Videte, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis. (Hebr 3, 12)
2 Exsultáte Deo adiutóri nostro, *
iubiláte Deo Iacob.
3 Súmite psalmum et date týmpanum, *
psaltérium iucúndum cum cíthara.
4 Bucináte in neoménia tuba, *
in die plenæ lunæ, in sollemnitáte nostra. –
5 Quia præcéptum in Israel est, *
et iudícium Deo Iacob.
6 Testimónium in Ioseph pósuit illud, †
cum exíret de terra Ægýpti; *
sermónem, quem non nóveram, audívi: –
7 "Divérti ab onéribus dorsum eius; *
manus eius a cóphino recessérunt.
8 In tribulatióne invocásti me et liberávi te, †
exaudívi te in abscóndito tempestátis, *
probávi te apud aquam Meríba. –
9 Audi, pópulus meus, et contestábor te; *
Israel, útinam áudias me!
10 Non erit in te deus aliénus, *
neque adorábis deum extráneum.
11 Ego enim sum Dóminus Deus tuus, †
qui edúxi te de terra Ægýpti; *
diláta os tuum, et implébo illud. –
12 Et non audívit pópulus meus vocem meam, *
et Israel non inténdit mihi.
13 Et dimísi eos secúndum durítiam cordis eórum, *
ibunt in adinventiónibus suis. –
14 Si pópulus meus audísset me, *
Israel si in viis meis ambulásset!
15 In brevi inimícos eórum humiliássem *
et super tribulántes eos misíssem manum meam. –
16 Inimíci Dómini blandiréntur ei, *
et esset sors eórum in sǽcula;
17 et cibárem eos ex ádipe fruménti *
et de petra melle saturárem eos."