lat

BREVIARIUM ROMANUM

9 martius 2020
S. Franciscæ Romanæ, religiosæ, pro commemoratione


Romæ nata est anno 1384; adhuc iuvenis matrimonio copulata, tres peperit filios. Temporibus calamitosis vivens, bona pauperibus distribuit, ægrotis ministravit; mirabilis fuit in vita actuosa erga egenos et in virtutibus colendis, præsertim humilitate et patientia. Anno 1425 Congregationem instituit Oblatarum sub regula S. Benedicti. Mortua est anno 1440.

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Iam, Christe, sol iustítiæ,
mentis dehíscant ténebræ,
virtútum ut lux rédeat,
terris diem cum réparas.

Dans tempus acceptábile
et pǽnitens cor tríbue,
convértat ut benígnitas
quos longa suffert píetas;

Quiddámque pæniténtiæ
da ferre, quo fit démptio,
maióre tuo múnere,
culpárum quamvis grándium.

Dies venit, dies tua,
per quam reflórent ómnia;
lætémur in hac ut tuæ
per hanc redúcti grátiæ.

Te rerum univérsitas,
clemens, adóret, Trínitas,
et nos novi per véniam
novum canámus cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Psalmus 30 (31), 2-17. 20-25
Afflicti supplicatio cum fiducia

Pater, in manus tuas commendo spiritum meum. (Lc 23, 46)

I

2 In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum; *
      in iustítia tua líbera me.
3 Inclína ad me aurem tuam, *
      accélera, ut éruas me.
  Esto mihi in rupem præsídii et in domum munítam, *
      ut salvum me fácias. –

4 Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu *
      et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
5 Edúces me de láqueo, quem abscondérunt mihi, *
      quóniam tu es fortitúdo mea. –

6 In manus tuas comméndo spíritum meum; *
      redemísti me, Dómine, Deus veritátis.
7 Odísti observántes vanitátes supervácuas, *
      ego autem in Dómino sperávi.

8 Exsultábo et lætábor in misericórdia tua, *
      quóniam respexísti humilitátem meam;
   agnovísti necessitátes ánimæ meæ, †

9     nec conclusísti me in mánibus inimíci; *
      statuísti in loco spatióso pedes meos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Inclína ad me, Dómine, aurem tuam, ut éruas me.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

II

10 Miserére mei, Dómine, quóniam tríbulor; †
       conturbátus est in mæróre óculus meus, *
       ánima mea et venter meus.

11 Quóniam defécit in dolóre vita mea *
       et anni mei in gemítibus;
    infirmáta est in paupertáte virtus mea, *
       et ossa mea contabuérunt. –

12 Apud omnes inimícos meos factus sum oppróbrium †
       et vicínis meis valde et timor notis meis: *
       qui vidébant me foras, fugiébant a me.

13 Oblivióni a corde datus sum tamquam mórtuus; *
       factus sum tamquam vas pérditum.

14 Quóniam audívi vituperatiónem multórum: *
       horror in circúitu;
    in eo dum convenírent simul advérsum me, *
       auférre ánimam meam consiliáti sunt. -

15 Ego autem in te sperávi, Dómine; †
       dixi: "Deus meus es tu, *

16    in mánibus tuis sortes meæ."
    Eripe me de manu inimicórum meórum *
       et a persequéntibus me;

17 illústra fáciem tuam super servum tuum, *
       salvum me fac in misericórdia tua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Illúmina fáciem tuam super servum tuum, Dómine.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

Psalmus 30 (31) III

20 Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, *
       quam abscondísti timéntibus te.
    Perfecísti eis, qui sperant in te, *
       in conspéctu filiórum hóminum.

21 Abscóndes eos in abscóndito faciéi tuæ *
       a conturbatióne hóminum;
    próteges eos in tabernáculo *
       a contradictióne linguárum. –

22 Benedíctus Dóminus, *
       quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi in civitáte muníta.

23 Ego autem dixi in trepidatióne mea: *
       "Præcísus sum a conspéctu oculórum tuórum."
    Verúmtamen exaudísti vocem oratiónis meæ, *
       dum clamárem ad te. –

24 Dilígite Dóminum, omnes sancti eius: †
       fidéles consérvat Dóminus *
       et retríbuit abundánter faciéntibus supérbiam.

25 Viríliter ágite, et confortétur cor vestrum, *
       omnes, qui sperátis in Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedíctus Dóminus, quóniam mirificávit misericórdiam suam mihi.

