Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
31 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Optátus votis ómnium
sacrátus illúxit dies,
quo Christus, mundi spes, Deus,
conscéndit cælos árduos.
Magni triúmphum prœlii,
mundi perémpto príncipe,
Patris præséntans vúltibus
victrícis carnis glóriam.
In nube fertur lúcida
et spem facit credéntibus,
iam paradísum réserans
quem protoplásti cláuserant.
O grande cunctis gáudium,
quod partus nostræ Vírginis,
post sputa, flagra, post crucem
patérnæ sedi iúngitur.
Agámus ergo grátias
nostræ salútis víndici,
nostrum quod corpus véxerit
sublíme ad cæli régiam.
Sit nobis cum cæléstibus
commúne manens gáudium:
illis, quod semet óbtulit,
nobis, quod se non ábstulit.
Nunc, Christe, scandens ǽthera
ad te cor nostrum súbleva,
tuum Patrísque Spíritum
emíttens nobis cǽlitus. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum. Allelúia.
Verbum misit Deus filiis Israel evangelizans pacem per Iesum Christum. (Act 10, 36)
I
1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
quóniam in sǽculum misericórdia eius.
2 Dicant, qui redémpti sunt a Dómino, *
quos redémit de manu adversárii,
3 et de regiónibus congregávit eos, †
a solis ortu et occásu, *
ab aquilóne et mari. –
4 Erravérunt in solitúdine, in inaquóso, *
viam civitátis habitatiónis non invenérunt.
5 Esuriéntes et sitiéntes, *
ánima eórum in ipsis defécit.
6 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum erípuit eos. –
7 Et dedúxit eos in viam rectam, *
ut irent in civitátem habitatiónis.
8 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
9 quia satiávit ánimam sitiéntem *
et ánimam esuriéntem replévit bonis. –
10 Sedéntes in ténebris et umbra mortis, *
vincti in mendicitáte et ferro,
11 quia exacerbavérunt elóquia Dei *
et consílium Altíssimi sprevérunt.
12 Et humiliávit in labóribus cor eórum, *
infirmáti sunt, nec fuit qui adiuváret.
13 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum liberávit eos. –
14 Et edúxit eos de ténebris et umbra mortis *
et víncula eórum dirúpit.
15 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
16 quia contrívit portas ǽreas *
et vectes férreos confrégit.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Confiteántur Dómino misericórdiæ eius, et mirabília eius fíliis hóminum. Allelúia.
Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius. Allelúia.
17 Stulti facti sunt in via iniquitátis suæ *
et propter iniustítias suas afflícti sunt;
18 omnem escam abomináta est ánima eórum, *
et appropinquavérunt usque ad portas mortis.
19 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum liberávit eos.
20 Misit verbum suum et sanávit eos *
et erípuit eos de interitiónibus eórum.
21 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
22 et sacríficent sacrifícium laudis *
et annúntient ópera eius in exsultatióne. –
23 Qui descéndunt mare in návibus, *
faciéntes operatiónem in aquis multis,
24 ipsi vidérunt ópera Dómini *
et mirabília eius in profúndo.
25 Dixit et excitávit spíritum procéllæ, *
et exaltáti sunt fluctus eius.
26 Ascéndunt usque ad cælos †
et descéndunt usque ad abýssos; *
ánima eórum in malis tabescébat.
27 Turbáti sunt et moti sunt sicut ébrius, *
et omnis sapiéntia eórum devoráta est.
28 Et clamavérunt ad Dóminum, cum tribularéntur, *
et de necessitátibus eórum edúxit eos. –
29 Et státuit procéllam eius in auram, *
et tacuérunt fluctus eius.
30 Et lætáti sunt quia siluérunt, *
et dedúxit eos in portum voluntátis eórum.
31 Confiteántur Dómino propter misericórdiam eius *
et mirabília eius in fílios hóminum,
32 et exáltent eum in ecclésia plebis *
et in convéntu seniórum laudent eum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ipsi vidérunt ópera Dei et mirabília eius. Allelúia.
Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini. Allelúia.
33 Pósuit flúmina in desértum *
et éxitus aquárum in sitim,
34 terram fructíferam in salsúginem *
a malítia inhabitántium in ea.
35 Pósuit desértum in stagna aquárum *
et terram sine aqua in éxitus aquárum. –
36 Et collocávit illic esuriéntes, *
et constituérunt civitátem habitatiónis.
37 Et seminavérunt agros et plantavérunt víneas *
et fecérunt fructum in provéntum suum.
38 Et benedíxit eis, et multiplicáti sunt nimis, *
et iuménta eórum non minorávit.
