lat

BREVIARIUM ROMANUM

17 iulius 2021
PER ANNUM, hebd. XV
Hebdomada III

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Auróra iam spargit polum,
terris dies illábitur,
lucis resúltat spículum:
discédat omne lúbricum.

Iam vana noctis décidant,
mentis reátus súbruat,
quicquid tenébris hórridum
nox áttulit culpæ, cadat,

Ut mane illud últimum,
quod præstolámur cérnui,
in lucem nobis éffluat,
dum hoc canóre cóncrepat.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.

Psalmus 106 (107)
Pro liberatione gratiarum actio

Verbum misit Deus filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum. (Act 10, 36)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius.

2 Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, *
      quos redémit de manu adversárii,

3 et de regiónibus congregávit eos, †
      a solis ortu et occásu, *
      ab aquilóne et mari. –

4 Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, *
      viam civitátis habitatiónis non invenérunt.

5 Esuriéntes et sitiéntes, *
      ánima eórum in ipsis defécit.

6 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum erípuit eos. –

7 Et dedúxit eos in viam rectam, *
      ut irent in civitátem habitatiónis.

8 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

9 quia satiávit ánimam sitiéntem *
      et ánimam esuriéntem replévit bonis. –

10 Sedéntes in ténebris et umbra mortis, *
      vincti in mendicitáte et ferro,

11 quia exacerbavérunt elóquia Dei *
      et consílium Altíssimi sprevérunt.

12 Et humiliávit in labóribus cor eórum, *
      infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.

13 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum liberávit eos. –

14 Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis *
      et víncula eórum dirúpit.

15 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

16 quia contrívit portas ǽreas *
      et vectes férreos confrégit.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.

Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.

II

17 Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ *
      et propter iniustítias suas afflícti sunt;

18 omnem escam abomináta est ánima eórum, *
      et appropinquavérunt usque ad portas mortis.

19 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum liberávit eos.

20 Misit verbum suum et sanávit eos *
      et erípuit eos de interitiónibus eórum.

21 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

22 et sacríficent sacrifícium laudis *
      et annúntient ópera eius in exsultatióne. –

23 Qui descéndunt mare in návibus, *
      faciéntes operatiónem in aquis multis,

24 ipsi vidérunt ópera Dómini *
      et mirabília eius in profúndo.

25 Dixit et excitávit spíritum procéllæ, *
      et exaltáti sunt fluctus eius.

26 Ascéndunt usque ad cælos †
      et descéndunt usque ad abýssos; *
      ánima eórum in malis tabescébat.

27 Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, *
      et omnis sapiéntia eórum devoráta est.

28 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
      et de necessitátibus eórum edúxit eos. –

29 Et státuit procéllam eius in auram, *
      et tacuérunt fluctus eius.

30 Et lætáti sunt quia siluérunt, *
      et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.

31 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
      et mirabília eius in fílios hóminum,

32 et exáltent eum in ecclésia plebis *
      et in convéntu seniórum laudent eum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.

Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.

III

33 Pósuit flúmina in desértum *
      et éxitus aquárum in sitim,

34 terram fructíferam in salsúginem *
      a malítia inhabitántium in ea.

35 Pósuit desértum in stagna aquárum *
      et terram sine aqua in éxitus aquárum. –

36 Et collocávit illic esuriéntes, *
      et constituérunt civitátem habitatiónis.

37 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas *
      et fecérunt fructum in provéntum suum.

38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis, *
      et iuménta eórum non minorávit.

39 Et pauci facti sunt et vexáti sunt *
      a tribulatióne malórum et dolóre. –

40 Effúdit contemptiónem super príncipes *
      et erráre facit eos in desérto ínvio.

41 Et suscépit páuperem de inópia *
      et pósuit sicut oves famílias.

42 Vidébunt recti et lætabúntur, *
      et omnis iníquitas oppilábit os suum.

43 Quis sápiens, et custódiet hæc *
      et intélleget misericórdias Dómini?

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.

