Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Pergráta mundo núntiat
auróra solis spícula,
res et colóre véstiens
iam cuncta dat nitéscere.
Qui sol per ævum prǽnites,
o Christe, nobis vívidus,
ad te canéntes vértimur,
te gestiéntes pérfrui.
Tu Patris es sciéntia
Verbúmque per quod ómnia
miro refúlgent órdine
mentésque nostras áttrahunt.
Da lucis ut nos fílii
sic ambulémus ímpigri,
ut Patris usque grátiam
mores et actus éxprimant.
Sincéra præsta ut prófluant
ex ore nostro iúgiter,
et veritátis dúlcibus
ut excitémur gáudiis.
Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.
Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus. (Eph 4, 8)
I
2 Exsúrgit Deus, et dissipántur inimíci eius; *
et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.
3 Sicut dissipátur fumus, tu díssipas; †
sicut fluit cera a fácie ignis, *
sic péreunt peccatóres a fácie Dei.
4 Et iusti læténtur et exsúltent in conspéctu Dei *
et delecténtur in lætítia. –
5 Cantáte Deo, psalmum dícite nómini eius; †
iter fácite ei, qui fertur super nubes: *
Dóminus nomen illi.
Iubiláte in conspéctu eius; †
6 pater orphanórum et iudex viduárum, *
Deus in habitáculo sancto suo.
7 Deus, qui inhabitáre facit desolátos in domo, †
qui edúcit vinctos in prosperitátem; *
verúmtamen rebélles habitábunt in árida terra. –
8 Deus, cum egrederéris in conspéctu pópuli tui, *
cum pertransíres in desérto, terra mota est,
9 étiam cæli distillavérunt a fácie Dei Sínai, *
a fácie Dei Israel.
10 Plúviam voluntáriam effundébas, Deus; *
hereditátem tuam infirmátam, tu refecísti eam.
11 Animália tua habitábant in ea, *
parásti in bonitáte tua páuperi, Deus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Exsúrgit Deus, et fúgiunt qui odérunt eum a fácie eius.
Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.
12 Dóminus dat verbum; *
vírgines annuntiántes bona sunt agmen ingens:
13 "Reges exercítuum fúgiunt, fúgiunt, *
et spécies domus dívidit spólia.
14 Et vos dormítis inter médias caulas: *
alæ colúmbæ nitent argénto, et pennæ eius pallóre auri.
15 Dum dispérgit Omnípotens reges super eam, *
nive dealbátur Selmon." –
16 Mons Dei mons Basan, *
mons cacúminum mons Basan.
17 Ut quid invidétis, montes cacúminum, †
monti, in quo beneplácitum est Deo inhabitáre? *
Etenim Dóminus habitábit in finem.
18 Currus Dei decem mília mílium: *
Dóminus venit de Sínai in sancta.
19 Ascendísti in altum, captívam duxísti captivitátem; †
accepísti in donum hómines, *
ut étiam rebélles hábitent apud Dóminum Deum. –
20 Benedíctus Dóminus die quotídie; *
portábit nos Deus salutárium nostrórum.
21 Deus noster, Deus ad salvándum; *
et Dómini, Dómini éxitus mortis.
22 Verúmtamen Deus confrínget cápita inimicórum suórum, *
vérticem capillátum perambulántium in delíctis suis. –
23 Dixit Dóminus: "Ex Basan redúcam, *
redúcam de profúndo maris,
24 ut intingátur pes tuus in sánguine, *
lingua canum tuórum ex inimícis portiónem invéniat."
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Deus noster, Deus ad salvándum; et Dómini sunt éxitus mortis.
Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.
25 Vidérunt ingréssus tuos, Deus, *
ingréssus Dei mei, regis mei in sancta.
26 Præcédunt cantóres, †
postrémi véniunt psalléntes, *
in médio iuvénculæ tympanístriæ.
27 "In ecclésiis benedícite Deo, *
Dómino, vos de fóntibus Israel."
28 Ibi Béniamin adulescéntulus ducens eos, †
príncipes Iudæ cum turma sua, *
príncipes Zábulon, príncipes Néphthali. –
29 Manda, Deus, virtúti tuæ; *
confírma hoc, Deus, quod operátus es in nobis.
