Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ecce iam noctis tenuátur umbra,
lucis auróra rútilans corúscat;
nísibus totis rogitémus omnes
cunctipoténtem.
Ut Deus, nostri miserátus, omnem
pellat angórem, tríbuat salútem,
donet et nobis pietáte patris
regna polórum.
Præstet hoc nobis Déitas beáta
Patris ac Nati, paritérque Sancti
Spíritus, cuius résonat per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?
Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).
Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)
1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
orbis terrárum et qui hábitant in eo.
2 Quia ipse super mária fundávit eum *
et super flúmina firmávit eum. –
3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
aut quis stabit in loco sancto eius?
4 Innocens mánibus et mundo corde, †
qui non levávit ad vana ánimam suam, *
nec iurávit in dolum.
5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
quæréntium fáciem Dei Iacob. –
7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
8 Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –
9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
10 Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?
Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.
De resurrectione Domini et conversione gentium. (Hesychius)
I
1 Iubiláte Deo, omnis terra, †
2 psalmum dícite glóriæ nóminis eius, *
glorificáte laudem eius.
3 Dícite Deo: "Quam terribília sunt ópera tua. *
Præ multitúdine virtútis tuæ blandiéntur tibi inimíci tui.
4 Omnis terra adóret te et psallat tibi, *
psalmum dicat nómini tuo." –
5 Veníte et vidéte ópera Dei, *
terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum.
6 Convértit mare in áridam, †
et in flúmine pertransíbunt pede; *
ibi lætábimur in ipso.
7 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, †
óculi eius super gentes respíciunt; *
rebélles non exalténtur in semetípsis. –
8 Benedícite, gentes, Deum nostrum, *
et audítam fácite vocem laudis eius;
9 qui pósuit ánimam nostram ad vitam *
et non dedit in commotiónem pedes nostros. –
10 Quóniam probásti nos, Deus; *
igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
11 Induxísti nos in láqueum, *
posuísti tribulatiónes in dorso nostro.
12 Imposuísti hómines super cápita nostra, †
transívimus per ignem et aquam, *
et eduxísti nos in refrigérium.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.
Ant. 3 Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.
13 Introíbo in domum tuam in holocáustis; *
reddam tibi vota mea,
14 quæ protulérunt lábia mea, *
et locútum est os meum in tribulatióne mea.
15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum, *
ófferam tibi boves cum hircis. –
16 Veníte, audíte, †
et narrábo, omnes, qui timétis Deum, *
quanta fecit ánimæ meæ.
17 Ad ipsum ore meo clamávi *
et exaltávi in lingua mea.
18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, *
non exáudiet Dóminus.
19 Proptérea exaudívit Deus, *
atténdit voci deprecatiónis meæ. –
20 Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam *
et misericórdiam suam a me.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.
V.
Vivus est sermo Dei et éfficax.
R.
Et penetrabílior omni gládio ancípiti.
LECTIO PRIOR
Incipit liber Aggǽi prophétæ
In anno secúndo Daríi regis, in mense sexto, in die prima mensis, factum est verbum Dómini in manu Aggǽi prophétæ ad Zoróbabel
fílium Saláthiel ducem Iudæ et ad Iesum fílium Iósedec sacerdótem magnum dicens: «Hæc ait Dóminus exercítuum dicens: Pópulus
iste dicit: “Nondum venit tempus domus Dómini ædificándæ”». Et factum est verbum Dómini in manu Aggǽi prophétæ dicens: «Numquid
tempus vobis est, ut habitétis in dómibus laqueátis, et domus ista desérta? Et nunc hæc dicit Dóminus exercítuum: Pónite corda
vestra super vias vestras: seminástis multum et intulístis parum, comedístis et non estis satiáti, bibístis et non estis inebriáti,
operuístis vos et non estis calefácti, et, qui pro mercéde operátus est, misit eam in sácculum pertúsum. Hæc dicit Dóminus
exercítuum: Pónite corda vestra super vias vestras. Ascéndite in montem, portáte lignum et ædificáte domum, et acceptábilis mihi
erit et glorificábor, dicit Dóminus. Respexístis ad ámplius, et ecce factum est minus; et intulístis in domum, et exsufflávi illud.
Quam ob causam?, dicit Dóminus exercítuum. Quia domus mea desérta est, et vos festinátis unusquísque in domum suam. Propter hoc
super vos prohíbiti sunt cæli, ne darent rorem, et terra prohíbita est, ne daret fructum suum. Et vocávi siccitátem super terram
et super montes et super tríticum et super vinum et super óleum et, quæcúmque profert humus, et super hómines et super iuménta et
super omnem labórem mánuum».
Et audívit Zoróbabel fílius Saláthiel et Iesus fílius Iósedec sacérdos magnus et omnes relíquiæ pópuli vocem Dómini Dei sui et verba
Aggǽi prophétæ, sicut misit eum Dóminus Deus eórum ad ipsos; et tímuit pópulus a fácie Dómini.
