lat

BREVIARIUM ROMANUM

8 iunius 2023
Ss. Corporis et Sanguinis Christi, sollemnitas

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Verbum supérnum pródiens
nec Patris linquens déxteram,
ad opus suum éxiens
venit ad vitæ vésperam.

In mortem a discípulo
suis tradéndus ǽmulis,
prius in vitæ férculo
se trádidit discípulis.

Quibus sub bina spécie
carnem dedit et sánguinem,
ut dúplicis substántiæ
totum cibáret hóminem.

Se nascens dedit sócium,
convéscens in edúlium,
se móriens in prétium,
se regnans dat in prǽmium.

O salutáris hóstia,
quae cæli pandis óstium,
bella premunt hostília:
da robur, fer auxílium.

Uni trinóque Dómino
sit sempitérna glória,
qui vitam sine término
nobis donet in pátria. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dícite invitátis: Ecce prándium meum parávi, veníte ad núptias, allelúia.

Psalmus 22 (23)
Pastor bonus

Agnus pascet illos et deducet eos ad vitae fontes aquarum. (Ap 7, 17)

1 Dóminus pascit me, et nihil mihi déerit: *
2     in páscuis viréntibus me collocávit,
   super aquas quiétis edúxit me, *
3     ánimam meam refécit.
   Dedúxit me super sémitas iustítiæ *
      propter nomen suum. –

4 Nam et si ambulávero in valle umbræ mortis, non timébo mala, *
      quóniam tu mecum es.
   Virga tua et báculus tuus, *
      ipsa me consoláta sunt. –

5 Parásti in conspéctu meo mensam *
      advérsus eos, qui tríbulant me;
   impinguásti in óleo caput meum, *
      et calix meus redúndat. –

6 Etenim benígnitas et misericórdia subsequéntur me *
      ómnibus diébus vitæ meæ,
   et inhabitábo in domo Dómini *
      in longitúdinem diérum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dícite invitátis: Ecce prándium meum parávi, veníte ad núptias, allelúia.

Ant. 2 Si quis sitit, véniat ad me et bibat fontem ætérnum.

Psalmus 41 (42)
Desiderium Domini et templi eius

Qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitæ. (Ap 22, 17)

2 Quemádmodum desíderat cervus ad fontes aquárum, *
      ita desíderat ánima mea ad te, Deus.
3  Sitívit ánima mea ad Deum, Deum vivum; *
      quando véniam et apparébo ante fáciem Dei? –

4 Fuérunt mihi lácrimæ meæ panis die ac nocte, *
      dum dícitur mihi quotídie: "Ubi est Deus tuus?"
5 Hæc recordátus sum et effúdi in me ánimam meam; †
      quóniam transíbam in locum tabernáculi admirábilis *
      usque ad domum Dei,
   in voce exsultatiónis et confessiónis, *
      multitúdinis festa celebrántis. –

6 Quare tristis es, ánima mea, *
      et quare conturbáris in me?
   Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *
      salutáre vultus mei et Deus meus. –

7 In meípso ánima mea contristáta est; †
      proptérea memor ero tui *
      de terra Iordánis et Hermónim, de monte Misar.
8 Abýssus abýssum ínvocat in voce cataractárum tuárum; *
      omnes gúrgites tui et fluctus tui super me transiérunt. –

9 In die mandávit Dóminus misericórdiam suam, †
      et nocte cánticum eius apud me est: *
      orátio ad Deum vitæ meæ.
10 Dicam Deo: *
       "Suscéptor meus es.
    Quare oblítus es mei, †
       et quare contristátus incédo, *
       dum afflígit me inimícus?"
11 Dum confringúntur ossa mea, †
       exprobravérunt mihi, qui tríbulant me, *
       dum dicunt mihi quotídie: "Ubi est Deus tuus?" –

12 Quare tristis es, ánima mea, *
       et quare conturbáris in me?
    Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi, *
       salutáre vultus mei et Deus meus.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Si quis sitit, véniat ad me et bibat fontem ætérnum.