V. Pænitémini et crédite Evangélio.
R. Appropinquávit enim regnum Dei.

LECTIO PRIOR

De libro Exodi

14, 10-31

Transitus maris Rubri

     In diébus illis: Cum appropinquásset phárao, levántes fílii Israel óculos vidérunt Ægýptios post se et timuérunt valde clamaverúntque ad Dóminum et dixérunt ad Móysen: «Fórsitan non erant sepúlcra in Ægýpto? ídeo tulísti nos, ut morerémur in solitúdine. Quid hoc fecísti, ut edúceres nos ex Ægýpto? Nonne iste est sermo, quem loquebámur ad te in Ægýpto, dicéntes: Recéde a nobis, ut serviámus Ægýptiis? Multo enim mélius erat servíre eis quam mori in solitúdine». Et ait Móyses ad pópulum: «Nolíte timére; state et vidéte salútem Dómini, quam factúrus est vobis hódie; Ægýptios enim, quos nunc vidétis, nequáquam ultra vidébitis usque in sempitérnum. Dóminus pugnábit pro vobis, et vos silébitis».
     Dixítque Dóminus ad Móysen: «Quid clamas ad me? Lóquere fíliis Israel, ut proficiscántur. Tu autem éleva virgam tuam et exténde manum tuam super mare et dívide illud, ut gradiántur fílii Israel in médio mari per siccum. Ego autem indurábo cor Ægyptiórum, ut persequántur eos; et glorificábor in pharaóne et in omni exércitu eius, in cúrribus et in equítibus illíus. Et scient Ægýptii quia ego sum Dóminus, cum glorificátus fúero in pharaóne, in cúrribus atque in equítibus eius».
     Tollénsque se ángelus Dei, qui præcedébat castra Israel, ábiit post eos; et cum eo páriter colúmna nubis, prióra dimíttens, post tergum. Stetit inter castra Ægyptiórum et castra Israel; et erat nubes tenebrósa et illúminans noctem, ita ut ad se ínvicem toto noctis témpore accédere non valérent.
     Cumque extendísset Móyses manum super mare, réppulit illud Dóminus, flante vento veheménti et urénte tota nocte, et vertit in siccum; divisáque est aqua. Et ingréssi sunt fílii Israel per médium maris sicci; erat enim aqua quasi murus a dextra eórum et læva. Persequentésque Ægýptii ingréssi sunt post eos, omnis equitátus pharaónis, currus eius et équites per médium maris. Iamque advénerat vigília matutína, et ecce respíciens Dóminus super castra Ægyptiórum per colúmnam ignis et nubis perturbávit exércitum eórum; et impedívit rotas cúrruum, ita ut diffícile moveréntur. Dixérunt ergo Ægýptii: «Fugiámus Israélem! Dóminus enim pugnat pro eis contra nos».
     Et ait Dóminus ad Móysen: «Exténde manum tuam super mare, ut revertántur aquæ ad Ægýptios super currus et équites eórum». Cumque extendísset Móyses manum contra mare, revérsum est primo dilúculo ad priórem locum; fugientibúsque Ægýptiis occurrérunt aquæ, et invólvit eos Dóminus in médiis flúctibus. Reversǽque sunt aquæ et operuérunt currus et équites cuncti exércitus pharaónis, qui sequéntes ingréssi fúerant mare; ne unus quidem supérfuit ex eis. Fílii autem Israel perrexérunt per médium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinístris.
     Liberavítque Dóminus in die illo Israel de manu Ægyptiórum. Et vidérunt Ægýptios mórtuos super litus maris et manum magnam, quam exercúerat Dóminus contra eos; timuítque pópulus Dóminum et credidérunt Dómino et Móysi servo eius.

RESPONSORIUM

Ex 15, 1.2.3

R. Cantémus Dómino: glorióse enim magnificátus est, equum et ascensórem deiécit in mare; * fortitúdo mea et robur meum Dóminus, et factus est mihi in salútem.
V. Dóminus quasi vir pugnátor; Dóminus nomen eius. * Fortitúdo mea et robur meum Dóminus, et factus est mihi in salútem.

LECTIO ALTERA

Ex Catechésibus sancti Ioánnis Chrysóstomi epíscopi

(Cat. 3, 24-27: SCh 50, 165- 167)

