Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 |
PER ANNUM, hebd. V
beátæ Mariæ Virginis de Lourdes, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
O gloriósa dómina
excélsa super sídera,
qui te creávit próvide,
lactas sacráto úbere.
Quod Eva tristis ábstulit,
tu reddis almo gérmine;
intrent ut astra flébiles,
sternis benígna sémitam.
Tu regis alti iánua
et porta lucis fúlgida;
vitam datam per Vírginem,
gentes redémptæ, pláudite.
Patri sit et Paráclito
tuóque Nato glória,
qui veste te mirábili
circumdedérunt grátiæ. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.
Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)
IV
31 Deus, impollúta via eius, †
elóquia Dómini igne examináta; *
protéctor est ómnium sperántium in se.
32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
Aut quæ munítio præter Deum nostrum?
33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
et pósuit immaculátam viam meam;
34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
et super excélsa státuit me;
35 qui docet manus meas ad prœlium, *
et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.
Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.
36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
et déxtera tua suscépit me, *
et exaudítio tua magnificávit me.
37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
et non sunt infirmáta vestígia mea.
38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
et non convertébar, donec defícerent.
39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
cadébant subtus pedes meos.
40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –
41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
et odiéntes me disperdidísti.
42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
ad Dóminum, nec exaudívit eos.
43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
ut lutum plateárum contrívi eos.
44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
constituísti me in caput géntium.
Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *
45 in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
fílii aliéni inveteráti sunt, *
contremuérunt in ábditis suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.
Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.
47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
et exaltétur Deus salútis meæ.
48 Deus qui das vindíctas mihi †
et subdis pópulos sub me, *
liberátor meus de inimícis meis iracúndis;
49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
a viro iníquo éripis me. –
50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
et nómini tuo psalmum dicam,
51 magníficans salútes regis sui †
et fáciens misericórdiam christo suo, *
David et sémini eius usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.
V.
Revéla, Dómine, óculos meos.
R.
Et considerábo mirabília de lege tua.
LECTIO PRIOR
De Epístola ad Gálatas
Fratres: Tunc ignorántes Deum, his, qui natúra non sunt dii, servístis; nunc autem, cum cognovéritis Deum, immo cógniti sitis a
Deo, quómodo convertímini íterum ad infírma et egéna eleménta, quibus rursus ut ántea servíre vultis? Dies observátis et menses
et témpora et annos! Tímeo vos, ne forte sine causa laboráverim in vobis.
Estóte sicut ego, quia et ego sicut vos, fratres, óbsecro vos. Nihil me læsístis; scitis autem quia per infirmitátem carnis pridem
vobis evangelizávi, et tentatiónem vestram in carne mea non sprevístis, neque respuístis, sed sicut ángelum Dei excepístis me,
sicut Christum Iesum.
Ubi est ergo beatitúdo vestra? Testimónium enim perhíbeo vobis, quia si fíeri posset óculos vestros eruissétis et dedissétis mihi.
Ergo inimícus vobis factus sum verum dicens vobis? Æmulántur vos non bene, sed exclúdere vos volunt, ut illos æmulémini. Bonum est
autem æmulári in bono semper, et non tantum cum præsens sum apud vos, filíoli mei, quos íterum partúrio, donec formétur Christus in
vobis! Vellem autem esse apud vos modo et mutáre vocem meam, quóniam incértus sum in vobis.
Dícite mihi, qui sub lege vultis esse: Legem non audítis? Scriptum est enim quóniam Abraham duos fílios hábuit, unum de ancílla et
unum de líbera. Sed qui de ancílla, secúndum carnem natus est, qui autem de líbera, per promissiónem. Quæ sunt per allegoríam dicta:
ipsæ enim sunt duo Testaménta, unum quidem a monte Sínai, in servitútem génerans, quod est Agar. Illud vero Agar mons est Sínai in
Arábia, respóndet autem Ierúsalem, quæ nunc est; servit enim cum fíliis suis. Illa autem, quæ sursum est Ierúsalem, líbera est,
quæ est mater nostra; scriptum est enim: «Lætáre, stérilis, quæ non paris, erúmpe et excláma, quæ non párturis, quia multi fílii
desértæ magis quam eius, quæ habet virum».
Vos autem, fratres, secúndum Isaac promissiónis fílii estis. Sed quómodo tunc, qui secúndum carnem natus fúerat, persequebátur eum,
qui secúndum spíritum, ita et nunc. Sed quid dicit Scriptúra? «Eice ancíllam et fílium eius; non enim heres erit fílius ancíllæ cum
fílio líberæ». Itaque, fratres, non sumus ancíllæ fílii sed líberæ.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístola sanctæ Maríæ Bernárdæ Soubirous vírginis
Quadam die, cum me contulíssem ad ripam flúminis Gavi ut ligna collígerem cum duábus puéllis, rumórem quendam audívi. Me verti
ad pratum, sed árbores vidi mínime agitári. Unde caput levávi et antrum aspéxi. Dóminam autem vidi véstibus albis indútam:
cándido enim hábitu erat amícta zonáque cærúlea cincta, et gilvam super utróque pede rosam habébat, quæ eiúsdem colóris erat ac coróna eius rosárii.