Et dixit Aggǽus núntius Dómini secúndum mandátum Dómini pópulo dicens: «Ego vobíscum, dicit Dóminus». Et suscitávit Dóminus spíritum
Zoróbabel fílii Saláthiel ducis Iudæ et spíritum Iesu fílii Iósedec sacerdótis magni et spíritum reliquórum ómnium de pópulo; et ingréssi
sunt et faciébant opus in domo Dómini exercítuum Dei sui. In die vicésima et quarta mensis, in sexto mense, in anno secúndo Daríi regis.
In séptimo mense, vicésima et prima mensis, factum est verbum Dómini in manu Aggǽi prophétæ dicens: «Lóquere ad Zoróbabel fílium
Saláthiel, ducem Iudæ, et ad Iesum fílium Iósedec, sacerdótem magnum, et ad réliquos pópuli dicens: Quis in vobis est derelíctus,
qui vidit domum istam in glória sua prima? Et quid vos vidétis eam nunc? Numquid non ita est quasi non sit in óculis vestris?
Sed et nunc confortáre, Zoróbabel, dicit Dóminus, et confortáre, Iesu fili Iósedec sacérdos magne, et confortáre, omnis pópule
terræ, dicit Dóminus exercítuum; et fácite, quóniam ego vobíscum sum, dicit Dóminus exercítuum. Verbum quod pépigi vobíscum, cum
egrederémini de terra Ægýpti, et spíritus meus stat in médio vestrum: nolíte timére. Quia hæc dicit Dóminus exercítuum: Adhuc unum
módicum est, et ego commovébo cælum et terram et mare et áridam. Et movébo omnes gentes, et vénient thesáuri cunctárum géntium, et
implébo domum istam glória, dicit Dóminus exercítuum. Meum est argéntum et meum est aurum, dicit Dóminus exercítuum. Maior erit
glória domus istíus novíssima plus quam prima, dicit Dóminus exercítuum; et in loco isto dabo pacem», dicit Dóminus exercítuum.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Commentário sancti Cyrílli Alexandríni epíscopi in Aggǽum
Témpore advéntus Salvatóris nostri gloriósius absque ulla comparatióne divínum templum appáruit tantóque illo vétere præclárius
et excelléntius, quanto quis cultum religiónis legálem a cultu in Christo et evangélico et veritátem ab umbris différre iudicáverit.
Ad hæc illud quoque dici posse árbitror. Unum erat templum, et Ierosólymis tantum, et una gens Israelítica in eódem sacrifíciis
fungebátur. Postquam vero nostrum símilis factus est Unigénitus, cum esset Deus et Dóminus, et illúxit nobis, ut ait Scriptúra,
de cétero orbis terrárum dómibus sanctis et adoratóribus innumerabílibus, qui spiritálibus sacrifíciis et odóribus universórum
Deum venerántur, implétus est. Et hoc, opínor, est quod Malachías, tamquam ex persóna Dei præcínuit: Quia magnus rex ego, dicit
Dóminus, et nomen meum glorificátum est in géntibus, et in omni loco incénsum offértur nómini meo, et sacrifícium mundum.
Verum est ígitur, glóriam novíssimi templi, Ecclésiæ puta, maiórem fore. Sollícitis autem et de eius ædificatióne laborántibus
velut xénium a Salvatóre et donum de cælo datum iri Christum, ómnium pacem, per quem accéssum habémus in uno Spíritu ad Patrem,
declárat, cum ait: Dabo pacem in loco isto, et pacem ánimæ in acquisitiónem omni construénti ad excitándum templum hoc. Ait enim
alícubi Christus quoque: Pacem meam do vobis. Quæ res quómodo condúcat diligéntibus, docébit Paulus: Pax Christi, inquit, quæ
exsúperat omnem sensum, custódiet corda vestra et intellegéntias vestras. Orábat item sápiens Isaías, dicens: Dómine Deus noster,
pacem da nobis, ómnia enim reddidísti nobis; quia semel Christi pace dignátis fácile ánimam suam serváre et ad virtútis munus
probe expléndum ánimum dirígere licet.
Itaque omni construénti pacem datum iri profitétur. Sive enim Ecclésiam quíspiam ædíficat, et mystagógus, sive sacrórum mysteriórum
intérpres, super domum Dei constitútus est: sive suæ ánimæ prodest, ut lápidem vivum et spiritálem se éxhibens in templum sanctum,
et habitáculum Dei in spíritu, talis hoc emoluménti omníno reportábit, ut ánimæ suæ salútem adipísci non difficúlter possit.
RESPONSORIUM
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.
PSALMODIA
Ant. 1 Confitémini Dómino, quóniam in sǽculum misericórdia eius, allelúia.
Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis ædificatoribus, qui factus est in caput anguli. (Act 4, 11)
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius. –
2 Dicat nunc Israel, quóniam bonus, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius.
3 Dicat nunc domus Aaron, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius.
4 Dicant nunc, qui timent Dóminum, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius. –
5 De tribulatióne invocávi Dóminum, *
et exaudívit me edúcens in latitúdinem Dóminus.