30 A templo tuo in Ierúsalem *
tibi áfferent reges múnera.
31 Increpa feram arúndinis, †
congregatiónem taurórum in vítulis populórum, *
prostérnant se cum láminis argénti.
Díssipa gentes, quæ bella volunt. †
32 Vénient optimátes ex Ægýpto, *
Æthiópia prævéniet manus suas Deo. –
33 Regna terræ, cantáte Deo, psállite Dómino, †
34 psállite Deo, qui fertur super cælum cæli ad oriéntem; *
ecce dabit vocem suam, vocem virtútis. –
35 Tribúite virtútem Deo. †
Super Israel magnificéntia eius *
et virtus eius in núbibus.
36 Mirábilis, Deus, de sanctuário tuo! †
Deus Israel ipse tríbuet virtútem et fortitúdinem plebi suæ.*
Benedíctus Deus!
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Regna terræ, cantáte Deo; psállite Dómino.
V.
Audiam quid loquátur Dóminus Deus.
R.
Loquétur pacem ad plebem suam.
LECTIO PRIOR
De libro Iúdicum
In diébus illis: Fecérunt fílii Israel malum in conspéctu Dómini, qui trádidit eos in manu Mádian
septem annis. Et oppréssi sunt valde ab eis. Fecerúntque sibi antra et spelúncas in móntibus et tutíssima loca.
Cumque sevísset Israel, ascendébat Mádian et Amalec ceteríque orientálium natiónum et apud eos figéntes tentória,
sicut erant in herbis, cuncta vastábant usque ad intróitum Gazæ nihílque omníno ad vitam pértinens relinquébant in
Israel, non oves, non boves, non ásinos. Ipsi enim et univérsi greges eórum veniébant cum tabernáculis suis et,
instar locustárum, univérsa complébant innúmera multitúdo hóminum et camelórum, quidquid tetígerant, devastántes.
Humiliatúsque est Israel valde in conspéctu Mádian.
Venit autem ángelus Dómini et sedit sub quercu, quæ erat in Ephra et pertinébat ad Ioas de família Abiézer. Cumque
Gédeon fílius eius excúteret atque purgáret fruménta in torculári, ut abscónderet a Mádian, appáruit ei ángelus
Dómini et ait: «Dóminus tecum, vir fortis!». Dixítque ei Gédeon: «Obsecro, dómine mi; si Dóminus nobíscum est, cur
apprehendérunt nos hæc ómnia? Ubi sunt ómnia mirabília eius, quæ narravérunt patres nostri atque dixérunt: “De Ægýpto
edúxit nos Dóminus”? Nunc autem derelíquit nos Dóminus et trádidit in manu Mádian». Respexítque ad eum Dóminus et ait:
«Vade in hac fortitúdine tua et liberábis Israel de manu Mádian; scito quod míserim te». Qui respóndens ait: «Obsecro,
Dómine, in quo liberábo Israel? Ecce família mea ínfima est in Manásse, et ego mínimus in domo patris mei». Dixítque
ei Dóminus: «Ego ero tecum, et percúties Mádian quasi unum virum». Et ille: «Si invéni, inquit, grátiam coram te, da
mihi signum quod tu sis, qui loquáris ad me; ne recédas hinc, donec revértar ad te portans oblatiónem et ófferens tibi».
Qui respóndit: «Ego præstolábor advéntum tuum».