Quæ cum vidi, óculos perfrícui, putans me falli; manus autem in vestis sinu insérui, ubi meam invéni corónam rosárii. Vólui
étiam frontem cruce signáre, sed manum illuc attóllere non válui, quæ décidit. Cum vero Dómina illa signum fecísset crucis,
ego quoque, treménte licet manu, conáta sum, et tandem pótui. Simul rosárium recitáre cœpi, ipsa quoque Dómina corónæ rosárii
sui volvénte gránula nec tamen lábia movénte. Cum rosário finem dedi, vísio statim evánuit.
Quæsívi ígitur a duábus puéllis num quidquam conspexíssent: quod illæ negárunt; quin étiam interrogavérunt quid habérem sibi
revelándum. Quas certióres feci vidísse me Dóminam albis vestiméntis indútam, nescíre autem quæ esset; sed ut hoc tacérent
admónui. Hortátæ sunt me dein et illæ, ne illuc redírem; quod ego recusávi. Revérsa sum ígitur die domínico, cum intérius me ciéri sentírem...
Dómina illa nónnisi tértium mihi locúta est, atque rogávit num ire ad se per dies quíndecim vellem. Quod me velle respóndi.
Adiécit autem illa debére a me presbýteros admonéri ut sacéllum ibídem ædificándum curárent; deínde iussit ut e fonte bíberem.
Cum nullum conspícerem fontem, ibam ad flúvium Gavum; at ipsa significávit non de illo se loqui, et dígito fontem monstrávit.
Cumque ad hunc adiíssem, non invéni nisi parum lutuléntæ aquæ. Admóta manu, nihil cápere pótui; unde scálpere cœpi, ac tandem
paulum aquæ hauríre valens, ter proiéci, quarta autem vice bíbere pótui. Vísio dein dilápsa est et ego recéssi.
Per dies vero quíndecim illuc rédii, atque Dómina síngulis diébus, præter quandam fériam secúndam et fériam sextam, mihi appáruit,
idéntidem mandans debére me presbýteros monére de sacéllo ibídem erigéndo, et fontem ad me lavándam pétere, et pro peccatórum
conversióne deprecári. Plúries quidem eam interrogávi quæ esset, at illa léniter arridébat; demum suspénsa tenens brácchia
oculósque in cælum élevans, dixit mihi se esse Immaculátam Conceptiónem.
Intra quíndecim dies illos tria quoque mihi secréta patefécit, quæ omníno ne cuíquam pánderem interdíxit; quod fidéliter hucúsque servávi.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrge, psaltérium et cíthara: excitábo auróram.
Passionem Domini cantat iste psalmus. (S. Augustinus)
2 Miserére mei, Deus, miserére mei, *
quóniam in te cónfugit ánima mea;
et in umbra alárum tuárum confúgiam, *
donec tránseant insídiæ.
3 Clamábo ad Deum Altíssimum, *
Deum, qui benefécit mihi. –
4 Mittet de cælo et liberábit me; †
dabit in oppróbrium conculcántes me. *
Mittet Deus misericórdiam suam et veritátem suam.
5 ánima mea recúmbit in médio catulórum leónum *
devorántium fílios hóminum.
Dentes eórum arma et sagíttæ *
et lingua eórum gládius acútus. –
6 Exaltáre super cælos, Deus, *
super omnem terram glória tua. –
7 Láqueum paravérunt pédibus meis, *
et incurvávit se ánima mea;
fodérunt ante fáciem meam fóveam, *
et ipsi incidérunt in eam. –
8 Parátum cor meum, Deus, †
parátum cor meum; *
cantábo et psalmum dicam.
9 Exsúrge, glória mea, †
exsúrge, psaltérium et cíthara, *
excitábo auróram.
10 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, *
et psalmum dicam tibi in natiónibus,
11 quóniam magnificáta est usque ad cælos misericórdia tua *
et usque ad nubes véritas tua. –
12 Exaltáre super cælos, Deus, *
super omnem terram glória tua.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Exsúrge, psaltérium et cíthara: excitábo auróram.
Ant. 2 Pópulus meus, ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.
10 Audíte verbum Dómini, gentes, *
et annuntiáte in ínsulis, quæ procul sunt,
et dícite:
«Qui dispérsit Israel, congregábit eum *
et custódiet eum sicut pastor gregem suum». –
11 Redémit enim Dóminus Iacob *
et liberávit eum de manu potentióris.