Ant. 3 Cibávit nos Dóminus ex ádipe fruménti, et de petra melle saturávit nos.

Psalmus 80 (81)
Sollemnis renovatio foederis

Videte, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis. (Hebr 3, 12)

2 Exsultáte Deo adiutóri nostro, *
      iubiláte Deo Iacob.
3 Súmite psalmum et date týmpanum, *
      psaltérium iucúndum cum cíthara.
4 Bucináte in neoménia tuba, *
      in die plenæ lunæ, in sollemnitáte nostra. –

5 Quia præcéptum in Israel est, *
      et iudícium Deo Iacob.
6 Testimónium in Ioseph pósuit illud, †
      cum exíret de terra Ægýpti; *
      sermónem, quem non nóveram, audívi: –

7 "Divérti ab onéribus dorsum eius; *
      manus eius a cóphino recessérunt.
8 In tribulatióne invocásti me et liberávi te, †
      exaudívi te in abscóndito tempestátis, *
      probávi te apud aquam Meríba. –

9 Audi, pópulus meus, et contestábor te; *
       Israel, útinam áudias me!
10 Non erit in te deus aliénus, *
       neque adorábis deum extráneum.
11 Ego enim sum Dóminus Deus tuus, †
       qui edúxi te de terra Ægýpti; *
       diláta os tuum, et implébo illud. –

12 Et non audívit pópulus meus vocem meam, *
       et Israel non inténdit mihi.
13 Et dimísi eos secúndum durítiam cordis eórum, *
       ibunt in adinventiónibus suis. –

14 Si pópulus meus audísset me, *
       Israel si in viis meis ambulásset!
15 In brevi inimícos eórum humiliássem *
       et super tribulántes eos misíssem manum meam. –

16 Inimíci Dómini blandiréntur ei, *
       et esset sors eórum in sǽcula;
17 et cibárem eos ex ádipe fruménti *
       et de petra melle saturárem eos."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Cibávit nos Dóminus ex ádipe fruménti, et de petra melle saturávit nos.

V. Sapiéntia ædificávit sibi domum, allelúia.
R. Míscuit vinum et pósuit mensam, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Exodi

24, 1-11

Viderunt Deum, et comederunt ac biberunt

     In diébus illis: Dixit Dóminus Móysi: «Ascénde ad Dóminum, tu et Aaron, Nadab et Abiu et septuagínta senes ex Israel, et adorábitis procul. Solúsque Móyses ascéndet ad Dóminum, et illi non appropinquábunt, nec pópulus ascéndet cum eo».
     Venit ergo Móyses et narrávit plebi ómnia verba Dómini atque iudícia; respondítque omnis pópulus una voce: «Omnia verba Dómini, quæ locútus est, faciémus». Scripsit autem Móyses univérsos sermónes Dómini; et mane consúrgens ædificávit altáre ad radíces montis et duódecim lápides per duódecim tribus Israel. Misítque iúvenes de fíliis Israel, et obtulérunt holocáusta; immolaverúntque víctimas pacíficas Dómino vítulos. Tulit ítaque Móyses dimídiam partem sánguinis et misit in cratéras; partem autem resíduam respérsit super altáre. Assuménsque volúmen fœderis legit, audiénte pópulo, qui dixérunt: «Omnia, quæ locútus est Dóminus, faciémus et érimus obœdiéntes». Ille vero sumptum sánguinem respérsit in pópulum et ait: «Hic est sanguis fœderis, quod pépigit Dóminus vobíscum super cunctis sermónibus his».
     Ascenderúntque Móyses et Aaron, Nadab et Abiu et septuagínta de senióribus Israel. Et vidérunt Deum Israel, et sub pédibus eius quasi opus lápidis sapphiríni et quasi ipsum cælum, cum serénum est. Nec in eléctos filiórum Israel misit manum suam; viderúntque Deum et comedérunt ac bibérunt.