V. Dómine, véritas tua usque ad nubes.
R. Iudícia tua abýssus multa.

LECTIO PRIOR

De libro secúndo Regum

2, 1-15
Assumptio Eliæ

     In diébus illis: Factum est, cum leváre vellet Dóminus Elíam per túrbinem in cælum, ibant Elías et Eliséus de Gálgalis; dixítque Elías ad Eliséum: «Sede hic, quia Dóminus misit me usque Bethel». Cui ait Eliséus: «Vivit Dóminus, et vivit ánima tua, quia non derelínquam te». Cumque descendíssent Bethel, egréssi sunt fílii prophetárum, qui erant in Bethel, ad Eliséum et dixérunt ei: «Numquid nosti quia hódie Dóminus tollet dóminum tuum désuper cápite tuo?». Qui respóndit: «Et ego novi, siléte». Dixit autem ei Elías: «Elisée, sede hic, quia Dóminus misit me in Iéricho». Et ille ait: «Vivit Dóminus, et vivit ánima tua, quia non derelínquam te». Cumque veníssent Iérichum, accessérunt fílii prophetárum, qui erant in Iéricho, ad Eliséum et dixérunt ei: «Numquid nosti quia hódie Dóminus tollet dóminum tuum désuper cápite tuo?». Et ait: «Et ego novi, siléte». Dixit autem ei Elías: «Sede hic, quia Dóminus misit me ad Iordánem». Qui ait: «Vivit Dóminus, et vivit ánima tua, quia non derelínquam te». Iérunt ígitur ambo páriter, et quinquagínta viri de fíliis prophetárum secúti sunt, qui et stetérunt e contra longe. Illi autem ambo stabant super Iordánem. Tulítque Elías pállium suum et invólvit illud et percússit aquas, quæ divísæ sunt in utrámque partem, et transiérunt ambo per siccum.
     Cumque transíssent, Elías dixit ad Eliséum: «Póstula, quod vis, ut fáciam tibi, ántequam tollar a te». Dixítque Eliséus: «Obsecro, ut fiant duæ partes spíritus tui in me». Qui respóndit: «Rem diffícilem postulásti. Attamen si víderis me, quando tollor a te, erit tibi, quod petísti; si autem non víderis, non erit». Cumque pérgerent et incedéntes sermocinaréntur, ecce currus ígneus et equi ígnei divisérunt utrúmque; et ascéndit Elías per túrbinem in cælum.
     Eliséus autem vidébat et clamábat: «Pater mi, pater mi, currus Israel et auríga eius!». Et non vidit eum ámplius apprehendítque vestiménta sua et scidit illa in duas partes. Et levávit pállium Elíæ quod cecíderat ei, reversúsque stetit super ripam Iordánis. Et pállio Elíæ, quod cecíderat ei, percússit aquas et dixit: «Ubi est Deus Elíæ étiam nunc?». Percussítque aquas, et divísæ sunt huc atque illuc, et tránsiit Eliséus.
     Vidéntes autem fílii prophetárum, qui erant in Iéricho de contra, dixérunt: «Requiévit spíritus Elíæ super Eliséum». Et veniéntes in occúrsum eius adoravérunt eum proni in terram.

RESPONSORIUM

Mal 3, 23-24b; Lc 1, 15a. 17a

R. Ecce ego mittam vobis Elíam prophétam, ántequam véniat dies Dómini magnus et horríbilis; * Et convértet cor patrum ad fílios et cor filiórum ad patres eórum.
V. Erit Ioánnes magnus coram Dómino, et ipse præcédet ante illum in spíritu et virtúte Elíæ. * Et convértet cor patrum ad fílios et cor filiórum ad patres eórum.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Ambrósii epíscopi De mystériis

(Nn. 52-54.58: SCh 25 bis. 186-188.190)

