lat

BREVIARIUM ROMANUM

31 maius 2024
In visitatione beátæ Mariæ Virginis, festum


AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Véniens, mater ínclita,
cum Sancti dono Spíritus,
nos ut Ioánnem vísita
in huius carnis sédibus.

Procéde, portans párvulum,
ut mundus possit crédere
et tuæ laudis títulum
omnes sciant extóllere.

Salúta nunc Ecclésiam,
ut tuam vocem áudiens
exsúrgat in lætítia,
advéntum Christi séntiens.

María, levans óculos,
vide credéntes pópulos:
te quærunt piis méntibus,
his opem feres ómnibus.

O veræ spes lætítiæ,
nostræ portus misériæ,
nos iunge cæli cúriæ
ornátos stola glóriæ.

Tecum, Virgo, magníficat
ánima nostra Dóminum,
qui laude te nobílitat
et hóminum et cǽlitum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Accépit María benedictiónem a Dómino, et misericórdiam a Deo salutári suo.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).

Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus

Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)

1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
      orbis terrárum et qui hábitant in eo.

2 Quia ipse super mária fundávit eum *
      et super flúmina firmávit eum. –

3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
      aut quis stabit in loco sancto eius?

4 Innocens mánibus et mundo corde, †
      qui non levávit ad vana ánimam suam, *
      nec iurávit in dolum.

5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
      et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
      quæréntium fáciem Dei Iacob. –

7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

8 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –

9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

10 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Accépit María benedictiónem a Dómino, et misericórdiam a Deo salutári suo.

Ant. 2 Sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.

Psalmus 45 (46)
Deus refugium et virtus

Vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus. (Mt 1, 23).

2 Deus est nobis refúgium et virtus, *
      adiutórium in tribulatiónibus invéntus est nimis.
3 Proptérea non timébimus, dum turbábitur terra, *
      et transferéntur montes in cor maris.
4 Fremant et intuméscant aquæ eius, *
      conturbéntur montes in elatióne eius.

5 Flúminis rivi lætíficant civitátem Dei, *
      sancta tabernácula Altíssimi.
6 Deus in médio eius, non commovébitur; *
      adiuvábit eam Deus mane dilúculo.
7 Fremuérunt gentes, commóta sunt regna; *
      dedit vocem suam, liquefácta est terra. –

8 Dóminus virtútum nobíscum, *
      refúgium nobis Deus Iacob.
9 Veníte et vidéte ópera Dómini, *
      quæ pósuit prodígia super terram.
10 Auferet bella usque ad finem terræ, †
       arcum cónteret et confrínget arma *
       et scuta combúret igne.
11 Vacáte et vidéte quóniam ego sum Deus: *
       exaltábor in géntibus et exaltábor in terra. –

12 Dóminus virtútum nobíscum, *
       refúgium nobis Deus Iacob.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus.

Ant. 3 Gloriósa dicta sunt de te, Virgo María.

Psalmus 86 (87)
Ierusalem omnium gentium mater

Illa quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra. (Gal 4, 26)

1 Fundaménta eius in móntibus sanctis; †
2     díligit Dóminus portas Sion *
      super ómnia tabernácula Iacob.
3 Gloriósa dicta sunt de te, *
      cívitas Dei! –

4 Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me; †
      ecce Philistǽa et Tyrus cum Æthiópia: *
      hi nati sunt illic.
5 Et de Sion dicétur: „Hic et ille natus est in ea; *
      et ipse firmávit eam Altíssimus.“ –

6 Dóminus réferet in librum populórum: *
      „Hi nati sunt illic.“
7 Et cantant sicut choros ducéntes: *
      „Omnes fontes mei in te.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Gloriósa dicta sunt de te, Virgo María.

V. Fili mi, atténde ad sapiéntiam meam.
R. Et prudéntiæ meæ inclína aurem tuam.

LECTIO PRIOR

De Cántico canticórum

2, 8-14; 8, 6-7

Adventus dilecti

     Vox dilécti mei! Ecce iste venit sáliens in móntibus, transíliens colles. Símilis est diléctus meus cápreæ hinnulóque cervórum. En ipse stat post paríetem nostrum respíciens per fenéstras, prospíciens per cancéllos.
     En diléctus meus lóquitur mihi: «Surge, amíca mea, colúmba mea, formósa mea, et veni. Iam enim hiems tránsiit, imber ábiit et recéssit. Flores apparuérunt in terra, tempus putatiónis advénit; vox túrturis audíta est in terra nostra, ficus prótulit grossos suos, víneæ floréntes dedérunt odórem suum: surge, amíca mea, speciósa mea, et veni, colúmba mea, in foramínibus petræ, in cavérna abrúpta. Osténde mihi fáciem tuam, sonet vox tua in áuribus meis; vox enim tua dulcis, et fácies tua decóra».
     Pone me ut signáculum super cor tuum, ut signáculum super bráchium tuum, quia fortis est ut mors diléctio, dura sicut inférnus æmulátio; lámpades eius lámpades ignis atque flammæ divínæ.
     Aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam; si déderit homo omnem substántiam domus suæ pro dilectióne, quasi nihil despícient eum.

