lat

BREVIARIUM ROMANUM

16 november 2024
S. Gertrudis, virginis, memoria ad libitum


Islebii (Eisleben) in Thuringia anno 1256 nata est; puellula apud moniales Cistercenses Helfiti (Helfta) recepta, strenue studiis incubuit, litteras et philosophiam apprime discens. Ad Deum conversa, mirum in modum viam perfectionis cucurrit, orationibus et contemplationi se devovens. Mortua est anno 1301 die 17 novembris.

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Aptáta, virgo, lámpade
ad núptias ingréssa es
ætérni regis glóriæ,
quem laudant turbæ cǽlicæ.

Grata convíva súperis,
cælésti sponso iúngeris
ampléxu casti fœderis,
pudóris dives méritis.

Normam vivéndi ínstrue,
nos prece tua cónfove,
possímus ut resístere
hostis nostri versútiæ.

Exémplar vitæ vírginum,
María roget Fílium,
ut eius adiutórium
nos iuvet per exsílium.

Sit Deitáti glória
per infiníta sǽcula
pro vírginis victória,
qua gaudet cæli cúria. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

V. Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.
R. Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.

LECTIO PRIOR

De libro Daniélis prophétæ

12, 1-13
Prophetia de novissimo die et de resurrectione

     Hæc dixit mihi ángelus: «In témpore illo consúrget Míchael, princeps magnus, qui stat pro fíliis pópuli tui, et erit tempus angústiæ, quale non fuit ab eo, quo gentes esse cœpérunt, usque ad tempus illud. Et in témpore illo salvábitur pópulus tuus, omnis, qui invéntus fúerit scriptus in libro. Et multi de his, qui dórmiunt in terra púlveris, evigilábunt: álii in vitam ætérnam et álii in oppróbrium sempitérnum. Qui autem docti fúerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti, et qui ad iustítiam erudíerint multos, quasi stellæ in perpétuas æternitátes. Tu autem, Dániel, claude sermónes et signa librum usque ad tempus finis; pertransíbunt plúrimi, et múltiplex erit sciéntia».
     Et vidi ego Dániel, et ecce duo álii stabant, unus hinc super ripam flúminis et álius inde ex áltera ripa flúminis. Et dixit viro, qui indútus erat líneis, qui stabat super aquas flúminis: «Usquequo finis horum mirabílium?». Et audívi virum, qui indútus erat líneis, qui stabat super aquas flúminis, cum levásset déxteram et sinístram suam in cælum et iurásset per Vivéntem in ætérnum: «Quia in tempus, témpora et dimídium témporis, et cum compléta fúerit dispérsio manus pópuli sancti, complebúntur univérsa hæc». Et ego audívi et non intelléxi et dixi: «Dómine mi, quid erit finis horum?». Et ait: «Vade, Dániel, quia clausi sunt signatíque sermónes usque ad tempus præfinítum. Purificabúntur et dealbabúntur et probabúntur multi, et ímpie agent ímpii, neque intéllegent omnes ímpii; porro docti intéllegent. Et a témpore, cum ablátum fúerit iuge sacrifícium, et pósita fúerit abominátio vastatóris, dies mille ducénti nonagínta. Beátus, qui exspéctat et pérvenit usque ad dies mille trecéntos trigínta quinque. Tu autem vade ad finem et requiésce, et stabit in sorte tua in fine diérum».

RESPONSORIUM

Cf. Lc 20, 35a. 36. 38

R. Illi qui digni habebúntur resurrectióne ex mórtuis, non ultra mori póterunt: * Æquáles ángelis sunt et fílii sunt Dei, cum sint fílii resurrectiónis.
V. Deus autem non est mortuórum, sed vivórum: omnes enim vivunt ei. * Æquáles ángelis sunt et fílii sunt Dei, cum sint fílii resurrectiónis.

