Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 |
S. Elisabeth Hungariæ, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Nóbilem Christi fámulam disérta
voce cantémus, decus æmulátam
féminæ fortis, sacra cui profúdit
página laudes.
Cui fides vivax, pia spes amórque
in Deum fervens, óperum bonórum
fértilis radix, amor unde fratrum
náscitur ultro.
Motus illíus méritis, remítte,
sóntibus nobis scelus omne, Iesu,
ut tibi puro resonémus æquas
péctore laudes.
Sit Patri summo decus atque virtus,
laus tibi Nato celebrísque cultus,
Flámini Sancto párilis potéstas
nunc et in ævum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.
Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)
IV
31 Deus, impollúta via eius, †
elóquia Dómini igne examináta; *
protéctor est ómnium sperántium in se.
32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
Aut quæ munítio præter Deum nostrum?
33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
et pósuit immaculátam viam meam;
34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
et super excélsa státuit me;
35 qui docet manus meas ad prœlium, *
et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.
Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.
36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
et déxtera tua suscépit me, *
et exaudítio tua magnificávit me.
37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
et non sunt infirmáta vestígia mea.
38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
et non convertébar, donec defícerent.
39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
cadébant subtus pedes meos.
40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –
41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
et odiéntes me disperdidísti.
42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
ad Dóminum, nec exaudívit eos.
43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
ut lutum plateárum contrívi eos.
44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
constituísti me in caput géntium.
Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *
45 in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
fílii aliéni inveteráti sunt, *
contremuérunt in ábditis suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.
Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.
47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
et exaltétur Deus salútis meæ.
48 Deus qui das vindíctas mihi †
et subdis pópulos sub me, *
liberátor meus de inimícis meis iracúndis;
49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
a viro iníquo éripis me. –
50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
et nómini tuo psalmum dicam,
51 magníficans salútes regis sui †
et fáciens misericórdiam christo suo, *
David et sémini eius usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.
V.
Revéla, Dómine, óculos meos.
R.
Et considerábo mirabília de lege tua.
LECTIO PRIOR
De libro Zacharíæ prophétæ
Hæc dicit Dóminus Deus meus: «Pasce pécora occisiónis, quæ qui emunt occídunt et non dolent, et qui vendunt ea dicunt: “Benedíctus Dóminus, dives
factus sum”. Et pastóres eórum non miseréntur eórum.
Et ego non miserébor ultra super habitántes terram, dicit Dóminus; ecce ego tradam hómines, unumquémque in manu próximi sui et in manu regis sui;
et concídent terram, et non éruam de manu eórum».
Et ego pavi pecus occisiónis pro mercatóribus gregis. Et assúmpsi mihi duas virgas: unam vocávi Grátiam et álteram vocávi Funículum; et pavi gregem.
Et succídi tres pastóres in mense uno, et tǽduit eórum ánimam meam; síquidem et ánimam eórum tǽduit mei. Et dixi: «Non pascam vos; quæ moritúra est,
moriátur, et quæ succidénda est, succidátur, et réliquæ dévorent unaquǽque carnem próximæ suæ». Et tuli virgam meam, quæ vocabátur Grátia, et abscídi
eam, ut írritum fácerem fœdus meum, quod percússi cum ómnibus pópulis. Et írritum factum est in die illa; et cognovérunt mercatóres gregis, qui
observábant me, quia verbum Dómini est. Et dixi ad eos: «Si bonum est in óculis vestris, afférte mercédem meam et, si non, quiéscite». Et appendérunt
mercédem meam trigínta siclos argénteos. Et dixit Dóminus ad me: «Próice illud in thesáurum, decórum prétium, quo appretiátus sum ab eis». Et tuli
trigínta siclos argénteos et proiéci illos in domum Dómini in thesáurum. Et præcídi virgam meam secúndam, quæ appellabátur Funículus, ut dissólverem
germanitátem inter Iudam et Israel.
Et dixit Dóminus ad me: «Adhuc sume tibi vasa pastóris stulti; quia ecce ego suscitábo pastórem in terra, qui peritúram ovem non visitábit, dispérsam
non quæret et contrítam non sanábit et stantem non sustinébit et carnes pínguium cómedet et úngulas eárum confrínget. Væ stulto meo pastóri derelinquénti
gregem! Gládius super bráchium eius et super óculum dextrum eius; bráchium eius ariditáte siccétur, et óculus dexter eius tenebréscens obscurétur».
