lat

BREVIARIUM ROMANUM

8 februarius 2025
S. Iosephinæ Bakhita, virginis, memoria ad libitum


Nata est in regione Darfur Sudaniæ prope vicum Jebel Agilere circa annum 1868. Adhuc puellula rapta et pluries in mercatibus servorum vendita, crudelem servitutem passa est. Demum liberata, Venetiis (Venezia) christiana et religiosa apud Filias Caritatis Canossianas facta est ac reliquam vitam in urbe Schio in agro Vicentino Italiæ omnibus suppeditans degit, ubi mortem obiit anno 1947.

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Aptáta, virgo, lámpade
ad núptias ingréssa es
ætérni regis glóriæ,
quem laudant turbæ cǽlicæ.

Grata convíva súperis,
cælésti sponso iúngeris
ampléxu casti fœderis,
pudóris dives méritis.

Normam vivéndi ínstrue,
nos prece tua cónfove,
possímus ut resístere
hostis nostri versútiæ.

Exémplar vitæ vírginum,
María roget Fílium,
ut eius adiutórium
nos iuvet per exsílium.

Sit Deitáti glória
per infiníta sǽcula
pro vírginis victória,
qua gaudet cæli cúria. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

V. Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.
R. Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Thessalonicénses

3, 1-18
Hortationes et consilia

     De cétero, fratres, oráte pro nobis, ut sermo Dómini currat et glorificétur sicut et apud vos, et ut liberémur ab importúnis et malis homínibus; non enim ómnium est fides. Fidélis autem Dóminus est, qui confirmábit vos et custódiet a Malo.
     Confídimus autem de vobis in Dómino, quóniam, quæ præcípimus, et fácitis et faciétis. Dóminus autem dírigat corda vestra in caritátem Dei et patiéntiam Christi.
     Præcípimus autem vobis, fratres, in nómine Dómini nostri Iesu Christi, ut subtrahátis vos ab omni fratre ambulánte inordináte et non secúndum traditiónem, quam accepérunt a nobis. Ipsi enim scitis quemádmodum opórteat imitári nos, quóniam non inordináti fúimus inter vos, neque gratis panem manducávimus ab áliquo sed in labóre et fatigatióne, nocte et die operántes, ne quem vestrum gravarémus; non quasi non habuérimus potestátem, sed ut nosmetípsos formam darémus vobis ad imitándum nos. Nam et cum essémus apud vos, hoc præcipiebámus vobis: Si quis non vult operári, nec mandúcet. Audímus enim inter vos quosdam ambuláre inordináte, nihil operántes sed curióse agéntes; his autem, qui eiúsmodi sunt, præcípimus et obsecrámus in Dómino Iesu Christo, ut cum quiéte operántes suum panem mandúcent. Vos autem, fratres, nolíte defícere benefaciéntes. Quod si quis non obœdit verbo nostro per epístulam, hunc notáte, non commisceámini cum illo, ut confundátur; et nolíte quasi inimícum existimáre, sed corrípite ut fratrem.
     Ipse autem Dóminus pacis det vobis pacem sempitérnam in omni modo. Dóminus cum ómnibus vobis.
     Salutátio mea manu Pauli, quod est signum in omni epístula, ita scribo. Grátia Dómini nostri Iesu Christi cum ómnibus vobis.

RESPONSORIUM

Cf. 1 Th 2, 13b; cf. Eph 1, 13a

R. Cum accepístis verbum Dei, * accepístis illud non ut verbum hóminum sed, sicut est vere, verbum Dei.
V. Audivístis verbum veritátis, Evangélium salútis vestræ. * Accepístis illud non ut verbum hóminum sed, sicut est vere, verbum Dei.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi

(Sermo 53, 1-6: Revue bénédictine 104, 1994, 21-24)