Moyses et Christus

     Iudǽi mirácula vidérunt; tu quoque vidébis et maióra et clarióra, quam cum Iudǽi ex Ægýpto exiérunt. Tu Pharaónem non vidísti cum cópiis suis submérsum, vidísti tamen diábolum cum armis flúctibus óbrutum. Mare illi transiérunt; tu transísti mortem. Ex Ægýptiis illi sunt erépti; tu e dæmóniis. Iudǽi barbáricam dimisérunt servitútem; tu multo tristiórem servitútem peccáti.
     Visne ália ratióne cognóscere te maióribus honorátum esse munéribus? Iudǽi tunc contemplári non potuérunt glorificátam fáciem Móysis, qui tamen et consérvus et congéner erat eis; tu vero Christi vultum in glória eius vidísti. Et Paulus clamat, dicens: Nos reveláta fácie glóriam Dómini speculámur.
     Habébant illi tunc Christum sequéntem, qui tamen multo vérius nos modo séquitur. Tunc enim Dóminus comitabátur eos per grátiam Móysis, nunc vero non solum per grátiam Móysis, sed étiam per vestram comitátur obœdiéntiam. Illis post Ægýptum desérta loca fuérunt; tibi, post éxitum, cælum. Illis dux et imperátor egrégius Móyses erat; nobis vero álius Móyses, Deus ipse, dux et imperátor.
     Quæ enim nota fuit Móysis illíus? Móyses, ait Scriptúra, erat vir mitíssimus super omnes hómines qui morabántur in terra. Quam notam sine erróre Móysi nostro tribúere póssumus, quippe cui suavíssimus eíque íntime consubstantiális Spíritus adésset. Tum Móyses manus ad cælum levábat, unde manna, panem angelórum, deducébat; Móyses vero noster manus levat ad cælum nobísque cibum affert ætérnum. Percússit ille petram et aquárum fluénta dedúxit; hic tangit mensam, spiritálem pércutit tábulam et fontes Spíritus élicit. Idcírco tamquam fons in média mensa sita est, ut greges úndique accúrrant ad fontem eiúsque salutáribus reficiántur undis.
     Cum ígitur talis hic fons, tales vitæ cópiæ ac mensa nobis úndique bonis abúndet innúmeris, nosque spiritálibus donis adáugeat, corde sincéro puráque appropinquémus consciéntia, ut grátiam et misericórdiam consequámur in témpore opportúno. Grátia et misericórdia Fílii Unigéniti, Dómini nostri et salvatóris Iesu Christi, per quem et cum quo Patri ac vivificánti Spirítui glória, honor, potéstas nunc et semper et in sǽcula sæculórum. Amen.

RESPONSORIUM

Cf. Hebr 11, 24-25. 26. 27

R. Fide Móyses grandis factus negávit se dici fílium fíliæ pharaónis magis éligens afflígi cum pópulo Dei quam temporálem peccáti habére iucunditátem; * aspiciébat enim in remuneratiónem.
V. Maióres divítias æstimábat thesáuris Ægýpti impropérium Christi; fide relíquit Ægýptum. * Aspiciébat enim in remuneratiónem.

LECTIO TERTIA

E Vita sanctæ Francíscæ Románæ a María Magdaléna Anguillária prǽside Oblatárum Turris Speculórum conscrípta

(Cap. 6-7, Acta Sanctorum Martii 2, *188-*189)