Ingréssus est ítaque Gédeon et coxit hædum et de farínæ ephi ázymos panes; carnésque ponens in canístro et ius cárnium
mittens in ollam tulit ómnia sub quercum et óbtulit ei. Cui dixit ángelus Dei: «Tolle carnes et panes ázymos et pone
super petram illam et ius désuper funde». Cumque fecísset ita, exténdit ángelus Dómini summitátem virgæ, quam tenébat
in manu, et tétigit carnes et ázymos panes, ascendítque ignis de petra et carnes azymósque panes consúmpsit. Angelus
autem Dómini evánuit ex óculis eius. Vidénsque Gédeon quod esset ángelus Dómini ait: «Heu mihi, Dómine Deus, quia vidi
ángelum Dómini fácie ad fáciem!». Dixítque ei Dóminus: «Pax tecum, ne tímeas, non moriéris!». Ædificávit ergo ibi Gédeon
altáre Dómino vocavítque illud: «Dóminus pax»; usque in præséntem diem adhuc est in Ephra filiórum Abiézer.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris De domínica oratióne
Quanta Dómini indulgéntia, quanta circa nos dignatiónis eius et bonitátis ubértas, ut sic nos
volúerit oratiónem celebráre in conspéctu Dei, ut Dóminum Patrem vocémus et ut est Christus Dei Fílius, sic et
nos Dei fílii nuncupémur; quod nomen nemo nostrum in oratióne audéret attíngere, nisi ipse nobis sic permisísset
oráre. Meminísse ítaque, fratres dilectíssimi, et scire debémus quia quando Patrem Deum dícimus, quasi fílii Dei
ágere debémus, ut quómodo nos nobis placémus de Deo Patre, sic sibi pláceat et ille de nobis.
Conversémur quasi Dei templa, ut Dóminum in nobis constet habitáre. Nec sit dégener actus noster a spíritu, ut qui
spiritáles et cæléstes esse cœpimus, non nisi spiritália et cæléstia cogitémus et agámus, quia et ipse Dóminus Deus
dixit: Eos qui claríficant me clarificábo, et qui me spernent spernéntur. Beátus quoque Apóstolus in epístola sua
pósuit: Non estis vestri, empti enim estis prétio magno. Clarificáte et portáte Deum in córpore vestro.
Post hoc dícimus: Sanctificétur nomen tuum, non quod optémus Deo ut sanctificétur oratiónibus nostris, sed quod petámus
a Dómino ut nomen eius sanctificétur in nobis. Céterum a quo Deus sanctificátur qui ipse sanctíficat? sed quia ipse
dixit: Sancti estóte, quóniam et ego sanctus sum, id pétimus et rogámus, ut qui in baptísmo sanctificáti sumus, in eo
quod esse cœpimus perseverémus. Et hoc cotídie deprecámur. Opus est enim nobis cotidiána sanctificátio, ut qui cotídie
delínquimus, delícta nostra sanctificatióne assídua repurgémus.
Quæ autem sit sanctificátio quæ nobis de Dei dignatióne confértur, Apóstolus prǽdicat dicens: Neque fornicárii neque
idólis serviéntes neque adúlteri neque molles neque masculórum appetitóres neque fures neque fraudulénti neque ebriósi
neque malédici neque raptóres regnum Dei consequéntur. Et hæc quidem fuístis, sed ablúti estis, sed iustificáti estis,
sed sanctificáti estis in nómine Dómini Iesu Christi et in Spíritu Dei nostri. Sanctificátos nos dicit in nómine Dómini
Iesu Christi et in Spíritu Dei nostri. Hæc sanctificátio ut in nobis permáneat orámus, et quia Dóminus et iudex noster
sanáto a se et vivificáto comminátur iam non delínquere, ne quid ei detérius fiat, hanc contínuis oratiónibus precem
fácimus, hoc diébus ac nóctibus postulámus, ut sanctificátio et vivificátio, quæ de Dei grátia súmitur, ipsíus protectióne servétur.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Benedixísti, Dómine, terram tuam; remisísti iniquitátem plebis tuæ.
In terram delapso Salvatore nostro, benedixit Deus terram suam. (Origenes)
2 Complacuísti tibi, Dómine, in terra tua, *
convertísti captivitátem Iacob.
3 Remisísti iniquitátem plebis tuæ, *
operuísti ómnia peccáta eórum.
4 Contraxísti omnem iram tuam, *
revertísti a furóre indignatiónis tuæ. –
5 Convérte nos, Deus, salutáris noster, *
et avérte iram tuam a nobis.
6 Numquid in ætérnum irascéris nobis *
aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
7 Nonne tu convérsus vivificábis nos, *
et plebs tua lætábitur in te?
