem in mense quinto.
Et factum est verbum Dómini ad me dicens: «Priúsquam te formárem in útero, novi te et, ántequam exíres de vulva, sanctificávi te et prophétam géntibus dedi te».
Et dixi: «Heu, Dómine Deus! Ecce néscio loqui, quia puer ego sum».
Et dixit Dóminus ad me:
«Noli dícere: “Puer sum”, quóniam, ad quoscúmque mittam te, ibis et univérsa, quæcúmque mandávero tibi, loquéris. Ne tímeas a fácie eórum, quia
tecum ego sum, ut éruam te», dicit Dóminus.
Et misit Dóminus manum suam et tétigit os meum et dixit Dóminus ad me: «Ecce dedi verba mea in ore tuo; ecce constítui te hódie super gentes et
super regna, ut evéllas et déstruas et dispérdas et díssipes et ædífices et plantes».
Et factum est verbum Dómini ad me dicens: «Quid tu vides, Ieremía?». Et dixi: «Virgam amýgdali vigilántis ego vídeo». Et dixit Dóminus ad me:
«Bene vidísti, quia vígilo ego super verbo meo, ut fáciam illud».
Et factum est verbum Dómini secúndo ad me dicens: «Quid tu vides?». Et dixi: «Ollam succénsam ego vídeo; et fácies eius a fácie aquilónis». Et
dixit Dóminus ad me: «Ab aquilóne pandétur malum super omnes habitatóres terræ; quia ecce ego convocábo ómnia regna aquilónis, ait Dóminus, et
vénient et ponent unusquísque sólium suum in intróitu portárum Ierúsalem et contra omnes muros eius in circúitu et contra univérsas urbes Iudæ;
et loquar iudícia mea cum eis super omnem malítiam eórum, qui dereliquérunt me et incénsum obtulérunt diis aliénis et adoravérunt opus mánuum
suárum. Tu ergo accínge lumbos tuos et surge et lóquere ad eos ómnia, quæ ego præcípio tibi: ne tímeas a fácie eórum, alióquin timére te fáciam
vultum eórum. Ego quippe dedi te hódie in civitátem munítam et in colúmnam férream et in murum ǽreum contra omnem terram, régibus Iudæ, princípibus
eius et sacerdótibus et pópulo terræ; et bellábunt advérsum te et non prævalébunt, quia tecum ego sum, ait Dóminus, ut eríperem te».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Confessiónum libris sancti Augustíni epíscopi
Impendénte autem die, quo ex hac vita erat exitúra — quem diem tu nóveras, ignorántibus nobis — provénerat, ut credo, procuránte te occúltis tuis
modis, ut ego et ipsa soli starémus incumbéntes ad quandam fenéstram, unde hortus intra domum, quæ nos habébat, prospectabátur, illic apud Ostia
Tiberína, ubi remóti a turbis post longi itíneris labórem instaurabámus nos navigatióni. Colloquebámur ergo soli valde dúlciter et prætérita
obliviscéntes, in ea quæ ante sunt exténti, quærebámus inter nos apud præséntem veritátem, quod tu es, qualis futúra esset vita ætérna sanctórum,
quam nec óculus vidit nec auris audívit nec in cor hóminis ascéndit. Sed inhiabámus ore cordis in supérna fluénta fontis tui, fontis vitæ, qui est apud te.
Dicébam tália, etsi non isto modo et his verbis, tamen, Dómine, tu scis, quod illo die, cum tália loquerémur et mundus iste nobis inter verba
vilésceret cum ómnibus delectatiónibus suis; tunc ait illa: «Fili, quantum ad me áttinet, nulla re iam deléctor in hac vita. Quid hic fáciam
adhuc et cur hic sim, néscio, iam consúmpta spe huius sǽculi. Unum erat, propter quod in hac vita aliquántum immorári cupiébam, ut te christiánum
cathólicum vidérem, priúsquam mórerer. Cumulátius hoc mihi Deus prǽstitit, ut te étiam contémpta felicitáte terréna servum eius vídeam. Quid hic fácio?».
Ad hæc ei quid respónderim, non satis récolo, cum intérea vix intra quinque dies aut non multo ámplius decúbuit fébribus. Et cum ægrotáret, quodam die
deféctum ánimæ passa est et páululum subtrácta a præséntibus. Nos concúrrimus, sed cito réddita est sénsui et aspéxit astántes me et fratrem meum, et
ait nobis quasi quærénti símilis: «Ubi eram?».
Deínde nos íntuens mæróre attónitos: «Ponétis hic», inquit, «matrem vestram». Ego silébam et fletum frenábam. Frater autem meus quiddam locútus est, quo
eam non in péregre, sed in pátria defúngi tamquam felícius optáret. Quo audíto illa vultu ánxio revérberans eum óculis, quod tália sáperet, atque inde
me íntuens: «Vide», ait, «quid dicit». Et mox ambóbus: «Pónite», inquit, «hoc corpus ubicúmque: nihil vos eius cura contúrbet; tantum illud vos rogo,
ut ad Dómini altáre meminéritis mei, ubiúbi fuéritis». Cumque hanc senténtiam verbis quibus póterat explicásset, contícuit et ingravescénte morbo exercebátur.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Innocens mánibus et mundo corde ascéndet in montem Dómini.
Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).
Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)
1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
orbis terrárum et qui hábitant in eo.
2 Quia ipse super mária fundávit eum *
et super flúmina firmávit eum. –
3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
aut quis stabit in loco sancto eius?
4 Innocens mánibus et mundo corde, †
qui non levávit ad vana ánimam suam, *
nec iurávit in dolum.