Sacramentum istud, quod accipis, Christi sermone conficitur

     Advértimus maióris operatiónis esse grátiam quam natúram et adhuc tamen prophéticæ benedictiónis numerámus grátiam. Quod si tantum váluit humána benedíctio ut natúram convérteret, quid dícimus et ipsa consecratióne divína, ubi verba ipsa Dómini salvatóris operántur? Nam sacraméntum istud quod áccipis, Christi sermóne confícitur. Quod si tantum váluit sermo Elíæ ut ignem de cælo depóneret, non valébit Christi sermo ut spécies mutet elementórum? De totíus mundi opéribus legísti quia ipse dixit et facta sunt, ipse mandávit et creáta sunt. Sermo ergo Christi, qui pótuit ex níhilo fácere quod non erat, non potest ea quæ sunt in id mutáre quod non erant? Non enim minus est novas rebus dare quam mutáre natúras.
     Sed quid arguméntis útimur? Suis utámur exémplis incarnationísque mystériis astruámus mystérii veritátem. Numquid natúræ usus præcéssit cum Iesus Dóminus ex María nascerétur? Si órdinem quǽrimus, viro mixta fémina generáre consuévit. Liquet ígitur quod præter natúræ órdinem virgo generávit. Et hoc quod confícimus corpus ex vírgine est. Quid hic quæris natúræ órdinem in Christi córpore, cum præter natúram sit ipse Dóminus Iesus partus ex vírgine? Vera útique caro Christi quæ crucifíxa est, quæ sepúlta est, vere ergo carnis illíus sacraméntum est.
     Ipse clamat Dóminus Iesus: Hoc est corpus meum. Ante benedictiónem verbórum cæléstium ália spécies nominátur; post consecratiónem corpus significátur. Ipse dicit sánguinem suum. Ante consecratiónem áliud dícitur; post consecratiónem sanguis nuncupátur. Et tu dicis: «Amen», hoc est: «Verum est». Quod os lóquitur, mens intérna fateátur; quod sermo sonat, afféctus séntiat.
     Unde et Ecclésia videns tantam grátiam, hortátur fílios suos, hortátur próximos ut ad sacraménta concúrrant dicens: Edite, próximi mei, et bíbite et inebriámini, fratres mei. Quid edámus, quid bibámus, álibi tibi per Prophétam Spíritus Sanctus expréssit dicens: Gustáte et vidéte quóniam suávis est Dóminus, beátus vir qui confídit in eo. In illo sacraménto Christus est, quia corpus est Christi. Non ergo corporális esca, sed spiritális est. Unde et Apóstolus de typo eius ait quia patres nostri escam spiritálem manducavérunt et potum spiritálem bibérunt. Corpus enim Dei corpus est spiritále, corpus Christi corpus est divíni spíritus, quia spíritus Christus, ut légimus: Spíritus ante fáciem nostram Christus Dóminus. Et in Petri epístola habémus: Et Christus pro vobis mórtuus est. Dénique cor nostrum esca ista confírmat, et potus iste lætíficat cor hóminis, ut Prophéta memorávit.

RESPONSORIUM

Mt 26, 26; Cf. Iob 31, 31

R. Cenántibus illis, accépit Iesus panem, et benedíxit ac fregit dedítque discípulis suis, et ait: * Accípite, comédite: hoc est corpus meum.
V. Dixérunt viri tabernáculi mei: Quis det de cárnibus eius, ut saturémur? * Accípite, comédite: hoc est corpus meum.

PSALMODIA

Ant. 1 Prope es tu, Dómine, et omnes viæ tuæ véritas.

Psalmus 118 (119), 145-152
XIX (Coph)

145 Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
         iustificatiónes tuas servábo.
146 Clamávi ad te, salvum me fac, *
         ut custódiam testimónia tua. –

147 Prævéni dilúculo et clamávi, *
         in verba tua supersperávi.
148 Prævenérunt óculi mei vigílias, *
         ut meditárer elóquia tua. –

149 Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
         secúndum iudícium tuum vivífica me.
150 Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
         a lege autem tua longe facti sunt. –

151 Prope es tu, Dómine, *
         et ómnia præcépta tua véritas.
152 Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
         quia in ætérnum fundásti ea.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Prope es tu, Dómine, et omnes viæ tuæ véritas.