LECTIO ALTERA

E Libris Insinuatiónum divínæ pietátis sanctæ Gertrúdis vírginis

(Lib. 2, 23, 1. 3. 5. 8. 10: Sch 139, 330-349)

Cogitasti super me cogitationes pacis

     Benedícat tibi ánima mea, Dómine Deus, creátor meus, benedícat tibi ánima mea, et ex medúllis intimárum meárum confiteántur tibi miseratiónes tuæ, quibus incontinentíssima píetas tua tam indébite circumvénit me! Grátias ago, ut undecúmque possum, imménsæ misericórdiæ tuæ, cum qua laudans glorífico longánimem patiéntiam tuam, qua dissimulásti, cum annos omnes infántiæ et puerítiæ, adulescéntiæ et iuventútis meæ, usque pæne ad finem vigésimi quinti anni tam cæcáta deméntia pertransírem, ut cogitatiónibus, verbis et factis perfícerem absque remorsióne consciéntiæ, ut mihi nunc vidétur, omne quod libébat, ubicúmque licébat, non te præcavénte, sive per naturáliter mihi ínsitam mali detestatiónem et boni delectatiónem, sive per exteriórem proximórum redargutiónem, ac si pagána inter pagános vixíssem, et numquam intellexíssem quod tu, Deus meus, vel bonum remuneráres vel malum puníres; cum tamen ab infántia, a quinto scílicet anno, me inter devotíssimos amícos tuos in triclínio sanctæ religiónis tibi elégeris habilitári.
     Unde pro emendatióne óffero tibi, Pater amantíssime, omnem passiónem tui dilectíssimi Fílii, ab illa hora qua in præsépio super fenum reclinátus vagítum dedit, et deínceps pértulit per infantíles necessitátes, pueríles deféctus, adulescentíles adversitátes et iuveníles passiónes, usque post horam illam qua, inclináto cápite, in cruce cum clamóre válido spíritum emísit. Item in suppletiónem ómnium neglegentiárum meárum, óffero tibi, Pater amantíssime, omnem conversatiónem illam sanctíssimam, quæ in ómnibus cogitatiónibus, verbis et factis perfectíssima ab hora qua missus ab arce throni introívit in regiónem nostram tuus Unigénitus, usque post illam horam qua tuis patérnis vúltibus præsentávit glóriam carnis victrícis.
     Pro gratiárum actióne, in profundíssimam abýssum humilitátis me demérgens, cum superexcellénti misericórdia tua simul colláudo et adóro illam dulcíssimam benignitátem qua, me sic depérdite vivénte, tu, Pater misericordiárum, cogitásti super me cogitatiónes pacis et non afflictiónis, quómodo scílicet me sic multitúdine et magnitúdine beneficiórum tuórum exaltáres. Addidísti étiam inter hæc mihi inæstimábilem amicítiæ familiaritátem impéndere, divérsis modis illam nobilíssimam arcam divinitátis, scílicet deificátum Cor tuum præbéndo in cópiam ómnium delectatiónum meárum.
     Insuper tam fidélibus promissiónibus allexísti ánimam meam, quáliter mihi in morte et post mortem velles benefácere; quod iure étiam si nullum áliud donum a te habérem; pro hoc solo iúgiter viva spe anheláret ad te cor meum.

RESPONSORIUM


R. In caritáte perpétua diléxit Gertrúdem Dóminus; ídeo attráxit eam ab infántia et duxit in solitúdinem. * Et locútus est ad cor eius.
V. Sponsávit eam sibi in sempitérnum, in fide et in misericórdia.* Et locútus est ad cor eius.

PSALMODIA

Ant. 1 Bonum est psállere nómini tuo, Altíssime, annuntiáre mane misericórdiam tuam.

Psalmus 91 (92)
Laus Domini creatoris

Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti. (S. Athanasius)

2 Bonum est confitéri Dómino *
      et psállere nómini tuo, Altíssime,
3 annuntiáre mane misericórdiam tuam *
      et veritátem tuam per noctem,
4 in decachórdo et psaltério, *
      cum cántico in cíthara. –

5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, *
      et in opéribus mánuum tuárum exsultábo. –

6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: *
      nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
7 Vir insípiens non cognóscet, *
      et stultus non intélleget hæc.
8 Cum germináverint peccatóres sicut fenum, *
      et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem,
   hoc tamen erit ad intéritum in sǽculum sǽculi; *
9      tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine. –

10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, †
       quóniam ecce inimíci tui períbunt, *
       et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
11 Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, *
       perfúsus sum óleo úberi.
12 Et despíciet óculus meus inimícos meos, *
       et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea. –

13 Iustus ut palma florébit, *
       sicut cedrus Líbani succréscet.
14 Plantáti in domo Dómini, *
       in átriis Dei nostri florébunt.
15 Adhuc fructus dabunt in senécta, *
       úberes et bene viréntes erunt,
16 ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum, *
       et non est iníquitas in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bonum est psállere nómini tuo, Altíssime, annuntiáre mane misericórdiam tuam.