5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
quæréntium fáciem Dei Iacob. –
7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
8 Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –
9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
10 Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Innocens mánibus et mundo corde ascéndet in montem Dómini.
Ant. 2 Exaltáte Regem sæculórum in opéribus vestris.
2 Benedíctus Deus vivens in ævum, †
et regnum illíus, *
quia ipse flagéllat et miserétur,
dedúcit usque ad ínferos deórsum †
et redúcit a perditióne maiestáte sua, *
et non est qui effúgiat manum eius. –
3 Confitémini illi, fílii Israel, coram natiónibus, †
quia ipse dispérsit vos in illis *
4 et ibi osténdit maiestátem suam.
Et exaltáte illum coram omni vivénte, †
quóniam Dóminus noster, et ipse est pater noster *
et ipse est Deus noster in ómnia sǽcula. –
5 Flagellábit vos ob iniquitátes vestras *
et ómnium miserébitur vestrum
et cólliget vos ab ómnibus natiónibus, *
ubicúmque dispérsi fuéritis.
6 Cum convérsi fuéritis ad illum †
in toto corde vestro et in tota ánima vestra, *
ut faciátis coram illo veritátem,
tunc revertétur ad vos *
et non abscóndet a vobis fáciem suam ámplius. –
Et nunc aspícite, quæ fecit vobíscum, *
et confitémini illi in toto ore vestro.
Benedícite Dóminum iustítiæ *
et exaltáte regem sæculórum. –
Ego in terra captivitátis meæ confíteor illi *
et osténdo virtútem et maiestátem eius genti peccatórum.
Convertímini, peccatóres, †
et fácite iustítiam coram illo. *
Quis scit, si velit vos et fáciat vobis misericórdiam? –
7 Ego et ánima mea regi cæli lætatiónes dícimus, *
et ánima mea lætábitur ómnibus diébus vitæ suæ.
8 Benedícite Dóminum, omnes elécti, †
et omnes laudáte maiestátem illíus.
Agite dies lætítiæ et confitémini illi.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Exaltáte Regem sæculórum in opéribus vestris.
Ant. 3 Rectos decet collaudátio.
Omnia per ipsum facta sunt. (Io 1, 3)
1 Exsultáte, iusti, in Dómino; *
rectos decet collaudátio.
2 Confitémini Dómino in cíthara, *
in psaltério decem chordárum psállite illi.
3 Cantáte ei cánticum novum, *
bene psállite ei in vociferatióne,
4 quia rectum est verbum Dómini, *
et ómnia ópera eius in fide.
5 Díligit iustítiam et iudícium; *
misericórdia Dómini plena est terra.
6 Verbo Dómini cæli facti sunt, *
et spíritu oris eius omnis virtus eórum.
7 Cóngregans sicut in utre aquas maris, *
ponens in thesáuris abýssos. –
8 Tímeat Dóminum omnis terra, *
a fácie autem eius formídent omnes inhabitántes orbem.
9 Quóniam ipse dixit, et facta sunt, *
ipse mandávit, et creáta sunt.
10 Dóminus díssipat consília géntium, *
írritas facit cogitatiónes populórum.
11 Consílium autem Dómini in ætérnum manet, *
cogitatiónes cordis eius in generatióne et generatiónem. –
12 Beáta gens, cui Dóminus est Deus, *
pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.
13 De cælo respéxit Dóminus, *
vidit omnes fílios hóminum.
14 De loco habitáculi sui respéxit *
super omnes, qui hábitant terram,
15 qui finxit singillátim corda eórum, *
qui intéllegit ómnia ópera eórum. –
16 Non salvátur rex per multam virtútem, *
et gigas non liberábitur in multitúdine virtútis suæ.
17 Fallax equus ad salútem, *
in abundántia autem virtútis suæ non salvábit.
18 Ecce óculi Dómini super metuéntes eum, *
in eos, qui sperant super misericórdia eius,
19 ut éruat a morte ánimas eórum *
et alat eos in fame. –
20 ánima nostra sústinet Dóminum, *
quóniam adiútor et protéctor noster est;
21 quia in eo lætábitur cor nostrum, *
et in nómine sancto eius sperávimus.
22 Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Rectos decet collaudátio.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Adiuvábit eam * Deus vultu suo.
R. Adiuvábit eam * Deus vultu suo.
V. Deus in médio eius, non commovébitur.
R. Deus vultu suo.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Adiuvábit eam * Deus vultu suo.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Exaudísti eam, Dómine, nec despexísti lácrimas eius, cum profluéntes rigárent terram in omni loco oratiónis eius.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Exaudísti eam, Dómine, nec despexísti lácrimas eius, cum profluéntes rigárent terram in omni loco oratiónis eius.
PRECES
Cum ómnibus muliéribus sanctis, fratres, Salvatórem nostrum confiteámur, simúlque invocémus:
Veni, Dómine Iesu.
Dómine Iesu, qui peccatríci multa dimisísti, quóniam diléxerat multum,
— dimítte nobis, quia multum peccávimus.
Dómine Iesu, cui mulíeres sanctæ in itínere ministrábant,
— concéde nobis ut vestígia tua sectémur.
Dómine Iesu, magíster, quem María audiébat, cum Martha tibi serviébat,
— concéde nobis, ut in fide et caritáte serviámus tibi.
Dómine Iesu, qui fratrem, sorórem et matrem appellásti omnes tuam voluntátem faciéntes,
— concéde nobis ut tibi semper verbis complaceámus et actis.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, mæréntium consolátor, qui beátæ Mónicæ pias lácrimas in conversióne fílii sui Augustíni misericórditer suscepísti, da nobis, utriúsque intervéntu,
peccáta nostra deploráre, et grátiæ tuæ indulgéntiam inveníre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)