12 Et vénient et laudábunt in monte Sion *
et cónfluent ad bona Dómini,
super fruménto et vino et óleo *
et fetu pécorum et armentórum;
erítque ánima eórum quasi hortus irríguus, *
et ultra non esúrient. –
13 Tunc lætábitur virgo in choro, *
iúvenes et senes simul.
«Et convértam luctum eórum in gáudium *
et consolábor eos et lætificábo a dolóre suo.
14 Et inebriábo ánimam sacerdótum pinguédine, *
et pópulus meus bonis meis adimplébitur».
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Pópulus meus, ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.
Ant. 3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri.†
Sustulit me in spiritu super montem magnum ... et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem. (Ap 21, 10)
2 Magnus Dóminus et laudábilis nimis *
in civitáte Dei nostri.
3 † Mons sanctus eius collis speciósus, *
exsultátio univérsæ terræ.
Mons Sion, extréma aquilónis, *
cívitas regis magni.
4 Deus in dómibus eius notus *
factus est ut refúgium. –
5 Quóniam ecce reges congregáti sunt, *
convenérunt in unum.
6 Ipsi cum vidérunt, sic admiráti sunt, *
conturbáti sunt, diffugérunt;
7 illic tremor apprehéndit eos, *
dolóres ut parturiéntis.
8 In spíritu oriéntis *
cónteres naves Tharsis. –
9 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, †
in civitáte Dei nostri; *
Deus fundávit eam in ætérnum.
10 Recogitámus, Deus, misericórdiam tuam *
in médio templi tui.
11 Secúndum nomen tuum, Deus, †
sic et laus tua in fines terræ; *
iustítia plena est déxtera tua.
12 Lætétur mons Sion, †
et exsúltent fíliæ Iudæ *
propter iudícia tua. –
13 Circúmdate Sion et complectímini eam, *
numeráte turres eius.
14 Pónite corda vestra in virtúte eius †
et percúrrite domos eius, *
ut enarrétis in progénie áltera.
15 Quóniam hic est Deus, Deus noster †
in ætérnum et in sǽculum sǽculi; *
ipse ducet nos in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri.†
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Elégit eam Dóminus, * et præelégit eam.
R. Elégit eam Dóminus, * et præelégit eam.
V. In tabernáculo suo habitáre facit eam.
R. Et præelégit eam.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Elégit eam Dóminus, * et præelégit eam.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Præclára salútis auróra, ex te, Virgo María, exívit Sol iustítiæ, qui visitávit nos Oriens ex alto.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Præclára salútis auróra, ex te, Virgo María, exívit Sol iustítiæ, qui visitávit nos Oriens ex alto.
PRECES
Salvatórem nostrum celebrántes, qui ex María Vírgine nasci dignátus est, exorémus dicéntes:
Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.
O sol iustítiæ, quem immaculáta Virgo ut lucens auróra præcéssit,
— tríbue ut in lúmine visitatiónis tuæ semper ambulémus.
Verbum ætérnum, quod Maríam habitatiónis tuæ arcam incorruptíbilem elegísti,
— líbera nos a corruptióne peccáti.
Salvátor noster, qui iuxta crucem matrem tuam habuísti,
— præsta ut, ipsa intercedénte, communicántes tuis passiónibus gaudeámus.
Benigníssime Iesu, qui pendens in cruce, Maríam Ioánni matrem dedísti,
— da nobis ita vívere ut eius fílii agnoscámur.
Vel aliæ:
Salvatórem nostrum celebrántes, qui ex María Vírgine nasci dignátus est, exorémus dicéntes:
Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.
Salvátor mundi, qui redemptiónis tuæ virtúte ab omni peccáti labe matrem tuam præservásti,
— serva nos mundos a peccáto.
Redémptor noster, qui Vírginem Maríam thálamum puríssimum habitatiónis tuæ et Spíritus Sancti fecísti sacrárium,,
— nos templum fac perénne tui Spíritus.
Verbum ætérnum, qui matrem tuam docuísti óptimam sibi partem elígere,
— tríbue nobis eam imitári, cibum quæréntes, qui permáneat in vitam ætérnam.
Rex regum, qui matrem tuam córpore et ánima tecum voluísti in cælum assúmptam,
— fac ut quæ sursum sunt semper cogitémus.
Dómine cæli et terræ, qui Maríam regínam a dextris tuis adstáre fecísti,
— tríbue nos eiúsdem glóriæ meréri consórtium.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Concéde, miséricors Deus, fragilitáti nostræ præsídium, ut, qui immaculátæ Dei Genetrícis memóriam ágimus, intercessiónis eius auxílio,
a nostris iniquitátibus resurgámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)