Verbum Dómini super Israel et super Iudam. Oráculum Dómini, qui exténdit cælum et fundat terram et fingit spíritum hóminis in eo: «Ecce ego pono
Ierúsalem páteram crápulæ ómnibus pópulis in circúitu. Hoc erit in obsidióne contra Ierúsalem. Et erit: in die illa ponam Ierúsalem lápidem portándum
cunctis pópulis; omnes portántes eam concisióne lacerabúntur, et colligéntur advérsus eam omnes gentes terræ. In die illa, dicit Dóminus, percútiam
omnem equum in stupórem et ascensórem eius in améntiam; et super domum Iudæ apériam óculos meos et omnem equum populórum percútiam cæcitáte. Et dicent
duces Iudæ in corde suo: “Robur habitántium Ierúsalem est in Dómino exercítuum Deo eórum”. In die illa ponam duces Iudæ sicut ollam ignis super ligna
et sicut facem ignis super fenum; et devorábunt ad déxteram et ad sinístram omnes pópulos in circúitu, et habitábitur Ierúsalem rursus in loco suo.
Et salvábit Dóminus prius tabernácula Iudæ, ut non elevétur glória domus David et glória habitántium Ierúsalem contra Iudam. In die illa próteget
Dóminus habitatóres Ierúsalem; et erit, qui offénderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Deus, sicut ángelus Dómini in conspéctu eórum».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístola a Conrádo de Marburg, sanctæ Elísabeth spiritáli moderatóre, scripta
Iamiam Elísabeth pollére cœpit virtútibus quóniam, sicut in omni vita sua páuperum fuit consolátrix, ita tunc plene cœpit
esse famelicórum reparátrix, præcípiens sibi iuxta quoddam castrum suum hospitále fíeri, in quo plúrimos infírmos et débiles
recollégit; ómnibus étiam eleemósynam ibi requiréntibus caritátis benefícium large distríbuit, et non solum ibi, sed in
ómnibus fínibus et términis sui viri iurisdictiónis, omnes suos provéntus táliter evácuans de quáttuor viri sui principátibus,
ut tandem omnem cultum et omnes vestes pretiósas in usus páuperum fáceret venúmdari.
Hoc habens in consuetúdine quod bis in die, mane et in véspere, omnes infírmos suos personáliter visitávit, ita quod illórum
qui erant inter álios magis abominábiles, curam personáliter gerens, quosdam pavit, quibúsdam stravit, quosdam in úmeris suis
sústulit et multa ália offícia humanitátis impéndit; et in iis ómnibus viri sui, felícis memóriæ, volúntas non ingráta fuit
invénta. Tandem ipsa, maríto suo defúncto, ad summam tendens perfectiónem, cum multis lácrimis a me popóscit ut eam permítterem ostiátim mendicáre.
Et in ipso Parascéve, cum nudáta essent altária, pósitis mánibus super altáre in quadam cappélla sui óppidi, ubi Minóres
Fratres locáverat, præséntibus quibúsdam, própriæ voluntáti et ómnibus pompis mundi, et iis quæ Salvátor in Evangélio consúluit
relinquénda, renuntiávit. Quo facto ipsa videns se a tumúltu sǽculi et glória mundána illíus terræ, in qua vivénte maríto suo
glorióse víxerat, posse absorbéri, me licet invítum secúta est Marpurg; ibi in óppido constrúxit quoddam hospitále, infírmos et
débiles recólligens, miserabilióres et magis despéctos mensæ suæ appósuit.
Præter hæc ópera actíva, coram Deo dico, quod raro vidi mulíerem magis contemplatívam, quia quædam et quidam religiósi, ipsa a
secréto oratiónis veniénte, frequéntius vidérunt fáciem eius mirabíliter fulgéntem et quasi solis rádios ex óculis eius procedéntes.
Ante óbitum confessiónem eius audívi, et dum quǽrerem quid de sua substántia et suppelléctile esset ordinándum, respóndit quod
ómnia quæ iam dudum videbátur possidére, erant páuperum, et rogávit me quod ómnia ipsis distribúerem, præter vilem túnicam qua
ipsa indúta fuit et in qua ipsa vellet sepelíri. His peráctis accépit corpus Dómini et póstea usque ad horam vespertínam frequénter
loquebátur de óptimis quæ audíerat in prædicatióne; deínde sibi omnes assidéntes devotíssime Deo comméndans, quasi suáviter obdormiéndo exspirávit.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrge, psaltérium et cíthara: excitábo auróram.
Passionem Domini cantat iste psalmus. (S. Augustinus)
2 Miserére mei, Deus, miserére mei, *
quóniam in te cónfugit ánima mea;
et in umbra alárum tuárum confúgiam, *
donec tránseant insídiæ.
3 Clamábo ad Deum Altíssimum, *
Deum, qui benefécit mihi. –
4 Mittet de cælo et liberábit me; †
dabit in oppróbrium conculcántes me. *
Mittet Deus misericórdiam suam et veritátem suam.
5 ánima mea recúmbit in médio catulórum leónum *
devorántium fílios hóminum.