RESPONSORIUM

Io 6, 48. 49. 50. 51ab

R.Ego sum panis vitæ. Patres vestri manducavérunt in desérto manna et mórtui sunt. * Hic est panis de cælo descéndens, ut, si quis ex ipso manducáverit, non moriátur.
V. Ego sum panis vivus, qui de cælo descéndi. Si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum. * Hic est panis de cælo descéndens, ut, si quis ex ipso manducáverit, non moriátur.

LECTIO ALTERA

Ex Opéribus sancti Thomæ de Aquíno presbýteri

(Opusculum 57, in festo Corporis Christi, lect. 1-4)

O pretiosum et admirandum convivium!

     Unigénitus Dei Fílius, suæ divinitátis volens nos esse partícipes, natúram nostram assúmpsit, ut hómines deos fáceret factus homo.
     Et hoc ínsuper, quod de nostro assúmpsit, totum nobis cóntulit ad salútem. Corpus namque suum pro nostra reconciliatióne in ara crucis hóstiam óbtulit Deo Patri, sánguinem suum fudit in prétium simul et lavácrum; ut redémpti a miserábili servitúte, a peccátis ómnibus mundarémur.
     Ut autem tanti benefícii iugis in nobis manéret memória, corpus suum in cibum, et sánguinem suum in potum, sub spécie panis et vini suméndum fidélibus derelíquit.
     O pretiósum et admirándum convívium, salutíferum et omni suavitáte replétum! Quid enim hoc convívio pretiósius esse potest? In quo non carnes vitulórum et hircórum, ut olim in lege, sed nobis Christus suméndus propónitur verus Deus. Quid hoc sacraménto mirabílius?
     Nullum étiam sacraméntum est isto salúbrius quo purgántur peccáta, virtútes augéntur, et mens ómnium spiritálium charísmatum abundántia impinguátur.
     Offértur in Ecclésia pro vivis et mórtuis, ut ómnibus prosit, quod est pro salúte ómnium institútum.
     Suavitátem dénique huius sacraménti nullus exprímere súfficit, per quod spiritális dulcédo in suo fonte gustátur; et recólitur memória illíus, quam in sua passióne Christus monstrávit, excellentíssimæ caritátis.
     Unde, ut árctius huius caritátis imménsitas fidélium córdibus infigerétur, in última cena, quando, Pascha cum discípulis celebráto, transitúrus erat de hoc mundo ad Patrem, hoc sacraméntum instítuit, tamquam passiónis suæ memoriále perénne, figurárum véterum impletívum, miraculórum ab ipso factórum máximum, et de sua contristátis abséntia solácium singuláre relíquit.

RESPONSORIUM


R. Hoc agnóscite in pane, quod pepéndit in cruce; hoc in cálice, quod manávit ex látere. Accípite ítaque et édite corpus Christi; accípite et potáte sánguinem Christi. * Iam ipsi facti membra Christi.
V. Ne dissolvámini, manducáte vínculum vestrum; ne vobis viles videámini, bíbite prétium vestrum. * Iam ipsi facti membra Christi.

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

PSALMODIA

Ant. 1 Angelórum esca nutrivísti pópulum tuum, et panem de cælo præstitísti eis, allelúia.

Psalmus 62 (63), 2-9
ánima Dominum sitiens

Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.

2 Deus, Deus meus es tu, *
      ad te de luce vígilo.

   Sitívit in te ánima mea, *
      te desiderávit caro mea.
   In terra desérta et árida et inaquósa, †

3    sic in sancto appárui tibi, *
      ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
      lábia mea laudábunt te. –

5 Sic benedícam te in vita mea *
      et in nómine tuo levábo manus meas.

6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
      et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

7 Cum memor ero tui super stratum meum, *
      in matutínis meditábor de te,

8 quia fuísti adiútor meus, *
      et in velaménto alárum tuárum exsultábo. –

9 Adhǽsit ánima mea post te, *
      me suscépit déxtera tua.

10      [Ipsi vero in ruinam quæsierunt animam meam,*
         introibunt in inferiora terrae,
11      tradentur in potestatem gladii,*
         partes vulpium erunt.
12      Rex vero lætabitur in Deo; †
         gloriabuntur omnes, qui iurant in eo,*
         quia obstructum est os loquentium iniqua.]