Beati mundicordes, quóniam ipsi Deum videbunt

     Non recusétur certámen, si dilígitur prǽmium, et accendátur ánimus ad alacritátem óperis commendatióne mercédis. Quod vólumus, quod desiderámus, quod pétimus, post erit; quod autem iubémur ut faciámus propter illud quod post erit, modo sit.
     Ecce íncipe divína dicta recólere et ipsa evangélica præcépta vel múnera. «Beáti páuperes spíritu, quóniam ipsórum est regnum cælórum». Póstea erit tuum regnum cælórum; modo esto pauper spíritu. Vis ut póstea regnum cælórum tuum sit? Vide modo tu ipse cuius sis. Esto pauper spíritu. Quæris a me fortásse quid sit esse páuperem spíritu. Omnis inflátus non est pauper spíritu; ergo húmilis pauper est spíritu. Altum est regnum cælórum; sed, qui se humíliat, exaltábitur.
     Atténde quod séquitur: «Beáti, ínquit, mites, quóniam ipsi hæreditáte possidébunt terram». Iam vis possidére terram? Vide ne possideáris a terra. Possidébis mitis, possidebéris immítis. Nec cum audis prǽmium propósitum, ut possídeas terram, exténdas avarítiæ sinum, qua vis possidére modo terram, exclúso étiam utcúmque vicíno tuo: non te ista fallat opínio. Tunc vere possidébis terram, quando inhæseris ei qui fecit cælum et terram. Hoc enim est esse mitem, non resístere Deo tuo: ut in eo quod bene facis, ipse tibi pláceat, non tu tibi; in eo autem quod mala iuste páteris, ipse tibi non displíceat, sed tu tibi. Neque enim parum est quia placébis ei, dísplicens tibi; displicébis enim ei, placens tibi.
     Accédat et opus et munus: «Beáti qui esúriunt et sítiunt iustítiam, quóniam ipsi saturabúntur». Saturári vis. Unde? Si caro saturitátem concupíscit, digésta saturitáte famem íterum patíeris. Et, qui bibit, inquit, ex hac aqua, sítiet íterum. Medicaméntum quod ad vulnus pónitur, si sanáverit, iam non dolet; quod autem pónitur contra famem, hoc est esca, ita pónitur, ut ad módicum rélevet. Transácta saturitáte, redit fames. Accédit quidem quotídie remédium saturitátis, sed non est sanátum vulnus infirmitátis. Esuriámus ergo sitiamúsque iustítiam, ut ipsa iustítia saturémur, quam nunc esurímus et sitímus. Inde enim saturábimur, quod esurímus et sitímus. Intérior ergo noster esúriat et sítiat: habet enim cibum suum, habet potum suum. Ego sum, inquit, panis qui de cælo descéndi. Habes panem esuriéntis; desídera et potum sitiéntis, quóniam apud te est fons vitæ.
     Atténde quod séquitur: «Beáti mundicórdes», hoc est qui mundi corde sunt, «quóniam ipsi Deum vidébunt». Hic est finis amóris nostri; finis quo perficiámur, non quo consumámur. Finítur cibus, finítur vestis: cibus, quia consúmitur edéndo; vestis, quia perfícitur texéndo. Et illud finítur, et illud; sed finis iste pértinet ad consumptiónem, ille ad perfectiónem. Quidquid ágimus, sed quidquid bene ágimus, quidquid nítimur, quidquid laudabíliter æstuámus, quidquid inculpabíliter desiderámus, ad Dei visiónem cum vénerit, plus non requirémus. Quid enim quærat, cui adest Deus? aut quid suffíciat ei, cui non súfficit Deus? Vidére Deum vólumus, vidére Deum quǽrimus, vidére Deum inardéscimus. Quis non? Sed vide quid dictum est: «Beáti mundicórdes, quóniam ipsi Deum vidébunt». Hoc para, unde vídeas. Ut enim secúndum carnem loquar, quid desíderas ortum solis cum óculis lippis? Sani sint óculi, et erit lux illa gáudium; non sint óculi sani, erit lux illa torméntum. Non enim corde non mundo vidére permittéris, quod non vidétur nisi corde mundo. Repelléris, auferéris, non vidébis.

RESPONSORIUM

Cf. Mt 11, 29a.b. 30, 11, 28

R. Tóllite iugum meum super vos, dicit Dóminus, et díscite a me quia mitis sum et húmilis corde; * iugum enim meum suave est et onus meum leve.
V. Veníte ad me, omnes qui laborátis et oneráti estis et ego refíciam vos. * Iugum enim meum suave est et onus meum leve.

PSALMODIA

Ant. 1 Bonum est psállere nómini tuo, Altíssime, annuntiáre mane misericórdiam tuam.

Psalmus 91 (92)
Laus Domini creatoris

Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti. (S. Athanasius)

2 Bonum est confitéri Dómino *
      et psállere nómini tuo, Altíssime,
3 annuntiáre mane misericórdiam tuam *
      et veritátem tuam per noctem,
4 in decachórdo et psaltério, *
      cum cántico in cíthara. –

5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, *
      et in opéribus mánuum tuárum exsultábo. –

6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: *
      nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
7 Vir insípiens non cognóscet, *
      et stultus non intélleget hæc.
8 Cum germináverint peccatóres sicut fenum, *
      et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem,
   hoc tamen erit ad intéritum in sǽculum sǽculi; *
9      tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine. –

10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, †
       quóniam ecce inimíci tui períbunt, *
       et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
11 Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, *
       perfúsus sum óleo úberi.
12 Et despíciet óculus meus inimícos meos, *
       et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea. –

13 Iustus ut palma florébit, *
       sicut cedrus Líbani succréscet.
14 Plantáti in domo Dómini, *
       in átriis Dei nostri florébunt.
15 Adhuc fructus dabunt in senécta, *
       úberes et bene viréntes erunt,
16 ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum, *
       et non est iníquitas in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bonum est psállere nómini tuo, Altíssime, annuntiáre mane misericórdiam tuam.

