Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 |
PER ANNUM, hebd. XI
SS. Ioannis Fischer, episcopi, et Thomæ More, martyrum, memoria ad libitum
S. Paulini Nolani, episcopi, memoria ad libitum
In memoria S. Mariæ in sab.
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Auróra iam spargit polum,
terris dies illábitur,
lucis resúltat spículum:
discédat omne lúbricum.
Iam vana noctis décidant,
mentis reátus súbruat,
quicquid tenébris hórridum
nox áttulit culpæ, cadat,
Ut mane illud últimum,
quod præstolámur cérnui,
in lucem nobis éffluat,
dum hoc canóre cóncrepat.
Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.
Verbum misit Deus filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum. (Act 10, 36)
I
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius.
2 Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, *
quos redémit de manu adversárii,
3 et de regiónibus congregávit eos, †
a solis ortu et occásu, *
ab aquilóne et mari. –
4 Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, *
viam civitátis habitatiónis non invenérunt.
5 Esuriéntes et sitiéntes, *
ánima eórum in ipsis defécit.
6 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum erípuit eos. –
7 Et dedúxit eos in viam rectam, *
ut irent in civitátem habitatiónis.
8 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
9 quia satiávit ánimam sitiéntem *
et ánimam esuriéntem replévit bonis. –
10 Sedéntes in ténebris et umbra mortis, *
vincti in mendicitáte et ferro,
11 quia exacerbavérunt elóquia Dei *
et consílium Altíssimi sprevérunt.
12 Et humiliávit in labóribus cor eórum, *
infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.
13 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum liberávit eos. –
14 Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis *
et víncula eórum dirúpit.
15 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
16 quia contrívit portas ǽreas *
et vectes férreos confrégit.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum.
Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.
17 Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ *
et propter iniustítias suas afflícti sunt;
18 omnem escam abomináta est ánima eórum, *
et appropinquavérunt usque ad portas mortis.
19 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum liberávit eos.
20 Misit verbum suum et sanávit eos *
et erípuit eos de interitiónibus eórum.
21 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
22 et sacríficent sacrifícium laudis *
et annúntient ópera eius in exsultatióne. –
23 Qui descéndunt mare in návibus, *
faciéntes operatiónem in aquis multis,
24 ipsi vidérunt ópera Dómini *
et mirabília eius in profúndo.
25 Dixit et excitávit spíritum procéllæ, *
et exaltáti sunt fluctus eius.
26 Ascéndunt usque ad cælos †
et descéndunt usque ad abýssos; *
ánima eórum in malis tabescébat.
27 Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, *
et omnis sapiéntia eórum devoráta est.
28 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum edúxit eos. –
29 Et státuit procéllam eius in auram, *
et tacuérunt fluctus eius.
30 Et lætáti sunt quia siluérunt, *
et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.
31 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
32 et exáltent eum in ecclésia plebis *
et in convéntu seniórum laudent eum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius.
Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.
33 Pósuit flúmina in desértum *
et éxitus aquárum in sitim,
34 terram fructíferam in salsúginem *
a malítia inhabitántium in ea.
35 Pósuit desértum in stagna aquárum *
et terram sine aqua in éxitus aquárum. –
36 Et collocávit illic esuriéntes, *
et constituérunt civitátem habitatiónis.
37 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas *
et fecérunt fructum in provéntum suum.
38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis, *
et iuménta eórum non minorávit.
39 Et pauci facti sunt et vexáti sunt *
a tribulatióne malórum et dolóre. –
40 Effúdit contemptiónem super príncipes *
et erráre facit eos in desérto ínvio.
41 Et suscépit páuperem de inópia *
et pósuit sicut oves famílias.
42 Vidébunt recti et lætabúntur, *
et omnis iníquitas oppilábit os suum.
43 Quis sápiens, et custódiet hæc *
et intélleget misericórdias Dómini?
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini.
V.
Dómine, véritas tua usque ad nubes.
R.
Iudícia tua abýssus multa.
LECTIO PRIOR
De libro Iúdicum
In diébus illis: Amávit Samson mulíerem, quæ habitábat in valle Sorec et vocabátur
Dálila. Venerúntque ad eam príncipes Philisthinórum atque dixérunt: «Décipe eum et disce ab illo in quo tantam
hábeat fortitúdinem, et quómodo eum superáre valeámus et vinctum humiliáre; quod si féceris, dábimus tibi sínguli mille centum argénteos».