Ant. 2 Dabo vobis cor novum et spíritum novum in médio vestri.

Canticum
Dominus renovabit populum suum
Ez 36, 24-28
Ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus (Ap 21, 3).

24 Tollam quippe vos de géntibus †
       et congregábo vos de univérsis terris *
       et addúcam vos in terram vestram;
25 et effúndam super vos aquam mundam, †
       et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris, *
       et ab univérsis idólis vestris mundábo vos. –

26 Et dabo vobis cor novum *
       et spíritum novum ponam in médio vestri
    et áuferam cor lapídeum de carne vestra *
       et dabo vobis cor cárneum;
27 et spíritum meum ponam in médio vestri †
       et fáciam, ut in præcéptis meis ambulétis *
       et iudícia mea custodiátis et operémini. –

28 Et habitábitis in terra, quam dedi pátribus vestris, †
       et éritis mihi in pópulum, *
       et ego ero vobis in Deum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dabo vobis cor novum et spíritum novum in médio vestri.

Ant. 3 Ex ore infántium et lacténtium, Dómine, perfecísti laudem.

Psalmus 8
Maiestas Domini et dignitas hominis

Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ. (Eph 1, 22)

2 Dómine, Dóminus noster, *
      quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,
   quóniam eleváta est magnificéntia tua *
      super cælos. –

3 Ex ore infántium et lactántium †
      perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
      ut déstruas inimícum et ultórem. –

4 Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
      lunam et stellas, quæ tu fundásti,
5 quid est homo, quod memor es eius, *
      aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? –

6 Minuísti eum paulo minus ab ángelis, †
      glória et honóre coronásti eum *
      et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

7  Omnia subiecísti sub pédibus eius, †
      oves et boves univérsas *
8     ínsuper et pécora campi,
9  vólucres cæli et pisces maris, *
      quæcúmque perámbulant sémitas maris. –

10 Dómine, Dóminus noster, *
       quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ex ore infántium et lacténtium, Dómine, perfecísti laudem.

LECTIO BREVIS

Cant 8, 7
Aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam; si déderit homo omnem substántiam domus suæ pro dilectióne, quasi nihil despícient eum.

RESPONSORIUM BREVE
V. Tibi dixit cor meum: * Quæsívi vultum tuum.
R. Tibi dixit cor meum: * Quæsívi vultum tuum.
V. Vultum tuum, Dómine, requíram.
R. Quæsívi vultum tuum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Tibi dixit cor meum: * Quæsívi vultum tuum.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant.
Pro virgine et martyre: Beáta virgo, quæ, ábnegans semetípsam et tollens crucem suam, Dóminum æmuláta est, vírginum sponsum martyrúmque príncipem.
Pro virgine: Ecce prudens virgo migrávit ad Christum, fulgens inter choros vírginum sicut sol in virtúte cælésti.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant.
Pro virgine et martyre: Beáta virgo, quæ, ábnegans semetípsam et tollens crucem suam, Dóminum æmuláta est, vírginum sponsum martyrúmque príncipem.
Pro virgine: Ecce prudens virgo migrávit ad Christum, fulgens inter choros vírginum sicut sol in virtúte cælésti.

PRECES
Christo, vírginum sponso et corónæ, lætis vócibus iubilémus et devóte eum exorémus, dicéntes:
     Iesu, coróna vírginum, audi nos.

Christe, quem sanctæ vírgines ut únicum sponsum dilexérunt,
concéde ut nihil a tua caritáte nos séparet.
Qui Maríam, matrem tuam, regínam vírginum coronásti,
da nos, eius intercessióne, cordis puritáte tibi iúgiter famulári.
Per intercessiónem ancillárum tuárum, quæ íntegro et indivíso corde semper de te sollícitæ fuérunt, ut essent sanctæ córpore et spíritu,
præsta ut figúra huius mundi, quæ prǽterit, nos a te numquam ábstrahat.
Dómine Iesu, sponse, quem vírgines sapiéntes adventúrum exspectábant,
concéde nobis, ut in spe vigilántes te præstolémur.
Per intercessiónem sanctæ N., quæ virgo fuit sápiens et de número prudéntum,
præsta nobis innocéntiam vitæ et sapiéntiam.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui iucúndam tibi mansiónem in corde beátæ Gertrúdis vírginis præparásti, ipsíus intercessióne, cordis nostri ténebras cleménter illústra, ut te in nobis præséntem et operántem lætánter experiámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)