6 Dóminus mecum, *
non timébo, quid fáciat mihi homo.
7 Dóminus mecum adiútor meus, *
et ego despíciam inimícos meos. –
8 Bonum est confúgere ad Dóminum *
quam confídere in hómine.
9 Bonum est confúgere ad Dóminum *
quam confídere in princípibus.
10 Omnes gentes circuiérunt me, *
et in nómine Dómini excídi eos.
11 Circumdántes circumdedérunt me, *
et in nómine Dómini excídi eos.
12 Circumdedérunt me sicut apes †
et exarsérunt sicut ignis in spinis, *
et in nómine Dómini excídi eos.
13 Impelléntes impulérunt me, ut cáderem, *
et Dóminus adiúvit me.
14 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, *
et factus est mihi in salútem. –
15 Vox iubilatiónis et salútis *
in tabernáculis iustórum:
16 "Déxtera Dómini fecit virtútem! †
Déxtera Dómini exaltávit me; *
déxtera Dómini fecit virtútem!" –
17 Non móriar, sed vivam *
et narrábo ópera Dómini.
18 Castígans castigávit me Dóminus *
et morti non trádidit me.
19 Aperíte mihi portas iustítiæ, *
ingréssus in eas confitébor Dómino. –
20 Hæc porta Dómini; *
iusti intrábunt in eam. –
21 Confitébor tibi, quóniam exaudísti me *
et factus es mihi in salútem. –
22 Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes, *
hic factus est in caput ánguli;
23 a Dómino factum est istud *
et est mirábile in óculis nostris.
24 Hæc est dies, quam fecit Dóminus: *
exsultémus et lætémur in ea. –
25 O Dómine, salvum me fac; *
o Dómine, da prosperitátem! –
26 Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. *
Benedícimus vobis de domo Dómini. –
27 Deus Dóminus et illúxit nobis. *
Instrúite sollemnitátem in ramis condénsis usque ad córnua altáris. –
28 Deus meus es tu, et confitébor tibi, *
Deus meus, et exaltábo te. –
29 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Confitémini Dómino, quóniam in sǽculum misericórdia eius, allelúia.
Ant. 2 Allelúia, benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, allelúia.
52 Benedíctus es, Dómine Deus patrum nostrórum, *
et laudábilis et superexaltátus in sǽcula; –
et benedíctum nomen glóriæ tuæ sanctum *
et superlaudábile et superexaltátum in sǽcula. –
53 Benedíctus es in templo sanctæ glóriæ tuæ *
et superlaudábilis et supergloriósus in sǽcula. –
54 Benedíctus es in throno regni tui *
et superlaudábilis et superexaltátus in sǽcula. –
55 Benedíctus es, qui intuéris abýssos †
sedens super chérubim, *
et laudábilis et superexaltátus in sǽcula. –
56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
et laudábilis et gloriósus in sǽcula. –
57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Allelúia, benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, allelúia.
Ant. 3 Omnis spíritus laudet Dóminum, allelúia.
Psallite spiritu, psallite et mente, hoc est: glorificate Deum et ánima et corpore vestro. (Hesychios)
1 Laudáte Dóminum in sanctuário eius, *
laudáte eum in firmaménto virtútis eius.
2 Laudáte eum in magnálibus eius, *
laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius. –
3 Laudáte eum in sono tubæ, *
laudáte eum in psaltério et cíthara,
4 laudáte eum in týmpano et choro, *
laudáte eum in chordis et órgano,
5 laudáte eum in cýmbalis benesonántibus, †
laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: *
omne quod spirat, laudet Dóminum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Omnis spíritus laudet Dóminum, allelúia.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Confitébimur tibi, Deus, * et invocábimus nomen tuum.
R. Confitébimur tibi, Deus, * et invocábimus nomen tuum.
V. Narrábimus mirabília tua.
R. Et invocábimus nomen tuum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Confitébimur tibi, Deus, * et invocábimus nomen tuum.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Dícite invitátis: Ecce prándium meum parávi; veníte ad núptias.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Dícite invitátis: Ecce prándium meum parávi; veníte ad núptias.
PRECES
Deo poténtiæ et bonitátis, qui nos amat et novit quibus rebus indigémus, cum láudibus corda nostra læti pandámus:
Te laudámus, in te confídimus, Dómine.
Benedícimus tibi, omnípotens Deus, Rex univérsi, qui nos iniústos et peccatóres vocásti,
— ut cognoscámus veritátem tuam et maiestáti tuæ serviámus.
Deus, qui nobis misericórdiæ iánuam patére voluísti,
— fac ut a vitæ numquam sémitis inveniámur dévii.
Resurrectiónem dilectíssimi Fílii tui celebrántes,
— fac nos hunc diem in gáudio spiritáli transígere.
Da fidélibus tuis, Dómine, spíritum oratiónis et laudis,
— ut in ómnibus tibi grátias semper agámus.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Tua nos, quǽsumus, Dómine, grátia semper et prævéniat et sequátur, ac bonis opéribus iúgiter
præstet esse inténtos. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)