8 Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam *
et salutáre tuum da nobis. –
9 Audiam, quid loquátur Dóminus Deus, †
quóniam loquétur pacem ad plebem suam et sanctos suos *
et ad eos, qui convertúntur corde.
10 Vere prope timéntes eum salutáre ipsíus, *
ut inhábitet glória in terra nostra.
11 Misericórdia et véritas obviavérunt sibi, *
iustítia et pax osculátæ sunt.
12 Véritas de terra orta est, *
et iustítia de cælo prospéxit. –
13 Etenim Dóminus dabit benignitátem, *
et terra nostra dabit fructum suum.
14 Iustítia ante eum ambulábit, *
et ponet in via gressus suos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Benedixísti, Dómine, terram tuam; remisísti iniquitátem plebis tuæ.
Ant. 2 Ánima mea desiderávit te in nocte, de mane vígilans ad te.
1 Urbs fortis nobis in salútem; *
pósuit muros et antemurále.
2 Aperíte portas, et ingrediátur gens iusta, *
quæ servat fidem. –
3 Propósitum eius est firmum; *
servábis pacem, quia in te sperávit.
4 Speráte in Dóminum in sǽculis ætérnis, *
Dóminus est petra ætérna. –
7 Sémita iusti recta est; *
rectum callem iusti complánas.
8 Et in sémita iudiciórum tuórum, Dómine, sperávimus in te; *
ad nomen tuum et ad memoriále tuum desidérium ánimæ.
9 ánima mea desíderat te in nocte, *
sed et spíritu meo in præcórdiis meis te quæro.
Cum resplendúerint iudícia tua in terra, *
iustítiam discent habitatóres orbis. –
12 Dómine, dabis pacem nobis; *
ómnia enim ópera nostra operátus es nobis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ánima mea desiderávit te in nocte, de mane vígilans ad te.
Ant. 3 Illúmina, Dómine, vultum tuum super nos.
Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94 (95).
Notum sit vobis quóniam gentibus missum est hoc salutare Dei (Act 28, 28).
2 Deus misereátur nostri et benedícat nobis; *
illúminet vultum suum super nos,
3 ut cognoscátur in terra via tua, *
in ómnibus géntibus salutáre tuum. –
4 Confiteántur tibi pópuli, Deus; *
confiteántur tibi pópuli omnes.
5 Læténtur et exsúltent gentes, †
quóniam iúdicas pópulos in æquitáte *
et gentes in terra dírigis. –
6 Confiteántur tibi pópuli, Deus, *
confiteántur tibi pópuli omnes.
7 Terra dedit fructum suum; *
benedícat nos Deus, Deus noster,
8 benedícat nos Deus, *
et métuant eum omnes fines terræ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Illúmina, Dómine, vultum tuum super nos.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Deus meus, adiútor meus, * et sperábo in eum.
R. Deus meus, adiútor meus, * et sperábo in eum.
V. Refúgium meum et liberátor meus.
R. Et sperábo in eum.
V. Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto.
R. Deus meus, adiútor meus, * et sperábo in eum.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Eréxit nobis Dóminus cornu salútis, sicut locútus est per os prophetárum suórum.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Eréxit nobis Dóminus cornu salútis, sicut locútus est per os prophetárum suórum.
PRECES
Christum, qui sibi pópulum novum acquisívit in sánguine suo, adorémus et rogémus supplíciter:
Meménto pópuli tui, Dómine.
Rex et Redémptor noster, audi Ecclésiam tuam, huius diéi inítio te laudántem,
— doce eam sine intermissióne glorificáre maiestátem tuam.
Spes et fírmitas nostra, in te confídimus,
— neque umquam confundémur.
Infirmitátem nostram réspice et in adiutórium nostrum festína,
— quia sine te nihil póssumus fácere.
Páuperum et derelictórum meménto, ne dies novus sit eis pondus,
— sed solámen et gáudium.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus omnípotens, cuius est bona rerum et speciósa creátio, da nobis hunc diem in nómine
tuo lætánter incípere, et in operósa tui fratrúmque dilectióne complére. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)