Dentes eórum arma et sagíttæ *
et lingua eórum gládius acútus. –
6 Exaltáre super cælos, Deus, *
super omnem terram glória tua. –
7 Láqueum paravérunt pédibus meis, *
et incurvávit se ánima mea;
fodérunt ante fáciem meam fóveam, *
et ipsi incidérunt in eam. –
8 Parátum cor meum, Deus, †
parátum cor meum; *
cantábo et psalmum dicam.
9 Exsúrge, glória mea, †
exsúrge, psaltérium et cíthara, *
excitábo auróram.
10 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, *
et psalmum dicam tibi in natiónibus,
11 quóniam magnificáta est usque ad cælos misericórdia tua *
et usque ad nubes véritas tua. –
12 Exaltáre super cælos, Deus, *
super omnem terram glória tua.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Exsúrge, psaltérium et cíthara: excitábo auróram.
Ant. 2 Pópulus meus, ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.
10 Audíte verbum Dómini, gentes, *
et annuntiáte in ínsulis, quæ procul sunt,
et dícite:
«Qui dispérsit Israel, congregábit eum *
et custódiet eum sicut pastor gregem suum». –
11 Redémit enim Dóminus Iacob *
et liberávit eum de manu potentióris.
12 Et vénient et laudábunt in monte Sion *
et cónfluent ad bona Dómini,
super fruménto et vino et óleo *
et fetu pécorum et armentórum;
erítque ánima eórum quasi hortus irríguus, *
et ultra non esúrient. –
13 Tunc lætábitur virgo in choro, *
iúvenes et senes simul.
«Et convértam luctum eórum in gáudium *
et consolábor eos et lætificábo a dolóre suo.
14 Et inebriábo ánimam sacerdótum pinguédine, *
et pópulus meus bonis meis adimplébitur».
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Pópulus meus, ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.
Ant. 3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri.†
Sustulit me in spiritu super montem magnum ... et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem. (Ap 21, 10)
2 Magnus Dóminus et laudábilis nimis *
in civitáte Dei nostri.
3 † Mons sanctus eius collis speciósus, *
exsultátio univérsæ terræ.
Mons Sion, extréma aquilónis, *
cívitas regis magni.
4 Deus in dómibus eius notus *
factus est ut refúgium. –
5 Quóniam ecce reges congregáti sunt, *
convenérunt in unum.
6 Ipsi cum vidérunt, sic admiráti sunt, *
conturbáti sunt, diffugérunt;
7 illic tremor apprehéndit eos, *
dolóres ut parturiéntis.
8 In spíritu oriéntis *
cónteres naves Tharsis. –
9 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, †
in civitáte Dei nostri; *
Deus fundávit eam in ætérnum.
10 Recogitámus, Deus, misericórdiam tuam *
in médio templi tui.
11 Secúndum nomen tuum, Deus, †
sic et laus tua in fines terræ; *
iustítia plena est déxtera tua.
12 Lætétur mons Sion, †
et exsúltent fíliæ Iudæ *
propter iudícia tua. –
13 Circúmdate Sion et complectímini eam, *
numeráte turres eius.
14 Pónite corda vestra in virtúte eius †
et percúrrite domos eius, *
ut enarrétis in progénie áltera.
15 Quóniam hic est Deus, Deus noster †
in ætérnum et in sǽculum sǽculi; *
ipse ducet nos in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri.†
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Adiuvábit eam * Deus vultu suo.
R. Adiuvábit eam * Deus vultu suo.
V. Deus in médio eius, non commovébitur.
R. Deus vultu suo.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Adiuvábit eam * Deus vultu suo.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Símile est regnum cælórum hómini negotiatóri quærénti bonas margarítas; invénta una pretiósa, dedit ómnia sua et comparávit eam.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Símile est regnum cælórum hómini negotiatóri quærénti bonas margarítas; invénta una pretiósa, dedit ómnia sua et comparávit eam.
PRECES
Cum ómnibus muliéribus sanctis, fratres, Salvatórem nostrum confiteámur, simúlque invocémus:
Veni, Dómine Iesu.
Dómine Iesu, qui peccatríci multa dimisísti, quóniam diléxerat multum,
— dimítte nobis, quia multum peccávimus.
Dómine Iesu, cui mulíeres sanctæ in itínere ministrábant,
— concéde nobis ut vestígia tua sectémur.
Dómine Iesu, magíster, quem María audiébat, cum Martha tibi serviébat,
— concéde nobis, ut in fide et caritáte serviámus tibi.
Dómine Iesu, qui fratrem, sorórem et matrem appellásti omnes tuam voluntátem faciéntes,
— concéde nobis ut tibi semper verbis complaceámus et actis.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui beátæ Elísabeth tribuísti in paupéribus Christum cognóscere ac venerári, da nobis, eius intercessióne, egénis et
tribulátis iugi caritáte servíre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)