Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XXXIII
S. Catharinæ Alexandrinæ, virginis et martyris, memoria ad libitum
In memoria S. Mariæ in sab.
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Auróra iam spargit polum,
terris dies illábitur,
lucis resúltat spículum:
discédat omne lúbricum.
Iam vana noctis décidant,
mentis reátus súbruat,
quicquid tenébris hórridum
nox áttulit culpæ, cadat,
Ut mane illud últimum,
quod præstolámur cérnui,
in lucem nobis éffluat,
dum hoc canóre cóncrepat.
Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. (Mt 11, 29)
1 Dómine, non est exaltátum cor meum, *
neque eláti sunt óculi mei;
neque ambulávi in magnis, *
neque in mirabílibus super me. –
2 Vere pacátam et quiétam *
feci ánimam meam;
sicut ablactátus in sinu matris suæ, *
sicut ablactátus, ita in me est ánima mea. –
3 Speret Israel in Dómino *
ex hoc nunc et usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Qui humiliáverit se sicut párvulus, hic maior est in regno cælórum.
Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
Dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius. (Lc 1, 32)
1 Meménto, Dómine, David *
et omnis mansuetúdinis eius,
2 quia iurávit Dómino, *
votum vovit Poténti Iacob: –
3 „Non introíbo in tabernáculum domus meæ, *
non ascéndam in lectum strati mei,
4 non dabo somnum óculis meis *
et pálpebris meis dormitatiónem,
5 donec invéniam locum Dómino, *
tabernáculum Poténti Iacob.“ –
6 Ecce audívimus eam esse in Ephratha, *
invénimus eam in campis Iaar.
7 Ingrediámur in tabernáculum eius, *
adorémus ad scabéllum pedum eius. –
8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, *
tu et arca fortitúdinis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam, *
et sancti tui exsúltent.
10 Propter David servum tuum *
non avértas fáciem christi tui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Deus meus, in simplicitáte cordis mei, lætus óbtuli univérsa.
Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.
11 Iurávit Dóminus David veritátem *
et non recédet ab ea:
„De fructu ventris tui *
ponam super sedem tuam.
12 Si custodíerint fílii tui testaméntum meum *
et testimónia mea, quæ docébo eos,
fílii eórum usque in sǽculum *
sedébunt super sedem tuam.“ –
13 Quóniam elégit Dóminus Sion, *
desiderávit eam in habitatiónem sibi:
14 „Hæc réquies mea in sǽculum sǽculi; *
hic habitábo, quóniam desiderávi eam. –
15 Cibária eius benedícens benedícam, *
páuperes eius saturábo pánibus.
16 Sacerdótes eius índuam salutári, *
et sancti eius exsultatióne exsultábunt. –
17 Illic germináre fáciam cornu David, *
parábo lucérnam christo meo.
18 Inimícos eius índuam confusióne, *
super ipsum autem efflorébit diadéma eius.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iurávit Dóminus David veritátem: firmávit regnum eius in ætérnum.
V.
Veníte, et vidéte ópera Dómini.
R.
Qui pósuit prodígia super terram.
LECTIO PRIOR
De libro Zacharíæ prophétæ
Hæc dicit Dóminus: «Ecce venit dies Dómino, et dividéntur spólia tua in médio tui, et congregábo omnes gentes ad Ierúsalem in prœlium, et
capiétur cívitas, et vastabúntur domus, et mulíeres violabúntur; et egrediétur média pars civitátis in captivitátem, et réliquum pópuli non
auferétur ex urbe. Et egrediétur Dóminus et prœliábitur contra gentes illas, sicut prœliátus est in die certáminis. Et stabunt pedes eius in
die illa super montem Olivárum, qui est contra Ierúsalem ad oriéntem; et scindétur mons Olivárum ex média parte sui ad oriéntem et ad occidéntem,
prærúpto grandi valde, et separábitur médium montis ad aquilónem et médium eius ad merídiem. Et fugiétis ad vallem móntium eórum, quóniam vallis
móntium pertínget usque ad Iasol; et fugiétis, sicut fugístis a fácie terræmótus in diébus Ozíæ regis Iudæ, et véniet Dóminus Deus meus, omnésque sancti cum eo.
Erit: in die illa non erit lux, sed frigus et gelu; et erit dies una, quæ nota est Dómino, non dies neque nox; et in témpore vésperi erit lux.
