lat

BREVIARIUM ROMANUM

23 december 2025
S. Ioannis de Kęty, presbyteri, pro commemoratione


Natus est in oppido Kęty diœcesis Cracoviensis anno 1390; sacerdotio initiatus, munus docendi per plures annos in Cracoviensi academia exercuit, ac deinde Ilkusiensis parœciæ curam pastoralem suscepit. Rectam fidem, quam optime docuit, virtutibus cumulavit, præsertim pietate et caritate in proximum, ita ut exemplar evaserit collegis et discipulis. Mortuus est anno 1473.

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Magnis prophétæ vócibus
veníre Christum núntiant,
lætæ salútis prǽvia,
qua nos redémit, grátia.

Hinc mane nostrum prómicat
et corda læta exǽstuant,
cum vox fidélis pérsonat
prænuntiátrix glóriæ.

Advéntus hic primus fuit,
puníre quo non sǽculum
venit, sed ulcus térgere,
salvándo quod períerat.

At nos secúndus prǽmonet
adésse Christum iánuis,
sanctis corónas réddere
cælíque regna pándere.

Ætérna lux promíttitur
sidúsque salvans prómitur;
iam nos iubar præfúlgidum
ad ius vocat cæléstium.

Te, Christe, solum quǽrimus
vidére, sicut es Deus,
ut perpes hæc sit vísio
perénne laudis cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.

Psalmus 101 (102)
Exsulis vota et preces

Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra. (2 Cor 1, 4)

I

2 Dómine, exáudi oratiónem meam, *
      et clamor meus ad te véniat.

3 Non abscóndas fáciem tuam a me; †
      in quacúmque die tríbulor, *
      inclína ad me aurem tuam.
   In quacúmque die invocávero te, *
      velóciter exáudi me. –

4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei, *
      et ossa mea sicut crémium aruérunt.

5 Percússum est ut fenum et áruit cor meum, *
      étenim oblítus sum comédere panem meum.

6 A voce gémitus mei *
      adhǽsit os meum carni meæ. –

7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, *
      factus sum sicut nyctícorax in ruínis.

8 Vigilávi *
      et factus sum sicut passer solitárius in tecto.

9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, *
      exardescéntes in me per me iurábant.

10 Quia cínerem tamquam panem manducábam *
      et potum meum cum fletu miscébam,

11 a fácie iræ et increpatiónis tuæ, *
      quia élevans allisísti me.

12 Dies mei sicut umbra declinavérunt, *
      et ego sicut fenum árui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.

Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.

II

13 Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, *
      et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.

14 Tu exsúrgens miseréberis Sion, †
      quia tempus miseréndi eius, *
      quia venit tempus,

15 quóniam placuérunt servis tuis lápides eius *
      et púlveris eius miseréntur. –

16 Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, *
      et omnes reges terræ glóriam tuam,

17 quia ædificávit Dóminus Sion *
      et appáruit in glória sua.

18 Respéxit in oratiónem ínopum *
      et non sprevit precem eórum. –

19 Scribántur hæc pro generatióne áltera, *
      et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.

20 Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, *
      Dóminus de cælo in terram aspéxit,

21 ut audíret gémitus compeditórum, *
      ut sólveret fílios mortis;

22 ut annúntient in Sion nomen Dómini *
      et laudem eius in Ierúsalem,

23 cum congregáti fúerint pópuli in unum *
      et regna, ut sérviant Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.

Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

III

24 Humiliávit in via virtútem meam, *
      abbreviávit dies meos.

    Dicam: "Deus meus, †
25   ne áuferas me in dimídio diérum meórum; *
      in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.

26 Inítio terram fundásti; *
      et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; †
      et omnes sicut vestiméntum veteráscent, *
      et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur. –

28 Tu autem idem ipse es, *
      et anni tui non defícient.
29 Fílii servórum tuórum habitábunt, *
      et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.


V. Véniat super me misericórdia tua, Dómine.
R. Salutáre tuum, secúndum elóquium tuum.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