39 Et pauci facti sunt et vexáti sunt *
a tribulatióne malórum et dolóre. –
40 Effúdit contemptiónem super príncipes *
et erráre facit eos in desérto ínvio.
41 Et suscépit páuperem de inópia *
et pósuit sicut oves famílias.
42 Vidébunt recti et lætabúntur, *
et omnis iníquitas oppilábit os suum.
43 Quis sápiens, et custódiet hæc *
et intélleget misericórdias Dómini?
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Vidébunt recti et lætabúntur, et intéllegent misericórdias Dómini. Allelúia.
V.
Deus regenerávit nos in spem vivam, allelúia.
R.
Per resurrectiónem Iesu Christi ex mórtuis, allelúia.
LECTIO PRIOR
Epístola tértia beáti Ioánnis apóstoli
Présbyter Gaio caríssimo, quem ego díligo in veritáte.
Caríssime, in ómnibus exópto próspere te ágere et valére, sicut próspere agit ánima tua. Nam gavísus sum valde
veniéntibus frátribus et testimónium perhibéntibus veritáti tuæ, quómodo tu in veritáte ámbules. Maius horum non
hábeo gáudium, quam ut áudiam fílios meos in veritáte ambuláre.
Caríssime, fidéliter facis, quidquid operáris in fratres et hoc in peregrínos, qui testimónium reddidérunt caritáti
tuæ in conspéctu ecclésiæ. Bene fácies subvéniens illis in via digne Deo; pro nómine enim profécti sunt, nihil
accipiéntes a gentílibus. Nos ergo debémus subleváre huiúsmodi, ut cooperatóres simus veritátis.
Scripsi áliquid ecclésiæ; sed is, qui amat primátum gérere in eis, Diótrephes, non récipit nos. Propter hoc, si
vénero commonébo eius ópera, quæ facit verbis malígnis gárriens in nos; et quasi non ei ista suffíciant, nec ipse
súscipit fratres et eos, qui cúpiunt, próhibet et de ecclésia éicit.
Caríssime, noli imitári malum, sed quod bonum est. Qui benéfacit, ex Deo est; qui maléfacit non vidit Deum.
Demétrio testimónium rédditur ab ómnibus et ab ipsa veritáte; sed et nos testimónium perhibémus, et scis quóniam testimónium nostrum verum est.
Multa hábui scríbere tibi, sed nólui per atraméntum et cálamum scríbere tibi; spero autem prótinus te vidére, et os ad os loquémur.
Pax tibi. Salútant te amíci. Salúta amícos nominátim.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus cuiúsdam Auctóris Africáni sǽculi sexti
Omnibus linguis locúti sunt. Sic quippe tunc Deo plácuit Sancti Spíritus significáre præséntiam, ut, qui eum accepísset,
ómnibus linguis loquerétur. Intellegéndum est enim, fratres caríssimi, hunc esse Spíritum Sanctum, quo cáritas diffúnditur in córdibus nostris.
Et quóniam cáritas Ecclésiam Dei congregatúra fúerat toto orbe terrárum, quod tunc étiam unus homo póterat, Spíritum
Sanctum accípiens, linguis ómnibus loqui, nunc, Sancto Spíritu congregáta, ipsa únitas Ecclésiæ linguis ómnibus lóquitur.
Proínde si quisquam díxerit alícui nostrum: «Accepísti Spíritum Sanctum, quare non linguis ómnibus lóqueris?» respondére
debet: «Loquor sane ómnibus linguis: quia in eo sum Christi córpore, hoc est in Ecclésia, quæ lóquitur ómnibus linguis.
Quid enim áliud tunc Deus significávit per Sancti Spíritus præséntiam, nisi Ecclésiam suam ómnibus linguis locutúram?».
Implétum est ítaque quod promíserat Dóminus: Nemo mittit vinum novum in utres véteres, sed vinum novum in utres novos
mittunt, et utráque servabúntur.
Mérito ergo, cum audiréntur linguis ómnibus loqui, nonnúlli dicébant: Hi musto pleni sunt. Iam enim facti fúerant utres
novi, sanctitátis grátia renováti, ut, vino novo, hoc est, Spíritu Sancto repléti, ómnibus linguis loquéndo fervérent,
Ecclésiam cathólicam per ómnium géntium linguas futúram evidentíssimo illo miráculo præsignárent.
Hunc ítaque diem sic celebráte, tamquam membra unitátis córporis Christi. Non enim frustra celebrátis, si hoc estis quod
celebrátis: illi Ecclésiæ cohæréntes, quam Dóminus, implens Spíritu Sancto, toto mundo crescénte agnóscit suam, et agnóscitur
a sua. Tamquam sponsus sponsam non pérdidit própriam, nemo ei suppónit aliénam.
