Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. II
S. Georgii, martyris, memoria ad libitum
S. Fidelis de Sigmaringen, presbyteri et martyris, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Martyr Dei, qui (quæ) únicum
Patris sequéndo Fílium
victis triúmphas hóstibus,
victor (victrix) fruens cæléstibus.
Tui precátus múnere
nostrum reátum dílue,
arcens mali contágium,
vitæ repéllens tǽdium.
Solúta sunt iam víncula
tui sacráti córporis;
nos solve vinclis sǽculi
amóre Fílii Dei.
Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine. Allelúia.
Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)
I (2-5)
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me,
3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
et descéndit super me manus tua. –
4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
et sicut onus grave gravant me nimis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine. Allelúia.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum. Allelúia.
6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
a fácie insipiéntiæ meæ.
7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
tota die contristátus ingrediébar. –
8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
et non est sánitas in carne mea.
9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
rugiébam a gémitu cordis mei. –
10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
et gémitus meus a te non est abscónditus.
11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –
12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
et propínqui mei de longe stetérunt.
13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
et dolos tota die meditabántur.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum. Allelúia.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea. Allelúia.
14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
et sicut mutus non apériens os suum;
15 et factus sum sicut homo non áudiens *
et non habens in ore suo redargutiónes. –
16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
tu exáudies, Dómine Deus meus.
17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –
18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
et dolor meus in conspéctu meo semper.
19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
et sollícitus sum de peccáto meo. –
20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.
21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
pro eo quod sequébar bonitátem. –
22 Ne derelínquas me, Dómine; *
Deus meus, ne discésseris a me.
Festína in adiutórium meum, *
Dómine, salus mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea. Allelúia.
V.
In resurrectióne tua, Christe, allelúia.
R.
Cæli et terra læténtur, allelúia.
LECTIO PRIOR
De libro Apocalýpsis
Ego Ioánnes vidi: et ecce óstium apértum in cælo, et vox prima, quam audívi, tamquam tubæ loquéntis mecum dicens:
«Ascénde huc, et osténdam tibi, quæ opórtet fíeri post hæc». Statim fui in spíritu: et ecce thronus pósitus erat
in cælo, et supra thronum sedens, et qui sedébat símilis erat aspéctu lápidi iáspidi et sárdino, et iris erat in
circúitu throni, aspéctu símilis smarágdo. Et in circúitu throni, vigínti quáttuor thronos et super thronos vigínti
quáttuor senióres sedéntes circumamíctos vestiméntis albis, et super cápita eórum corónas áureas. Et de throno
procédunt fúlgura et voces et tonítrua; et septem lámpades ignis ardéntes ante thronum, quæ sunt septem spíritus Dei,
et in conspéctu throni tamquam mare vítreum símile crystállo. Et in médio throni et in circúitu throni quáttuor
animália, plena óculis ante et retro: et ánimal primum símile leóni et secúndum ánimal símile vítulo et tértium ánimal
habens fáciem quasi hóminis et quartum ánimal símile áquilæ volánti. Et quáttuor animália síngula eórum habébant alas
senas, in circúitu et intus plenæ sunt óculis; et réquiem non habent die et nocte dicéntia: «Sanctus, sanctus, sanctus
Dóminus Deus omnípotens, qui erat et qui est et qui ventúrus est!».
Et cum darent illa animália glóriam et honórem et gratiárum actiónem sedénti super thronum, vivénti in sǽcula sæculórum,
procidébant vigínti quáttuor senióres ante sedéntem in throno et adorábant vivéntem in sǽcula sæculórum et mittébant
corónas suas ante thronum dicéntes: «Dignus es, Dómine et Deus noster, accípere glóriam et honórem et virtútem, quia
tu creásti ómnia, et propter voluntátem tuam erant et creáta sunt».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Petri Damiáni epíscopi
Hodiérna festívitas, dilectíssimi, paschális glóriæ lætítiam géminat, et, velut pretiósa gemma, aurum, cui imprímitur, decóre próprii splendóris illústrat.
Plane de milítia translátus est in milítiam, quia terréni tribunátus, quo fungebátur, offícium, christiánæ milítiæ professióne mutávit, et, ut
revéra strénuus miles, prius ómnia sua paupéribus tríbuens, sárcinam terrénæ facultátis abiécit, sicque liber et expedítus, ac fídei loríca
præcínctus, in ipsam densi certáminis áciem férvidus se Christi bellátor immérsit.
Quibus nimírum verbis líquido perdocémur quia pro defensióne fídei, dimicáre fórtiter et idónee néqueunt, qui adhuc nudári terrénis ópibus pertiméscunt.
Beátus vero Geórgius, Sancti Spíritus igne succénsus et vexíllo crucis inexpugnabíliter præmunítus, sic cum iníquo rege congréssus est, ut et
iniquórum ómnium príncipem in satéllite vínceret, et ad agéndum fórtiter Christi mílitum ánimos incitáret.
Aderat plane suprémus et invisíbilis árbiter, qui, ad suæ dispensatiónis arbítrium, et hinc manus impiórum sævíre permítteret. Qui, et si mártyris
sui membra carníficum mánibus trádidit, ánimam tamen, inexpugnábili fídei arce subníxam, indefésso protectiónis suæ munímine custodívit.
Hunc cæléstis milítiæ bellatórem, fratres caríssimi, non tantum admirémur, sed étiam imitémur; in illud cæléstis glóriæ prǽmium iam spíritus
erigátur, ut, dum in eius contemplatióne cor fígimus, non moveámur, utrum mundus lenocinátor arrídeat, an certe minax adversitátibus fremat.