Ant. 2 Dabo vobis cor novum et spíritum novum in médio vestri.

Canticum
Dominus renovabit populum suum
Ez 36, 24-28
Ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus (Ap 21, 3).

24 Tollam quippe vos de géntibus †
       et congregábo vos de univérsis terris *
       et addúcam vos in terram vestram;
25 et effúndam super vos aquam mundam, †
       et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris, *
       et ab univérsis idólis vestris mundábo vos. –

26 Et dabo vobis cor novum *
       et spíritum novum ponam in médio vestri
    et áuferam cor lapídeum de carne vestra *
       et dabo vobis cor cárneum;
27 et spíritum meum ponam in médio vestri †
       et fáciam, ut in præcéptis meis ambulétis *
       et iudícia mea custodiátis et operémini. –

28 Et habitábitis in terra, quam dedi pátribus vestris, †
       et éritis mihi in pópulum, *
       et ego ero vobis in Deum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dabo vobis cor novum et spíritum novum in médio vestri.

Ant. 3 Ex ore infántium et lacténtium, Dómine, perfecísti laudem.

Psalmus 8
Maiestas Domini et dignitas hominis

Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ. (Eph 1, 22)

2 Dómine, Dóminus noster, *
      quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,
   quóniam eleváta est magnificéntia tua *
      super cælos. –

3 Ex ore infántium et lactántium †
      perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
      ut déstruas inimícum et ultórem. –

4 Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
      lunam et stellas, quæ tu fundásti,
5 quid est homo, quod memor es eius, *
      aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? –

6 Minuísti eum paulo minus ab ángelis, †
      glória et honóre coronásti eum *
      et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

7  Omnia subiecísti sub pédibus eius, †
      oves et boves univérsas *
8     ínsuper et pécora campi,
9  vólucres cæli et pisces maris, *
      quæcúmque perámbulant sémitas maris. –

10 Dómine, Dóminus noster, *
       quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ex ore infántium et lacténtium, Dómine, perfecísti laudem.

LECTIO BREVIS

Cant 8, 7
Aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam; si déderit homo omnem substántiam domus suæ pro dilectióne, quasi nihil despícient eum.

RESPONSORIUM BREVE
V. Tibi dixit cor meum: * Quæsívi vultum tuum.
R. Tibi dixit cor meum: * Quæsívi vultum tuum.
V. Vultum tuum, Dómine, requíram.
R. Quæsívi vultum tuum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Tibi dixit cor meum: * Quæsívi vultum tuum.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant.
Pro virgine et martyre: Beáta virgo, quæ, ábnegans semetípsam et tollens crucem suam, Dóminum æmuláta est, vírginum sponsum martyrúmque príncipem.
Pro virgine: Ecce prudens virgo migrávit ad Christum, fulgens inter choros vírginum sicut sol in virtúte cælésti.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant.
Pro virgine et martyre: Beáta virgo, quæ, ábnegans semetípsam et tollens crucem suam, Dóminum æmuláta est, vírginum sponsum martyrúmque príncipem.
Pro virgine: Ecce prudens virgo migrávit ad Christum, fulgens inter choros vírginum sicut sol in virtúte cælésti.

PRECES
Christo, vírginum sponso et corónæ, lætis vócibus iubilémus et devóte eum exorémus, dicéntes:
     Iesu, coróna vírginum, audi nos.

Christe, quem sanctæ vírgines ut únicum sponsum dilexérunt,
concéde ut nihil a tua caritáte nos séparet.
Qui Maríam, matrem tuam, regínam vírginum coronásti,
da nos, eius intercessióne, cordis puritáte tibi iúgiter famulári.
Per intercessiónem ancillárum tuárum, quæ íntegro et indivíso corde semper de te sollícitæ fuérunt, ut essent sanctæ córpore et spíritu,
præsta ut figúra huius mundi, quæ prǽterit, nos a te numquam ábstrahat.
Dómine Iesu, sponse, quem vírgines sapiéntes adventúrum exspectábant,
concéde nobis, ut in spe vigilántes te præstolémur.
Per intercessiónem sanctæ N., quæ virgo fuit sápiens et de número prudéntum,
præsta nobis innocéntiam vitæ et sapiéntiam.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, qui beátam Iosephínam a servitúte abiécta ad dignitátem fíliæ tuæ et Christi sponsæ adduxísti, da nobis, quǽsumus, eius exémplo, Dóminum Iesum crucifíxum constánti dilectióne proséqui et in caritáte ad misericórdiam propénsos perseveráre. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)