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Angelórum esca nutrivísti pópulum tuum, et panem de cælo præstitísti eis, allelúia.

Ant. 2 Sacerdótes sancti incénsum et panes ófferunt Deo, allelúia.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum
Dan 3, 57-88. 56
Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5).

57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59      benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –

60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
61      benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63      benedícite, stellæ cæli, Dómino. –

64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
65      benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67      benedícite, frigus et æstus, Dómino. –

68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
69      benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71      benedícite, noctes et dies, Dómino. –

72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
73      benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
       laudet et superexáltet eum in sǽcula. –

75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
76      benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78      benedícite, fontes, Dómino. –

79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
80      benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82      benedícite, fílii hóminum, Dómino. –

83 Bénedic, Israel, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85      benedícite, servi Dómini, Dómino. –

86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
87      benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

    Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
       laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
       et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)

Ant. 2 Sacerdótes sancti incénsum et panes ófferunt Deo, allelúia.

Ant. 3 Vincénti dabo manna abscónditum et nomen novum, allelúia.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum

Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo. (Hesychius)

1 Cantáte Dómino cánticum novum; *
      laus eius in ecclésia sanctórum.

2 Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *
      et fílii Sion exsúltent in rege suo.

3 Laudent nomen eius in choro, *
      in týmpano et cíthara psallant ei,

4 quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
      et honorábit mansuétos in salúte. –

5 Iúbilent sancti in glória, *
      læténtur in cubílibus suis.

6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum *
      et gládii ancípites in mánibus eórum,

7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
      castigatiónes in pópulis,

8 ad alligándos reges eórum in compédibus *
      et nóbiles eórum in mánicis férreis,

9 ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
      glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Vincénti dabo manna abscónditum et nomen novum, allelúia.

LECTIO BREVIS

Mal 1, 11
Ab ortu solis usque ad occásum magnum est nomen meum in géntibus, et in omni loco sacrificátur et offértur nómini meo oblátio munda, quia magnum nomen meum in géntibus, dicit Dóminus exercítuum.

RESPONSORIUM BREVE
V. Edúcas panem de terra, * Allelúia, allelúia.
R. Edúcas panem de terra, * Allelúia, allelúia.
V. Et vinum lætíficet cor hóminis.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Edúcas panem de terra, * Allelúia, allelúia.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Ego sum panis vivus, qui de cælo descéndi; si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum, allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Ego sum panis vivus, qui de cælo descéndi; si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum, allelúia.

PRECES
Iesum Christum, panem vitæ deprecémur, fratres, lætánter dicéntes:
     Beátus qui manducábit panem in regno tuo, Dómine.

Christe, sacérdos novi et ætérni fœderis, qui Patri in ara crucis sacrifícium perféctum obtulísti,
doce nos tecum illud offérre.
Christe, summe rex pacis et iustítiæ, qui panem et vinum in signum oblatiónis tui consecrásti,
tecum nos hóstias consócia.
Christe, vere adorátor Patris, cuius oblátio munda ab ortu solis usque ad occásum ab Ecclésia offértur,
in tuo córpore únias quos uno pane sátias.
Christe, manna de cælo descéndens, qui Ecclésiam pascis córpore et sánguine tuo,
in fortitúdine huius cibi fac nos ambuláre.
Christe, invisíbilis hospes convívii nostri, qui stas ad óstium et pulsas,
ad nos veni, cena nobíscum et nos tecum.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui nobis sub sacraménto mirábili passiónis tuæ memóriam reliquísti, tríbue, quǽsumus, ita nos córporis et sánguinis tui sacra mystéria venerári, ut redemptiónis tuæ fructum in nobis iúgiter sentiámus. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)