Et erit: in die illa exíbunt aquæ vivæ de Ierúsalem, médium eárum ad mare orientále, et médium eárum ad mare occidentále: in æstáte et in híeme
erunt. Et erit Dóminus rex super omnem terram: in die illa erit Dóminus unus, et erit nomen eius unum. Et revertétur omnis terra in desértum, a
Gaba usque ad Remmon ad austrum Ierúsalem, quæ exaltábitur et habitábitur in loco suo, a porta Béniamin usque ad locum portæ Prióris, et usque ad
portam Angulórum, et a turre Hanáneel usque ad Torculária regis. Et habitábunt in ea, et anáthema non erit ámplius; sed habitábitur Ierúsalem secúra.
Et hæc erit plaga, qua percútiet Dóminus omnes gentes, quæ pugnavérunt advérsus Ierúsalem: tabéscet caro uniuscuiúsque stantis super pedes suos,
et óculi eius contabéscent in foramínibus suis, et lingua eius contabéscet in ore suo. In die illa erit tumúltus Dómini magnus in eis, et apprehéndet
vir manum próximi sui, et elevábitur manus eius super manum próximi sui. Sed et Iudas pugnábit in Ierúsalem, et congregabúntur divítiæ ómnium géntium
in circúitu, aurum et argéntum et vestes multæ nimis. Et sic erit ruína equi, muli, caméli et ásini et ómnium iumentórum, quæ fúerint in castris illis, sicut ruína hæc.
Et omnes, qui réliqui fúerint de univérsis géntibus, quæ venérunt contra Ierúsalem, ascéndent ab anno in annum, ut adórent Regem Dóminum exercítuum
et célebrent festivitátem Tabernaculórum. Et erit: qui non ascénderit de famíliis terræ ad Ierúsalem, ut adóret Regem Dóminum exercítuum, non erit
super eos imber. Quod et si família Ægýpti non ascénderit et non vénerit, super eos erit plaga, qua pércutit Dóminus gentes, quæ non ascénderint ad
celebrándam festivitátem Tabernaculórum. Hæc erit pœna Ægýpti, et hæc pœna ómnium géntium, quæ non ascénderint ad celebrándam festivitátem Tabernaculórum.
In die illa erit super tintinnábula equórum: “Sanctum Dómino”; et erunt lebétes in domo Dómini quasi phíalæ coram altári. Et erit omnis lebes in Ierúsalem
et in Iuda sanctificátus Dómino exercítuum; et vénient omnes immolántes et sument ex eis et coquent in eis, et non erit mercátor ultra in domo Dómini exercítuum in die illo».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Collatiónibus sancti Thomæ de Aquíno presbýteri
Conveniénter in fine ómnium desideriórum nostrórum, scílicet in vita ætérna, finis datur credéndis in Sýmbolo, cum dícitur: «Vitam ætérnam. Amen».
In vita ætérna primum est quod homo coniúngitur Deo. Nam ipse Deus est prǽmium et finis ómnium labórum nostrórum: Ego protéctor tuus sum, et
merces tua magna nimis. Consístit autem hæc coniúnctio in perfécta visióne: Vidémus nunc per spéculum in ænígmate; tunc autem fácie ad fáciem.
Item consístit in summa laude, ut dicit Prophéta: Gáudium et lætítia inveniétur in ea, gratiárum áctio et vox laudis.
Item in perfécta satietáte desidérii, nam ibi habébit quílibet beátus ultra desideráta et speráta. Cuius rátio est, quia nullus potest in vita
ista implére desidérium suum, nec umquam áliquod creátum sátiat desidérium hóminis: Deus enim solus sátiat, et in infinítum excédit; et inde est
quod non quiéscit nisi in Deo, sicut Augustínus dicit: Fecísti nos, Dómine, ad te, et inquiétum est cor nostrum donec requiéscat in te.
Et quia sancti in pátria perfécte habébunt Deum, maniféstum est quod satiábitur desidérium eórum, et adhuc glória excédet. Et ídeo dicit Dóminus:
Intra in gáudium Dómini tui. Augustínus vero dicit: Totum gáudium non intrábit in gaudéntes, sed toti gaudéntes intrábunt in gáudium. Satiábor cum
apparúerit glória tua; et íterum: Qui replet in bonis desidérium tuum.
Quidquid enim delectábile est, totum est ibi superabundánter. Si enim appetúntur delectatiónes, ibi erit summa et perfectíssima delectátio, quia de
summo bono, scílicet Deo: Delectatiónes in déxtera tua usque in finem.