Locúta est ergo Dálila ad Samson: «Dic mihi, óbsecro, in quo sit tua máxima fortitúdo, et quid sit, quo ligátus humiliéris».
Cumque molésta ei esset et per multos dies iúgiter eum urgéret, defécit ánima eius et ad mortem usque lassáta
est. Tunc apériens ei totum cor suum dixit ad eam: «Novácula numquam ascéndit super caput meum, quia Nazarǽus
consecrátus Deo sum de útero matris meæ; si rasum fúerit caput meum, recédet a me fortitúdo mea, et defíciam eróque ut céteri hómines».
Videns illa quod conféssus ei esset omnem ánimum suum, misit ad príncipes Philisthinórum atque mandávit:
«Ascéndite adhuc semel, quia nunc mihi apéruit totum cor suum». Qui ascendérunt, assúmpta pecúnia, quam
promíserant. At illa dormíre eum fecit super génua sua vocavítque tonsórem et fecit rádere septem crines eius
et cœpit humiliáre eum: statim enim ab eo fortitúdo discéssit. Dixítque: «Philístim super te, Samson!». Qui de
somno consúrgens dixit in ánimo suo: «Egrédiar, sicut ante feci, et me excútiam», nésciens quod Dóminus recessísset
ab eo. Quem cum apprehendíssent Philísthim, statim eruérunt óculos eius et duxérunt Gazam vinctum duábus caténis
ǽneis et clausum in cárcere mólere fecérunt.
Iámque capílli eius renásci cœperant, postquam rasi sunt. Príncipes autem Philisthinórum convenérunt in unum, ut
immolárent hóstias magníficas Dagon deo suo et epularéntur dicéntes: «Trádidit deus noster in manus nostras inimícum nostrum Samson».
Quem étiam pópulus videns laudábat deum suum eadémque dicébat: «Trádidit deus noster in manus nostras adversárium
nostrum, qui vastávit terram nostram et occídit plúrimos nostrum».
Cum enim iam hilarióres essent, postulavérunt, ut vocarétur Samson et ante eos lúderet. Qui addúctus de cárcere ludébat
ante eos; fecerúntque eum stare inter duas colúmnas. Qui dixit púero tenénti manum suam: «Dimítte me, ut tangam
colúmnas, quibus ímminet domus, et reclíner super eas et páululum requiéscam». Domus autem plena erat virórum ac
mulíerum; et erant ibi omnes príncipes Philisthinórum, ac de tecto círciter tria mília utriúsque sexus spectábant
ludéntem Samson. At ille invocávit Dóminum dicens: «Dómine Deus, meménto mei! Et redde mihi tantum hac vice fortitúdinem
prístinam, Deus, ut ulcíscar me de Philísthim saltem pro uno duórum lúminum meórum!». Et tangens ambas colúmnas médias,
quibus innitebátur domus, obnixúsque contra álteram eárum déxtera et contra álteram læva ait: «Moriátur ánima mea cum
Philístim!». Concussísque fórtiter colúmnis, cécidit domus super omnes príncipes et céteram multitúdinem, quæ ibi erat;
multóque plures interfécit móriens, quam ante vivus occíderat. Descendéntes autem fratres eius et univérsa cognátio
tulérunt corpus eius et sepeliérunt inter Sáraa et Esthaol in sepúlcro patris sui Mánue; iudicavítque Israel vigínti annis.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis sancti Paulíni Noláni epíscopi
Hæc est vera cáritas, hæc perfécta diléctio, quam tibi circa humilitátem nostram inésse docuísti, dómine vere sancte et mérito beatíssime ac
desiderábilis. Accépimus enim per hóminem nostrum Iuliánum de Carthágine reverténtem lítteras tantam nobis sanctitátis tuæ lucem afferéntes,
ut nobis caritátem tuam non agnóscere, sed recognóscere viderémur. Quia vidélicet ex illo, qui nos ab orígine mundi prædestinávit sibi, cáritas
ista manávit, in quo facti sumus ántequam nati, quia ipse fecit nos et non ipsi nos, qui fecit quæ futúra sunt. Huius ígitur præsciéntia et
ópere formáti, in similitúdinem voluntátum et unitátem fídei vel unitátis fidem, prǽveniénte notítiam, caritáte conéxi sumus, ut nos ínvicem
ante corporáles conspéctus revelánte spíritu noscerémus.