Is 51, 1-11
Salus filiis Abrahæ promittitur

     Audíte me, qui sequímini iustítiam, qui quǽritis Dóminum; atténdite ad petram, unde excísi estis, et ad cavérnam laci, de qua præcísi estis.
     Atténdite ad Abraham patrem vestrum et ad Saram, quæ péperit vos; quia unum vocávi eum et benedíxi ei et multiplicávi eum.
     Consolátur enim Dóminus Sion, consolátur omnes ruínas eius; et ponit desértum eius quasi Eden et solitúdinem eius quasi hortum Dómini. Gáudium et lætítia inveniétur in ea, gratiárum áctio et vox laudis.
     Atténdite ad me, pópule meus, et natiónes, me audíte, quia lex a me éxiet, et iudícium meum in lucem populórum státuam.
     Prope est iustítia mea, egréssa est salus mea, et bráchia mea pópulos iudicábunt; in me ínsulæ sperábunt et ad bráchium meum atténdent.
     Leváte in cælum óculos vestros et inspícite in terram deórsum, quia cæli sicut fumus liquéscent, et terra sicut vestiméntum atterétur, et habitatóres eius sicut hæc interíbunt. Salus autem mea in sempitérnum erit, et iustítia mea non defíciet.
     Audíte me, qui scitis iustítiam, pópule, in cuius corde est lex mea: nolíte timére oppróbrium hóminum et blasphémias eórum ne metuátis.
     Sicut enim vestiméntum sic cómedet eos vermis, et sicut lanam sic devorábit eos tínea; iustítia autem mea in sempitérnum erit et salus mea in generatiónes generatiónum.
     Consúrge, consúrge, indúere fortitúdinem, bráchium Dómini; consúrge sicut in diébus antíquis, in generatiónibus sæculórum. Numquid non tu percussísti Rahab, vulnerásti dracónem?
     Numquid non tu siccásti mare, aquam abýssi veheméntis, qui posuísti profúndum maris viam, ut transírent liberáti?
     Et redémpti a Dómino reverténtur et vénient in Sion laudántes; et lætítia sempitérna super cápita eórum, gáudium et lætítiam obtinébunt; fúgiet dolor et gémitus.

RESPONSORIUM

Cf. Is 51, 4. 5; 35, 10

R. Atténdite ad me, pópule meus, et tribus mea, me audíte; * prope est Iustus meus, egréssus est Salvátor meus.
V. Et nunc qui redémpti sunt a Dómino reverténtur et vénient in Sion laudántes. * Prope est Iustus meus, egréssus est Salvátor meus.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Hippólyti presbýteri Contra hǽresim Noéti

(Cap. 9-12: PG 10, 815-819)

Manifestatio sacramenti absconditi

     Unus Deus est, quem non aliúnde, fratres, agnóscimus, quam ex sanctis Scriptúris. Quæcúmque ergo divínæ Scriptúræ prǽdicant, sciámus; et quæcúmque docent, cognoscámus: et sicut Pater vult credi, sic credámus; et sicut vult Fílium glorificári, sic glorificémus; et sicut vult donári Spíritum Sanctum, sic accipiámus. Non secúndum própriam voluntátem, neque secúndum próprium sensum, neque vim inferéntes iis quæ a Deo data sunt; sed quómodo ipse per sanctas Scriptúras docére vóluit, sic intellegámus.
     Deus, solus cum esset, nihílque sibi coǽvum habéret, vóluit mundum effícere. Et mundum cógitans ac volens et dicens effécit; continuóque éxstitit ei factus sicut vóluit, et sicut vóluit, perfécit. Satis ígitur nobis est scire solum, nihil esse Deo coǽvum. Nihil erat præter ipsum; ipse solus, multus erat. Nec enim erat sine ratióne, sine sapiéntia, sine poténtia, sine consílio. Omnia erant in eo: ipse erat ómnia. Quando vóluit, et quómodo vóluit, osténdit Verbum suum tempóribus apud eum definítis; per quod ómnia fecit.
     Quod Verbum cum in se habéret, essétque mundo creáto inaspectábile, fecit aspectábile, emíttens priórem vocem; et lumen ex lúmine génerans, deprómpsit ipsi creatúræ Dóminum, sensum suum; et qui prius ipsi tantum erat visíbilis, mundo autem invisíbilis, hunc visíbilem facit, ut mundus, cum eum qui appáruit vidéret, salvus fíeri posset.
     Hoc vero mens est, quod pródiens in mundum, osténsum est puer Dei. Omnia ígitur per ipsum, ipse autem solus ex Patre.
     Hic autem dedit legem et prophétas; et dando coégit hos per Spíritum Sanctum loqui, ut accipiéntes virtútis patérnæ inspiratiónem, consílium et voluntátem Patris nuntiárent.
     Factum est ígitur maniféstum Verbum, sicut ait beátus Ioánnes. Répetit enim summátim quæ a prophétis dicta sunt, demónstrans hoc esse Verbum per quod ómnia facta sunt. Sic enim ait: In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil. Et infra ait: Mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. In própria venit, et sui eum non recepérunt.

RESPONSORIUM

Cf. Is 9, 6. 7; Lc 1, 32; Io 1, 4

R. Nascétur nobis párvulus, et vocábitur Deus fortis: * Ipse sedébit super thronum David patris sui et imperábit: cuius potéstas super úmerum eius.
V. In ipso vita erat, et vita erat lux hóminum. * Ipse sedébit super thronum David patris sui et imperábit: cuius potéstas super úmerum eius.