Vobis enim ómnibus géntibus constitútis, hoc est Ecclésiæ Christi, membris Christi, córpori Christi, sponsæ Christi,
Apóstolus dicit: Sufferéntes ínvicem in dilectióne, studéntes ínvicem serváre unitátem Spíritus in vínculo pacis.
Vidéte quia ubi præcépit ut sustineámus ínvicem, ibi pósuit dilectiónem; ubi spem nominávit unitátis, ibi osténdit
vínculum pacis. Hæc est domus Dei, de vivis lapídibus fabricáta, in qua talem patremfamílias deléctet habitáre, cuius
óculos ruína divisiónis non debet offéndere.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Verba, quæ ego locútus sum vobis, spíritus et vita sunt, allelúia.
145 Clamávi in toto corde, exáudi me, Dómine; *
iustificatiónes tuas servábo.
146 Clamávi ad te, salvum me fac, *
ut custódiam testimónia tua. –
147 Prævéni dilúculo et clamávi, *
in verba tua supersperávi.
148 Prævenérunt óculi mei vigílias, *
ut meditárer elóquia tua. –
149 Vocem meam audi secúndum misericórdiam tuam, Dómine, *
secúndum iudícium tuum vivífica me.
150 Appropinquavérunt persequéntes me in malítia, *
a lege autem tua longe facti sunt. –
151 Prope es tu, Dómine, *
et ómnia præcépta tua véritas.
152 Ab inítio cognóvi de testimóniis tuis, *
quia in ætérnum fundásti ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Verba, quæ ego locútus sum vobis, spíritus et vita sunt, allelúia.
Ant. 2 Ædificásti templum et altáre in monte sancto tuo, Dómine, allelúia.
1 Deus patrum meórum et Dómine misericórdiæ, *
qui fecísti ómnia verbo tuo
2 et sapiéntia tua constituísti hóminem, *
ut dominarétur creatúris, quæ a te factæ sunt,
3 et dispóneret orbem terrárum in sanctitáte et iustítia *
et in directióne cordis iudícium iudicáret,
4 da mihi sédium tuárum assistrícem sapiéntiam *
et noli me reprobáre a púeris tuis,
5 quóniam servus tuus sum ego et fílius ancíllæ tuæ, †
homo infírmus et exígui témporis *
et minor ad intelléctum iudícii et legum. –
6 Nam, et si quis erit consummátus inter fílios hóminum, †
si ab illo abfúerit sapiéntia tua, *
in níhilum computábitur. –
9 Et tecum sapiéntia, quæ novit ópera tua, *
quæ et áffuit tunc, cum orbem terrárum fáceres,
et sciébat quid esset plácitum in óculis tuis *
et quid diréctum in præcéptis tuis –
10 Emítte illam de cælis sanctis tuis *
et a sede magnitúdinis tuæ mitte illam,
ut mecum sit et mecum labóret, *
ut sciam quid accéptum sit apud te. –
11 Scit enim illa ómnia et intéllegit †
et dedúcet me in opéribus meis sóbrie *
et custódiet me in sua glória.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ædificásti templum et altáre in monte sancto tuo, Dómine, allelúia.
Ant. 3 Ego sum via et véritas et vita, allelúia.
Dico ... gentes propter misericordiam glorificare Deum. (Rom 15, 8. 9)
1 Laudáte Dóminum, omnes gentes, *
collaudáte eum, omnes pópuli. –
2 Quóniam confirmáta est super nos misericórdia eius, *
et véritas Dómini manet in ætérnum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Ego sum via et véritas et vita, allelúia.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.
V. Qui pro nobis pepéndit in ligno.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Surréxit Dóminus de sepúlcro, * Allelúia, allelúia.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus, usque ad consummatiónem sǽculi, allelúia.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Ecce ego vobíscum sum ómnibus diébus, usque ad consummatiónem sǽculi, allelúia.
PRECES
Qui baptizáti sumus in Spíritu Sancto, cum ómnibus baptizátis Dóminum glorificémus eúmque implorémus:
Dómine Iesu, sanctífica nos in Spíritu.
Mitte Spíritum Sanctum in nos,
— ut te coram homínibus Regem confiteámur et Dóminum.
Da nobis dilectiónem sine simulatióne,
— ut caritáte fraternitátis ínvicem diligámus.
Fidélium ánimas tua vivificánte grátia dispóne,
— ut dona Spíritus læta voluntáte suscípiant.
Da nobis Spíritus tui Sancti virtútem,
— ut quod in nobis est sáucium sanet et róboret.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus, ut, qui paschália festa perégimus, hæc, te largiénte,
móribus et vita teneámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)