De patientia et caritate sanctæ Franciscæ

     Non in extérnis tantum fortúnæ bonis probávit Francíscæ patiéntiam Deus, sed in ipso quoque illíus córpore múltiplex súmere vóluit experiméntum per morbos, quibus diutúrnis gravibúsque, ut dictum est dicetúrque deínceps, fuit exércita; sic tamen ut nullus impatiéntiæ motus in ea observátus sit umquam, nulla displicéntia alicúius obséquii quantúmvis inépte sibi exhíbiti.
     Per filiórum, quos tenérrime diligébat, immatúra fúnera, constántiam suam Francísca probávit, ánimo semper tranquíllo divínæ sese voluntáti aptans et grátias agens in iis quæ accidébant. Pari constántia maledicórum ac sibi detrahéntium, deque ipsíus vivéndi modo male loquéntium linguas pértulit; ne mínimæ quidem aversiónis indícium ab iis demónstrans persónis, quas de se suísque rebus pérperam sentíre ac loqui nóverat; sed bonum pro malo reddens, solébat Deum pro ipsis contínuo deprecári.
     Quóniam ipsam non elégerat Deus ut sibi soli sancta foret, sed ut colláta sibi divínitus dona in proximórum spiritálem ac corporálem salútem convérteret, tanta illam amabilitáte instrúxerat, ut cuicúmque ágere cum ipsa contigísset, is íllico sentíret illíus amóre æstimationéque captum se, atque ad omne ipsíus arbítrium fléxilem. Ea namque verbis suis divínæ virtútis efficácia ínerat, ut brevi sermóne afflíctis et ægris ánimis, solámen fáceret, inquiétos sedáret, mitigáret irátos, reconciliáret inimícos, inveteráta ódia rancorésque exstíngueret, et meditátam paratámque vindíctam sæpe sǽpius impedíret, verbo uno ut frenásse hóminum quorumcúmque afféctus, et eos quocúmque vellet dúcere posse viderétur.
     Quare ex omni parte recurrebátur ad Francíscam, velut ad asylum tutíssimum, nec ab ea quisquam nisi consolátus recedébat, quamvis líbere ipsa et peccáta reprehénderet, et quæ nóxia erant Deóque ingráta citra formídinem castigáret.
     Grassabántur Romæ morbi várii, mortáles passim et pestíferi hábiti, in quibus non dubitávit sancta, spreto contagiónis perículo, exhibére víscera misericórdiæ erga míseros et opis índigos aliénæ; quos fácile repértos primum ad expiánda per compassiónem inducébat, sédulo deínde iuvábat ministério, amánter exhórtans ut de manu Dei hoc qualecúmque incómmodum libénter acceptárent, et pro eius amóre tolerárent, qui tam multa prior pro ipsis tulísset.
     Non erat conténta iis, quos domi suæ collígere póterat, infírmis curándis Francísca; sed in suis illos mapálibus atque hospitálibus públicis requirébat, ibíque invéntis refovébat sitim, componébat lectos, obligábat úlcera; quæ quanto fœtentióra erant et magis stómacho suo contrária, tanto diligéntius accuratiúsque tractábat. Solébat étiam in Campum Sanctum iens cibos et delicatióra obsónia deférre secum, inter magis índigos distribuénda; domum autem revértens referébat detríta indusiórum frágmina et páuperes pannos immundítia plenos, quos diligénter elútos probéque resártos, tamquam ipsi Dómino suo servitúros, curióse complicábat atque inter odóres reponébat.
     Per annos omníno trigínta hoc inserviéndi infírmis atque hospitálibus ministérium secúta Francísca est, dum scílicet in sui maríti domo esset, frequens ad hospitália Sanctæ Maríæ et Sanctæ Cæcíliæ in Transtíberim, ad áliud Sancti Spíritus in Sáxea, quartúmque in Campo Sancto. Et quóniam eiúsmodi contagiónum témpore non solum diffícile erat inveníre médicos, qui curárent córpora, sed étiam sacerdótes, qui necessáriam animábus medicínam fácerent; ipsa eos requirébat adducebátque ad tales, qui iam ad suscipiénda pæniténtiæ et eucharístiæ sacraménta dispósiti erant; quod ut pro arbítrio suo commódius fáceret, alébat suis impéndiis sacerdótem, qui ad prædícta accédens hospitália, præscríptos a se infírmos visitáret.

RESPONSORIUM

Cf. Rut 3, 10a. 11b; cf. Iudt 13, 19a

R. Benedícta es a Dómino; * Scit enim omnis pópulus mulíerem te esse virtútis.
V. Nomen tuum Dóminus ita magnificávit, ut non recédat laus tua de ore hóminum. * Scit enim omnis pópulus mulíerem te esse virtútis.

PSALMODIA

Ant. 1 Quando véniam et apparébo ante fáciem Dómini?

Psalmus 41 (42)
Desiderium Domini et templi eius

Qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitæ. (Ap 22, 17)

2 Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, *
      ita desíderat ánima mea ad te, Deus.
3  Sitívit ánima mea ad Deum, Deum vivum; *
      quando véniam et apparébo ante fáciem Dei? –

4 Fuérunt mihi lácrimæ meæ panis die ac nocte, *
      dum dícitur mihi quotídie: "Ubi est Deus tuus?"
5 Hæc recordátus sum et effúdi in me ánimam meam; †
      quóniam transíbam in locum tabernáculi admirábilis *
      usque ad domum Dei,
   in voce exsultatiónis et confessiónis, *
      multitúdinis festa celebrántis. –

6 Quare tristis es, ánima mea, *
      et quare conturbáris in me?
   Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *
      salutáre vultus mei et Deus meus. –

7 In meípso ánima mea contristáta est; †
      proptérea memor ero tui *
      de terra Iordánis et Hermónim, de monte Misar.
8 Abýssus abýssum ínvocat in voce cataractárum tuárum; *
      omnes gúrgites tui et fluctus tui super me transiérunt. –

9 In die mandávit Dóminus misericórdiam suam, †
      et nocte cánticum eius apud me est: *
      orátio ad Deum vitæ meæ.
10 Dicam Deo: *
       "Suscéptor meus es.
    Quare oblítus es mei, †
       et quare contristátus incédo, *
       dum afflígit me inimícus?"
11 Dum confringúntur ossa mea, †
       exprobravérunt mihi, qui tríbulant me, *
       dum dicunt mihi quotídie: "Ubi est Deus tuus?" –

12 Quare tristis es, ánima mea, *
       et quare conturbáris in me?
    Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *
       salutáre vultus mei et Deus meus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quando véniam et apparébo ante fáciem Dómini?