RESPONSORIUM

Lc 1, 41b-43. 44

R. Repléta est Spíritu Sancto Elísabeth et exclamávit: Benedícta tu inter mulíeres, et benedíctus fructus ventris tui; * et unde hoc mihi, ut véniat mater Dómini mei ad me? Allelúia.
V. Ecce enim ut facta est vox salutatiónis tuæ in áuribus meis, exsultávit in gáudio infans in útero meo. * Et unde hoc mihi, ut véniat mater Dómini mei ad me? Allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Bedæ Venerábilis presbýteri

(Lib. 1, 4: CCL 122, 25-26.30)

Maria operantem in se Dominum magnificat

     Magníficat ánima mea Dóminum, et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo. Quibus profécto verbis primo dona sibi speciáliter concéssa confitétur, deínde generália Dei benefícia, quibus géneri humáno in ætérnum consúlere non desístit, enúmerat. Eius autem ánima Dóminum magníficat, qui omnes interióris hóminis sui afféctus divínis láudibus ac servítiis máncipat, qui observántia præceptórum Dei semper eius poténtiam maiestátis se cogitáre demónstrat. Eius spíritus in Deo salutári suo exsúltat, quem nihil in terrénis libet, nulla caducárum rerum affluéntia emóllit, nulla advérsitas frangit sed sola ipsíus, a quo salus sperátur ætérna, sui conditóris memória deléctat.
     Quæ cum ómnibus perféctis verba recte convéniant, máxime tamen ea beátam Dei Genetrícem proférre decébat, quæ, mériti privilégio singuláris, spiritáli ipsíus dilectióne flagrábat, cuius corporáli conceptióne gaudébat.
     Quæ iure in Iesu, id est in salutári suo, speciáli præ céteris sanctis gáudio pótuit exsultáre, quia, quem perpétuum salútis auctórem nóverat, hunc ipsum temporáli ortu de carne sua nascitúrum esse sciébat, quátenus, in una eadémque persóna, veráciter suus et fílius esset et Dóminus.
     Quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen eius. Nil ergo méritis suis tríbuit, quæ totam suam magnitúdinem ad illíus donum refert, qui, essentiáliter potens et magnus exsístens, fidéles suos de parvis atque infírmis fortes fácere consuévit et magnos.
     Bene autem áddidit: Et sanctum nomen eius, ut admonéret audiéntes, immo omnes, ad quos eius verba pervenírent, instrúeret ad fidem et invocatiónem eius nóminis advoláre, quátenus et ipsi sanctitátis ætérnæ ac salútis veræ possent esse partícipes, iuxta illud prophéticum: Et erit, omnis quicúmque invocáverit nomen Dómini salvus erit. Ipsum est enim nomen, de quo supra ait: Et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo.
     Itaque et óptimus ac salubérrimus in sancta Ecclésia mos inolévit, ut hymnus ipsíus cotídie cum psalmodía vespertínæ laudis ab ómnibus canátur, quátenus ex hoc ánimos fidélium et frequéntior domínicæ incarnatiónis memória ad afféctum devotiónis accéndat, et recogitáta sǽpius exémpla Genetrícis illíus in virtútum soliditáte confírment. Et hoc opportúne ad vésperas fíeri complácuit, ut vidélicet, fatigáta per diem ac disténta divérsis cogitatiónibus, mens nostra, incumbénte témpore quiétis, ad uniónem se suæ consideratiónis collígeret.

RESPONSORIUM

Cf. Lc 1, 45-46; Ps 65 (66), 16

R. Beáta, quæ credidísti, quóniam perficiéntur in te quæ dicta sunt tibi a Dómino. Et ait María: * Magníficat ánima mea Dóminum.
V. Veníte, audíte, et narrábo vobis quanta fecit Deus ánimæ meæ. * Magníficat ánima mea Dóminum.

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

PSALMODIA

Ant. 1 Exsúrgens María ábiit in montána cum festinatióne, in civitátem Iuda.

Psalmus 62 (63), 2-9
ánima Dominum sitiens

Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.

2 Deus, Deus meus es tu, *
      ad te de luce vígilo.

   Sitívit in te ánima mea, *
      te desiderávit caro mea.
   In terra desérta et árida et inaquósa, †

3    sic in sancto appárui tibi, *
      ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.

4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
      lábia mea laudábunt te. –

5 Sic benedícam te in vita mea *
      et in nómine tuo levábo manus meas.

6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
      et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.