LECTIO TERTIA

E Lítteris Cleméntis papæ Décimi tértii

(2. febr. 1767: Bullarii romani continuatio, IV, pars II, Pratis 1843, pp. 1314-1316)

Omnino unus in corde, unus in ore Deus erat

     Inter egrégios viros doctrína et sanctitáte præstántes, qui fácerent simul et docérent atque orthodóxam fidem ab adversáriis oppugnátam defénderent, dignum certe qui numerétur in paucis beátum Ioánnem Cántium fuísse, nemo ámbiget, qui eúndem nóverit in Cracoviénsi academía puríssimo haustam e fonte sciéntiam tradidísse, cum per ea témpora in áliis non longe díssitis regiónibus hǽreses et schísmata grassaréntur, et sanctiórem morum disciplínam, quam concionándo e suggéstu explicáre pópulo satagébat, humilitáte, castimónia, misericórdia, córporis afflictatióne, ceterísque integérrimi sacerdótis et strénui operárii virtútibus confirmásse.
     Itaque non modo illíus academíæ professóribus ornaméntum ac decus áddidit singuláre, sed exémplum étiam mirífice profutúrum relíquit céteris ómnibus qui in símili múnere versántur, ut perfécti doctóris obíre munus ímpigre stúdeant, et sciéntiam Sanctórum simul cum áliis facultátibus ad uníus Dei laudem et glóriam docére omni stúdio atque ope nitántur.
     Religióni, qua res divínas tractábat, humílitas adiúncta erat, qua sibi viléscens némini umquam, tamétsi sciéntia ómnium fácile princeps, præferébat sese, quin étiam sperni se ab ómnibus ac déspici optábat; tantum áberat ut obtrectántes sibi suíque contemptóres parum æquo ánimo ferret.
     Humilitátis comes erat rara quædam ac púero digna simplícitas; ítaque in factis eius ac dictis nihil súbdolum, nihil fictum; quod clausum habébat in péctore, hoc in lingua promptum habébat. Si quam forte e verbis suis, dum vera lóquitur, ortam in áliis offensiónem suspicarétur, ántequam ad aram accéderet, supplex véniam non tam sui quam aliéni erróris petébat. Per diem vero, postquam suo múnere perfúnctus esset, e licéo statim recta in templum, ubi ante Christum in eucharistía laténtem contemplatiónes ac preces diu protrahébat. Omníno unus in corde, unus in ore Deus erat.

RESPONSORIUM

Cf. Is 58, 7-8

R. Frange esuriénti panem tuum, et egénos vagósque induc in domum tuam: * Tunc erúmpet quasi auróra lumen tuum, et anteíbit fáciem tuam iustítia tua.
V. Cum víderis nudum óperi eum, et carnem tuam ne despéxeris. * Tunc erúmpet quasi auróra lumen tuum, et anteíbit fáciem tuam iustítia tua.

PSALMODIA

Ant. 1 Egrediétur Dóminus de loco sancto suo; véniet, ut salvet pópulum suum.

Psalmus 100 (101)
Iusti principis confessio

Si diligitis me, mandata mea servabitis. (Io 14, 15)

1 Misericórdiam et iudícium cantábo; *
      tibi, Dómine, psallam.
2 Intéllegam in via immaculáta; *
      quando vénies ad me? –

   Perambulábo in innocéntia cordis mei, *
      in médio domus meæ.
3 Non propónam ante óculos meos rem iniústam, †
      faciéntem prævaricatiónes ódio habébo, *
      non adhærébit mihi. –

4 Cor pravum recédet a me, *
      malígnum non cognóscam.
5 Detrahéntem secréto próximo suo, *
      hunc cessáre fáciam;
   supérbum óculo et inflátum corde, *
      hunc non sustinébo. –

6 Oculi mei ad fidéles terræ, ut sédeant mecum; *
      qui ámbulat in via immaculáta, hic mihi ministrábit.
7 Non habitábit in médio domus meæ, qui facit supérbiam; *
      qui lóquitur iníqua, non stabit in conspéctu oculórum meórum.
8 In matutíno cessáre fáciam omnes peccatóres terræ, *
      ut dispérdam de civitáte Dómini omnes operántes iniquitátem.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Egrediétur Dóminus de loco sancto suo; véniet, ut salvet pópulum suum.

Ant. 2 Urbs fortitúdinis nostræ Sion, Salvátor ponétur in ea murus et antemurále; aperíte portas, quia nobíscum Deus, allelúia.

Canticum
Oratio Azariæ in fornace
Dan 3, 26. 27a. 29. 34-41
Pænitemini et convertimini, ut deleantur vestra peccata (Act 3, 19).