Item consístit in ómnium beatórum iucúnda societáte, quæ socíetas erit máxime delectábilis, quia quílibet habébit ómnia bona cum ómnibus beátis. Nam
quílibet díliget álium sicut seípsum, et ídeo gaudébit de bono alteríus sicut de suo. Quo fit ut tantum augeátur lætítia et gáudium uníus, quantum est gáudium ómnium.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.
145 Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
iustificatiónes tuas servábo.
146 Clamávi ad te, salvum me fac, *
ut custódiam testimónia tua. –
147 Prævéni dilúculo et clamávi, *
in verba tua supersperávi.
148 Prævenérunt óculi mei vigílias, *
ut meditárer elóquia tua. –
149 Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
secúndum iudícium tuum vivífica me.
150 Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
a lege autem tua longe facti sunt. –
151 Prope es tu, Dómine, *
et ómnia præcépta tua véritas.
152 Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
quia in ætérnum fundásti ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Prævenérunt óculi mei ad te dilúculo.
Ant. 2 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.
1 Cantémus Dómino: †
glorióse enim magnificátus est, *
equum et ascensórem deiécit in mare. –
2 Fortitúdo mea et robur meum Dóminus, *
et factus est mihi in salútem.
Iste Deus meus, *
et glorificábo eum;
Deus patris mei, *
et exaltábo eum! –
3 Dóminus quasi vir pugnátor; *
Dóminus nomen eius!
4 Currus pharaónis et exércitum eius *
proiécit in mare. –
8 In spíritu furóris tui congregátæ sunt aquæ; †
stetit ut agger unda fluens, *
coagulátæ sunt abýssi in médio mari. –
9 Dixit inimícus: «Pérsequar, comprehéndam; †
dívidam spólia, implébitur ánima mea: *
evaginábo gládium meum, interfíciet eos manus mea!». –
10 Flavit spíritus tuus, et opéruit eos mare; *
submérsi sunt quasi plumbum in aquis veheméntibus. –
11 Quis símilis tui in diis, Dómine? †
Quis símilis tui, magníficus in sanctitáte, *
terríbilis atque laudábilis, fáciens mirabília? –
12 Extendísti manum tuam, devorávit eos terra. *
13 Dux fuísti in misericórdia tua pópulo, quem redemísti,
et portásti eum in fortitúdine tua *
ad habitáculum sanctum tuum. –
17 Introdúces eos et plantábis *
in monte hereditátis tuæ,
firmíssimo habitáculo tuo, †
quod operátus es, Dómine, *
sanctuário, Dómine, quod firmavérunt manus tuæ.
18 Dóminus regnábit *
in ætérnum et ultra!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, et factus est mihi in salútem.
Ant. 3 Laudáte Dóminum, omnes gentes. †
Dico ... gentes propter misericordiam glorificare Deum. (Rom 15, 8. 9)
1 Laudáte Dóminum, omnes gentes, *
collaudáte eum, omnes pópuli. –
2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, *
et véritas Dómini manet in ætérnum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Laudáte Dóminum, omnes gentes. †
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Clamávi ad te, Dómine; * tu es refúgium meum.
R. Clamávi ad te, Dómine; * tu es refúgium meum.
V. Pórtio mea in terra vivéntium.
R. Tu es refúgium meum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Clamávi ad te, Dómine; * tu es refúgium meum.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Illúmina, Dómine, sedéntes in ténebris et umbra mortis.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Illúmina, Dómine, sedéntes in ténebris et umbra mortis.
PRECES
Benedicámus Christum, qui vóluit per ómnia frátribus similári, ut miséricors fíeret et fidélis póntifex ad Deum. Eum rogémus dicéntes:
Dilectiónis tuæ thesáuros nobis largíre, Dómine.
Sol iustítiæ, tibi dies noster consecrétur,
— qui in baptísmate nos illustrásti.
Per síngulas horas huius diéi benedicémus tibi,
— et laudábimus nomen tuum in ómnibus.
Qui Maríam matrem habuísti, verbo tuo dócilem,
— dírige hódie gressus nostros secúndum elóquium tuum.
Da nos, in rebus corruptibílibus peregrinántes, cæléstem incorruptiónem exspectáre,
— ut per fidem, spem et caritátem iam nunc beatitúdinis tuæ gáudia prægustémus.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Corda nostra, quǽsumus, Dómine, resurrectiónis splendor illústret, quo mortis ténebris carére valeámus, et ad claritátem
perveniámus ætérnam. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)