Ant. 2 Osténde nobis, Dómine, lucem miseratiónum tuárum.

Canticum
Supplicatio pro sancta civitate Ierusalem
Sir 36, 1-7. 13-16
Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum et, quem misisti, Iesum Christum (Io 17, 3).

1 Miserére nostri, Deus ómnium, et réspice nos *
      et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum;
2 et immítte timórem tuum super gentes, *
      quæ non exquisiérunt te,
   ut cognóscant quia non est Deus nisi tu *
      et enárrent magnália tua. –

3 Alleva manum tuam super gentes aliénas, *
      ut vídeant poténtiam tuam.
4 Sicut enim in conspéctu eórum sanctificátus es in nobis *
      sic in conspéctu nostro magnificáberis in eis,
5 ut cognóscant, sicut et nos cognóvimus, *
      quóniam non est Deus præter te, Dómine.
6 Innova signa et ítera mirabília, *
7     glorífica manum et firma bráchium dextrum. –

13 Cóngrega omnes tribus Iacob,*
       et hereditábis eos sicut ab inítio.
    Miserére plebi tuæ, super quam invocátum est nomen tuum,*
14      et Israel, quem coæquásti primogénito tuo.
15 Miserére civitáti sanctificatiónis tuæ, *
       Ierúsalem, loco requiéi tuæ.
16 Reple Sion maiestáte tua *
       et glória tua templum tuum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Osténde nobis, Dómine, lucem miseratiónum tuárum.

Ant. 3 Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli.

Psalmus 18 (19), 2-7
Laus Domini rerum conditoris

Visitabit nos Oriens ex alto ... ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. (Lc 1, 78. 79)

2 Cæli enárrant glóriam Dei, *
      et ópera mánuum eius annúntiat firmaméntum.
3 Dies diéi erúctat verbum, *
      et nox nocti índicat sciéntiam. –

4 Non sunt loquélæ neque sermónes, *
      quorum non intellegántur voces:
5 in omnem terram exívit sonus eórum *
      et in fines orbis terræ verba eórum. –

6 Soli pósuit tabernáculum in eis, †
      et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo, *
      exsultávit ut gigas ad curréndam viam.
7 A fínibus cælórum egréssio eius †
      et occúrsus eius usque ad fines eórum, *
      nec est, quod se abscóndat a calóre eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli.

LECTIO BREVIS

Ex 19, 4-6a
Vos ipsi vidístis quómodo portáverim vos super alas aquilárum et addúxerim ad me. Si ergo audiéritis vocem meam et custodiéritis pactum meum, éritis mihi in pecúlium de cunctis pópulis, mea est enim omnis terra. Et vos éritis mihi regnum sacerdótum et gens sancta.

RESPONSORIUM BREVE
V. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.
V. Et a verbo malígno.
R. De láqueo venántium.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Ipse liberábit me * de láqueo venántium.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Estóte misericórdes, sicut et Pater vester miséricors est, dicit Dóminus.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Estóte misericórdes, sicut et Pater vester miséricors est, dicit Dóminus.

PRECES
Benedicámus Deo Patri, qui nobis largítur ut hoc quadragesimáli die sacrifícium laudis ei offerámus. Eum deprecémur, invocántes:
     Cæléstibus, Dómine, nos ínstrue disciplínis.

Omnípotens et miséricors Deus, concéde nobis spíritum oratiónis et pæniténtiæ,
ut caritáte tui et hóminum ardeámus.
Da nos tibi cooperári, ut ómnia instauréntur in Christo,
atque iustítia et pax in terris abúndent.
Intimam totíus creatúræ natúram et prétium áperi nobis,
ut, te celebrántes, eam in cármine laudis nobis consociémus.
Ignósce nobis, qui Christi tui præséntiam in paupéribus, míseris et moléstis ignorávimus,
nec vériti sumus Fílium tuum in his frátribus nostris.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui ob animárum medélam castigáre córpora præcepísti, concéde, ut ab ómnibus possímus abstinére peccátis, et corda nostra pietátis tuæ váleant exercére mandáta.

Si quis fécerit voluntátem Patris mei, ipse meus frater, soror et mater est, dicit Dóminus.
Deus, qui nobis in beáta Francísca singuláre dedísti coniugális et monásticæ conversatiónis exémplar, fac nos tibi perseveránter deservíre, ut in ómnibus vitæ adiúnctis te conspícere et sequi valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)