26 Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum, *
       et laudábilis et gloriósum nomen tuum in sǽcula,
27 quia iustus es in ómnibus, *
       quæ fecísti nobis.
29 Peccávimus enim et iníque égimus recedéntes a te *
       et delíquimus in ómnibus. –

34 Ne, quǽsumus, tradas nos in perpétuum propter nomen tuum *
       et ne díssipes testaméntum tuum,
35 neque áuferas misericórdiam tuam a nobis †
       propter Abraham diléctum tuum *
       et Isaac servum tuum et Israel sanctum tuum, –

36 quibus dixísti quod multiplicáres semen eórum *
       sicut stellas cæli et sicut arénam, quæ est in lítore maris, –

37 quia, Dómine, imminúti sumus plus quam omnes gentes *
       sumúsque húmiles in univérsa terra hódie propter peccáta nostra; –

38 et non est in témpore hoc †
       princeps et prophéta et dux, *
       neque holocáustum neque sacrifícium, –
39 neque oblátio neque incénsum, †
        neque locus primitiárum coram te, *
       ut possímus inveníre misericórdiam;
    sed in ánima contríta et spíritu humilitátis suscipiámur †
40   sicut in holocáusto aríetum et taurórum *
       et sicut in mílibus agnórum pínguium, –
    sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie, †
       et pérfice subsequéntes te,*
       quóniam non est confúsio confidéntibus in te. –

41 Et nunc séquimur te in toto corde *
       et timémus te et quǽrimus fáciem tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Urbs fortitúdinis nostræ Sion, Salvátor ponétur in ea murus et antemurále; aperíte portas, quia nobíscum Deus, allelúia.

Ant. 3 Ut cognoscámus, Dómine, in terra viam tuam, in ómnibus géntibus salutáre tuum.

Psalmus 143 (144), 1-10
Pro victoria et pace

Omnia possum in eo qui me confortat. (Phil 4, 13)

1 Benedíctus Dóminus, adiútor meus, †
      qui docet manus meas ad prœlium *
      et dígitos meos ad bellum.
2 Misericórdia mea et fortitúdo mea, *
      refúgium meum et liberátor meus;
   scutum meum, et in ipso sperávi, *
      qui subdit pópulum meum sub me. –

3 Dómine, quid est homo, quod agnóscis eum, *
      aut fílius hóminis, quod réputas eum?
4 Homo vanitáti símilis factus est, *
      dies eius sicut umbra prætériens. –

5 Dómine, inclína cælos tuos et descénde; *
      tange montes, et fumigábunt.
6 Fúlgura coruscatiónem et díssipa eos; *
      emítte sagíttas tuas et contúrba eos.
7 Emítte manum tuam de alto; *
      éripe me et líbera me de aquis multis,
   de manu filiórum alienigenárum, †
8     quorum os locútum est vanitátem, *
      et déxtera eórum déxtera mendácii. –
9  Deus, cánticum novum cantábo tibi, *
       in psaltério decachórdo psallam tibi,
10 qui das salútem régibus, *
       qui rédimis David servum tuum de gládio malígno.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Ut cognoscámus, Dómine, in terra viam tuam, in ómnibus géntibus salutáre tuum.

LECTIO BREVIS

Ier 30, 21-22
Hæc dicit Dóminus: Erit dux eius ex Iacob, et princeps de médio eius procédet; et applicábo eum, et accédet ad me. Et éritis mihi in pópulum, et ego ero vobis in Deum.

RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
R. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
V. Et glória eius in te vidébitur.
R. Oriétur Dóminus.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Ecce compléta sunt ómnia, quæ dicta sunt per Angelum de Vírgine María.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Ecce compléta sunt ómnia, quæ dicta sunt per Angelum de Vírgine María.

PRECES
Deum Patrem, fratres caríssimi, implorántes, qui misit Fílium suum ad salvándos hómines, súpplices acclamémus:
     Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.

Christum tuum, Pater clementíssime, quem plena fide os nostrum annúntiat,
conversátio nostra ópere ne despíciat.
Qui Fílium tuum misísti ad salútem,
univérsum aufer a fácie terræ et a civitáte ista dolórem.
Terra nostra advéntu Fílii tui iucunditáte perfúsa,
tuæ plenitúdinis gáudium ubérius experiátur.
Per misericórdiam tuam, fac ut nos pie et sóbrie in hoc sǽculo vivámus,
exspectántes beátam spem et advéntum glóriæ Christi.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, nativitátem Fílii tui secúndum carnem propinquáre cernéntes, quǽsumus, ut nobis indígnis fámulis tuis misericórdiam præstet Verbum, quod ex Vírgine María dignátum est caro fíeri, et habitáre in nobis.

In hoc cognóscent omnes quia mei estis discípuli, si dilectiónem habuéritis ad ínvicem.
Da, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, exémplo sancti Ioánnis presbýteri, in sanctórum sciéntia procedámus, atque, misericórdiam ómnibus exhibéntes, apud te indulgéntiam consequámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)