Gratulámur ítaque et gloriámur in Dómino, qui unus atque idem ubíque terrárum operátur in suis dilectiónem suam Spíritu Sancto, quem super
omnem carnem effúdit, flúminis ímpetu lætíficans civitátem suam, in cuius te cívibus principálem cum princípibus pópuli sui Sede Apostólica
mérito collocávit nosque étiam, quos eréxit elísos et de terra ínopes suscitávit, in vestra vóluit sorte numerári. Sed magis gratulámur in
eo Dómini múnere, quo nos in péctoris tui habitatióne constítuit quoque ita viscéribus tuis insinuáre dignátus est, ut peculiárem nobis
caritátis tuæ fidúciam vindicémus, his offíciis atque munéribus provocáti, ut nos diffidénter aut léviter te amáre non líceat.
De me ne quid ignóres, scias antiquíssimum peccatórem non ita olim de ténebris et umbra mortis edúctum spíritum auræ vitális hausísse nec ita
olim posuísse in arátro manum et crucem Dómini sustulísse, quam ut in finem perférre valeámus, oratiónibus tuis adiuvémur. Accumulábitur hæc
méritis tuis merces, si intervéntu tuo ónera nostra releváveris. Sanctus enim laborántem ádiuvans, quia fratrem non audémus dícere, exaltábitur sicut cívitas magna.
Panem unum sanctitáti tuæ unitátis grátia mísimus, in quo étiam Trinitátis solíditas continétur. Hunc panem eulogíam esse tu fácies dignatióne suméndi.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Prope es tu, Dómine, et omnes viæ tuæ véritas.
145 Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
iustificatiónes tuas servábo.
146 Clamávi ad te, salvum me fac, *
ut custódiam testimónia tua. –
147 Prævéni dilúculo et clamávi, *
in verba tua supersperávi.
148 Prævenérunt óculi mei vigílias, *
ut meditárer elóquia tua. –
149 Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
secúndum iudícium tuum vivífica me.
150 Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
a lege autem tua longe facti sunt. –
151 Prope es tu, Dómine, *
et ómnia præcépta tua véritas.
152 Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
quia in ætérnum fundásti ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Prope es tu, Dómine, et omnes viæ tuæ véritas.
Ant. 2 Mecum sit, Dómine, sapiéntia tua et mecum labóret.
1 Deus patrum meórum et Dómine misericórdiæ, *
qui fecísti ómnia verbo tuo
2 et sapiéntia tua constituísti hóminem, *
ut dominarétur creatúris, quæ a te factæ sunt,
3 et dispóneret orbem terrárum in sanctitáte et iustítia *
et in directióne cordis iudícium iudicáret,
4 da mihi sédium tuárum assistrícem sapiéntiam *
et noli me reprobáre a púeris tuis,
5 quóniam servus tuus sum ego et fílius ancíllæ tuæ, †
homo infírmus et exígui témporis *
et minor ad intelléctum iudícii et legum. –
6 Nam, et si quis erit consummátus inter fílios hóminum, †
si ab illo abfúerit sapiéntia tua, *
in níhilum computábitur. –
9 Et tecum sapiéntia, quæ novit ópera tua, *
quæ et áffuit tunc, cum orbem terrárum fáceres,
et sciébat quid esset plácitum in óculis tuis *
et quid diréctum in præcéptis tuis –
10 Emítte illam de cælis sanctis tuis *
et a sede magnitúdinis tuæ mitte illam,
ut mecum sit et mecum labóret, *
ut sciam quid accéptum sit apud te. –
11 Scit enim illa ómnia et intéllegit †
et dedúcet me in opéribus meis sóbrie *
et custódiet me in sua glória.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Mecum sit, Dómine, sapiéntia tua et mecum labóret.
Ant. 3 Véritas Dómini manet in ætérnum.
Dico ... gentes propter misericordiam glorificare Deum. (Rom 15, 8. 9)
1 Laudáte Dóminum, omnes gentes, *
collaudáte eum, omnes pópuli. –
2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, *
et véritas Dómini manet in ætérnum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Véritas Dómini manet in ætérnum.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
V. Die ac nocte non tacébunt prædicáre nomen Dómini.
R. Constítui custódes.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
PRECES
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
Pasce pópulum tuum, Dómine.
Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
— numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
— ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
— numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
— nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui beátum Paulínum epíscopum paupertátis amóre et pastoráli sollicitúdine claréscere voluísti, concéde propítius, ut, cuius
mérita celebrámus, caritátis imitémur exémpla.o per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)