Mundémus ítaque nos, iuxta Pauli præcéptum, ab omni inquinaménto carnis et spíritus, ut in illud beatitúdinis templum, cui nunc áciem mentis
inténdimus, quandóque étiam íngredi mereámur.
Quisquis enim in tabernáculo Christi, quod est Ecclésia, semetípsum Deo sacrificáre conténdit, necésse est, ut, postquam lavácro sacri fontis
ablúitur, divérsis étiam virtútum véstibus induátur, sicut scriptum est: Sacerdótes tui induántur iustítiam; quátenus, qui in Christo per
baptísmum novus homo renáscitur, non iam mortalitátis índices véstiat, sed, depósito vétere hómine, novum índuat, et in eo, per mundæ conversatiónis stúdium innovátus, vivat.
Sic nimírum, et véteris peccáti squalóre purgáti et novæ conversatiónis nitóre perspícui, digne celebrámus paschále mystérium, et beatórum mártyrum veráciter imitámur exémplum.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Confíde, fili, remittúntur tibi peccáta tua, allelúia.
Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).
3 Miserére mei, Deus, *
secúndum misericórdiam tuam;
et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
et a peccáto meo munda me. –
5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
et malum coram te feci,
ut iustus inveniáris in senténtia tua *
et æquus in iudício tuo. –
7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –
9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –
11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –
13 Ne proícias me a fácie tua *
et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
et spíritu promptíssimo confírma me. –
15 Docébo iníquos vias tuas, *
et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –
17 Dómine, lábia mea apéries, *
et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –
20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
oblatiónes et holocáusta; *
tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Confíde, fili, remittúntur tibi peccáta tua, allelúia.
Ant. 2 Egréssus es, Dómine, in salútem pópuli tui, cum Christo tuo, allelúia.
2 Dómine, audívi auditiónem tuam, *
et tímui, Dómine, opus tuum.
In médio annórum vivífica illud, *
in médio annórum notum fácies.
Cum irátus fúeris, *
misericórdiæ recordáberis. –
3 Deus a Theman véniet, *
et Sanctus de monte Pharan.
4 Operit cælos glóriæ eius, *
et laudis eius plena est terra.
Splendor eius ut lux erit, †
rádii ex mánibus eius: *
ibi abscóndita est fortitúdo eius. –
13 Egréssus es in salútem pópuli tui, *
in salútem cum christo tuo. –
15 Viam fecísti in mari equis tuis, *
in luto aquárum multárum. –
16 Audívi, et conturbátus est venter meus, *
ad vocem contremuérunt lábia mea.
Ingréditur putrédo in óssibus meis, *
et subter me vacíllant gressus mei.
Conquiéscam in die tribulatiónis, *
ut ascéndat super pópulum, qui invádit nos. –
17 Ficus enim non florébit, *
et non erit fructus in víneis;
mentiétur opus olívæ, *
et arva non áfferent cibum;
abscíssum est de ovíli pecus, *
et non est arméntum in præsépibus. –
18 Ego autem in Dómino gaudébo *
et exsultábo in Deo salvatóre meo.
19 Dóminus Deus fortitúdo mea,†
et ponet pedes meos quasi cervórum *
et super excélsa mea dedúcet me.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Egréssus es, Dómine, in salútem pópuli tui, cum Christo tuo, allelúia.
Ant. 3 Lauda Deum tuum, Sion, qui pósuit fines tuos pacem, allelúia.
Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni. (Ap 21, 9)
12 Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
colláuda Deum tuum, Sion. –
13 Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
benedíxit fíliis tuis in te.
14 Qui ponit fines tuos pacem *
et ádipe fruménti sátiat te.
15 Qui emíttit elóquium suum terræ, *
velóciter currit verbum eius.
16 Qui dat nivem sicut lanam, *
pruínam sicut cínerem spargit. –
17 Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
18 Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
19 Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
iustítias et iudícia sua Israel.
20 Non fecit táliter omni natióni, *
et iudícia sua non manifestávit eis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Lauda Deum tuum, Sion, qui pósuit fines tuos pacem, allelúia.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Lætítia sempitérna super cápita eórum, * Allelúia, allelúia.
R. Lætítia sempitérna super cápita eórum, * Allelúia, allelúia.
V. Gáudium et exsultatiónem obtinébunt,
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Lætítia sempitérna super cápita eórum, * Allelúia, allelúia.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Gaudéte et exsultáte, omnes sancti, quóniam merces vestra copiósa est in cælis, allelúia.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Gaudéte et exsultáte, omnes sancti, quóniam merces vestra copiósa est in cælis, allelúia.
PRECES
Fratres, Salvatórem nostrum, testem fidélem, per mártyres interféctos propter verbum Dei, celebrémus, clamántes:
Redemísti nos Deo in sánguine tuo.
Per mártyres tuos, qui líbere mortem in testimónium fídei sunt ampléxi,
— da nobis, Dómine, veram spíritus libertátem.
Per mártyres tuos, qui fidem usque ad sánguinem sunt conféssi,
— da nobis, Dómine, puritátem fideíque constántiam.
Per mártyres tuos, qui, sustinéntes crucem, tua vestígia sunt secúti,
— da nobis, Dómine, ærúmnas vitæ fórtiter sustinére.
Per mártyres tuos, qui stolas suas lavérunt in sánguine Agni,
— da nobis, Dómine, omnes insídias carnis mundíque devíncere.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Magnificántes, Dómine, poténtiam tuam, súpplices exorámus, ut, sicut sanctus Geórgius domínicæ fuit passiónis imitátor, ita sit fragilitátis
nostræ promptus adiútor. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)