7 Cum memor ero tui super stratum meum, *
      in matutínis meditábor de te,

8 quia fuísti adiútor meus, *
      et in velaménto alárum tuárum exsultábo. –

9 Adhǽsit ánima mea post te, *
      me suscépit déxtera tua.

10      [Ipsi vero in ruinam quæsierunt animam meam,*
         introibunt in inferiora terrae,
11      tradentur in potestatem gladii,*
         partes vulpium erunt.
12      Rex vero lætabitur in Deo; †
         gloriabuntur omnes, qui iurant in eo,*
         quia obstructum est os loquentium iniqua.]

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Exsúrgens María ábiit in montána cum festinatióne, in civitátem Iuda.

Ant. 2 Ut audívit salutatiónem Maríæ Elísabeth, exsultávit infans in útero eius, et repléta est Spíritu Sancto.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum
Dan 3, 57-88. 56
Laudem dicite Deo nostro, omnes servi eius (Ap 19, 5).

57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59      benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –

60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
61      benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63      benedícite, stellæ cæli, Dómino. –

64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
65      benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67      benedícite, frigus et æstus, Dómino. –

68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
69      benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71      benedícite, noctes et dies, Dómino. –

72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
73      benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
       laudet et superexáltet eum in sǽcula. –

75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
76      benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78      benedícite, fontes, Dómino. –

79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
80      benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82      benedícite, fílii hóminum, Dómino. –

83 Bénedic, Israel, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85      benedícite, servi Dómini, Dómino. –

86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
87      benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

    Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
       laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.

56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
       et laudábilis et gloriósus in sǽcula.

(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)

Ant. 2 Ut audívit salutatiónem Maríæ Elísabeth, exsultávit infans in útero eius, et repléta est Spíritu Sancto.

Ant. 3 Beáta es, María, quæ credidísti; perficiéntur in te quæ dicta sunt tibi a Dómino.

Psalmus 149
Exsultatio sanctorum

Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo. (Hesychius)

1 Cantáte Dómino cánticum novum; *
      laus eius in ecclésia sanctórum.

2 Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *
      et fílii Sion exsúltent in rege suo.

3 Laudent nomen eius in choro, *
      in týmpano et cíthara psallant ei,

4 quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
      et honorábit mansuétos in salúte. –

5 Iúbilent sancti in glória, *
      læténtur in cubílibus suis.

6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum *
      et gládii ancípites in mánibus eórum,

7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
      castigatiónes in pópulis,

8 ad alligándos reges eórum in compédibus *
      et nóbiles eórum in mánicis férreis,

9 ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
      glória hæc est ómnibus sanctis eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Beáta es, María, quæ credidísti; perficiéntur in te quæ dicta sunt tibi a Dómino.

LECTIO BREVIS

Ioel 2, 27 — 3, 1
Sciétis quia in médio Israel ego sum, et ego Dóminus Deus vester et non est ámplius; et non confundétur pópulus meus in ætérnum. Et erit post hæc: effúndam spíritum meum super omnem carnem, et prophetábunt fílii vestri et fíliæ vestræ.

RESPONSORIUM BREVE
V. Elégit eam Dóminus, * et præelégit eam.
R. Elégit eam Dóminus, * et præelégit eam.
V. In tabernáculo suo habitáre facit eam.
R. Et præelégit eam.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Elégit eam Dóminus, * et præelégit eam.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Cum audísset salutatiónem Maríæ, Elísabeth exclamávit voce magna et dixit: Unde hoc mihi, ut véniat mater Dómini mei ad me?

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Cum audísset salutatiónem Maríæ, Elísabeth exclamávit voce magna et dixit: Unde hoc mihi, ut véniat mater Dómini mei ad me?

PRECES
Salvatórem nostrum celebrántes, qui ex María Vírgine nasci dignátus est, exorémus dicéntes:
     Intercédat pro nobis mater tua, Dómine.

O sol iustítiæ, quem immaculáta Virgo ut lucens auróra præcéssit,
tríbue ut in lúmine visitatiónis tuæ semper ambulémus.
Verbum ætérnum, quod Maríam habitatiónis tuæ arcam incorruptíbilem elegísti,,
líbera nos a corruptióne peccáti.
Salvátor noster, qui iuxta crucem matrem tuam habuísti,
præsta ut, ipsa intercedénte, communicántes tuis passiónibus gaudeámus.
Benigníssime Iesu, qui pendens in cruce, Maríam Ioánni matrem dedísti,
da nobis ita vívere ut eius fílii agnoscámur.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO

Omnípotens sempitérne Deus, qui beátam Vírginem Maríam, Fílium tuum gestántem, ad visitándam Elísabeth inspirásti, præsta, quǽsumus, ut, afflánti Spirítui obsequéntes, cum ipsa te semper magnificáre possímus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)