Ant. 2 Mecum sit, Dómine, sapiéntia tua et mecum labóret.

Canticum
Domine, da mihi sapientiam
Sap 9, 1-6. 9-11
Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere ... adversarii vestri (Lc 21, 15).

1 Deus patrum meórum et Dómine misericórdiæ, *
      qui fecísti ómnia verbo tuo
2 et sapiéntia tua constituísti hóminem, *
      ut dominarétur creatúris, quæ a te factæ sunt,
3 et dispóneret orbem terrárum in sanctitáte et iustítia *
      et in directióne cordis iudícium iudicáret,
4 da mihi sédium tuárum assistrícem sapiéntiam *
      et noli me reprobáre a púeris tuis,
5 quóniam servus tuus sum ego et fílius ancíllæ tuæ, †
      homo infírmus et exígui témporis *
      et minor ad intelléctum iudícii et legum. –

6 Nam, et si quis erit consummátus inter fílios hóminum, †
      si ab illo abfúerit sapiéntia tua, *
      in níhilum computábitur. –

9 Et tecum sapiéntia, quæ novit ópera tua, *
      quæ et áffuit tunc, cum orbem terrárum fáceres,
   et sciébat quid esset plácitum in óculis tuis *
       et quid diréctum in præcéptis tuis –

10 Emítte illam de cælis sanctis tuis *
       et a sede magnitúdinis tuæ mitte illam,
    ut mecum sit et mecum labóret, *
       ut sciam quid accéptum sit apud te. –

11 Scit enim illa ómnia et intéllegit †
       et dedúcet me in opéribus meis sóbrie *
       et custódiet me in sua glória.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Mecum sit, Dómine, sapiéntia tua et mecum labóret.

Ant. 3 Véritas Dómini manet in ætérnum.

Psalmus 116 (117)
Laus miserentis Domini

Dico ... gentes propter misericordiam glorificare Deum. (Rom 15, 8. 9)

1 Laudáte Dóminum, omnes gentes, *
      collaudáte eum, omnes pópuli. –

2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, *
      et véritas Dómini manet in ætérnum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Véritas Dómini manet in ætérnum.

LECTIO BREVIS

Phil 2, 14-15
Omnia fácite sine murmuratiónibus et hæsitatiónibus, ut efficiámini sine queréla et símplices, fílii Dei sine reprehensióne in médio generatiónis pravæ et pervérsæ, inter quos lucétis sicut luminária in mundo.

RESPONSORIUM BREVE
V. Clamávi ad te, Dómine; * tu es refúgium meum.
R. Clamávi ad te, Dómine; * tu es refúgium meum.
V. Pórtio mea in terra vivéntium.
R. Tu es refúgium meum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Clamávi ad te, Dómine; * tu es refúgium meum.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Illúmina, Dómine, sedéntes in ténebris et umbra mortis.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Illúmina, Dómine, sedéntes in ténebris et umbra mortis.

PRECES
Deum, qui Maríam matrem Christi ómnibus creatúris cæléstibus et terréstribus antecéllere vóluit, cum fidúcia implorémus:
     Réspice Matrem Fílii tui et exáudi nos.

Pater misericordiárum, grátias tibi reférimus quod nobis Maríam matrem et exémplum dedísti,
per eius intercessiónem corda nostra sanctífica.
Qui Maríam tuo inténtam reddidísti verbo et ancíllam tuam fidélem effecísti,
per eius intercessiónem fructus Sancti Spíritus nobis concéde.
Qui Maríam iuxta crucem stantem roborásti et in resurrectióne Fílii tui replésti lætítia,
per eius intercessiónem tribulatiónes súbleva nostras spemque nostram confírma.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, nostræ fons et orígo salútis, ita nos fac semper vita nostra tuam glóriam profitéri, ut et in cælis a tua numquam laude cessémus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)