Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XXVIII
S. Callisti I, papæ et martyris, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Mariæ Poussepin virginis, sodalis laicæ, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Martyr Dei, qui (quæ) únicum
Patris sequéndo Fílium
victis triúmphas hóstibus,
victor (victrix) fruens cæléstibus.
Tui precátus múnere
nostrum reátum dílue,
arcens mali contágium,
vitæ repéllens tǽdium.
Solúta sunt iam víncula
tui sacráti córporis;
nos solve vinclis sǽculi
amóre Fílii Dei.
Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)
I
1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.
2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –
3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
qui sanat omnes infirmitátes tuas;
4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;
5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –
6 Fáciens iustítias Dóminus *
et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.
7 Notas fecit vias suas Móysi, *
fíliis Israel adinventiónes suas.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
longánimis et multæ misericórdiæ.
9 Non in perpétuum conténdet, *
neque in ætérnum irascétur.
10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –
11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
præváluit misericórdia eius super timéntes eum;
12 quantum distat ortus ab occidénte, *
longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
misértus est Dóminus timéntibus se.
14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
recordátus est quóniam pulvis sumus.
15 Homo sicut fenum dies eius, *
tamquam flos agri sic efflorébit.
16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
et non cognóscet eum ámplius locus eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
et usque in ætérnum super timéntes eum; *
et iustítia illíus in fílios filiórum,
18 in eos, qui servant testaméntum eius *
et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.
19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –
20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
in audiéndo vocem sermónum eius.
21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
in omni loco dominatiónis eius. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
V.
Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R.
Et exercébor in mirabílibus tuis.
LECTIO PRIOR
De libro Zacharíæ prophétæ
«Osténdit mihi Iesum sacerdótem magnum stantem
coram ángelo Dómini; et Satan stabat a dextris eius, ut adversarétur ei. Et dixit ángelus Dómini ad Satan: “Increpet Dóminus
in te, Satan! Et íncrepet Dóminus in te, qui elégit Ierúsalem! Numquid non iste torris est érutus de igne?”. Et Iesus erat
indútus véstibus sórdidis et stabat ante fáciem ángeli. Qui respóndit et ait ad eos, qui stabant coram se, dicens: “Auférte
vestiménta sórdida ab eo”. Et dixit ad eum: “Ecce ábstuli a te iniquitátem tuam; índuam te mutatóriis”. Et dixit: “Pónite cídarim
mundam super caput eius”. Et posuérunt cídarim mundam super caput eius et induérunt eum véstibus; et ángelus Dómini stabat.
Et contestabátur ángelus Dómini Iesum dicens: “Hæc dicit Dóminus exercítuum: Si in viis meis ambuláveris et ministérium meum
custodíeris, tu quoque iudicábis domum meam et custódies átria mea; et dabo tibi accéssum inter eos, qui nunc hic assístunt.
Audi, Iesu sacérdos magne, tu et amíci tui, qui sedent coram te, quia viri portendéntes sunt: Ecce enim ego addúco servum meum
Germen. Quia ecce lapis, quem dedi coram Iesu: super lápidem unum septem óculi sunt; ecce ego cælábo sculptúram eius, ait
Dóminus exercítuum, et áuferam iniquitátem terræ illíus in die una. In die illa, oráculum Dómini exercítuum, vocábit vir amícum
suum subter vitem et subter ficum”.
Et revérsus est ángelus, qui loquebátur in me, et excitávit me quasi virum, qui excitátur de somno suo. Et dixit ad me: “Quid
tu vides?”. Et dixi: “Vidi; et ecce candelábrum áureum totum, et ampúlla super caput ipsíus, et septem lucérnæ eius super illud,
et septéna infusória lucérnis, quæ erant super caput eius. Et duæ olívæ super illud, una a dextris ampúllæ et una a sinístris eius”.
Et respóndi et aio ad ángelum, qui loquebátur in me, dicens: “Quid sunt hæc, dómine mi?”. Et respóndit ángelus, qui loquebátur
in me, et dixit ad me: “Numquid nescis quid sunt hæc?”. Et dixi: “Non, dómine mi”.
Et respóndit et ait ad me dicens: “Hoc est verbum Dómini ad Zoróbabel dicens: Non in exércitu nec in róbore, sed in spíritu
meo, dicit Dóminus exercítuum. Quis tu, mons magne, coram Zoróbabel? Eris in planum. Et edúcet lápidem primárium inter
clamóres: Quam venústus! Et factum est verbum Dómini ad me dicens: Manus Zoróbabel fundavérunt domum istam et manus eius
perfícient eam, et sciétis quia Dóminus exercítuum misit me ad vos. Quis enim despéxit diem initiórum parvórum? Et lætabúntur
et vidébunt lápidem stánneum in manu Zoróbabel. Septem illæ óculi sunt Dómini, qui discúrrunt in univérsa terra”.
Et respóndi et dixi ad eum: “Quid sunt duæ olívæ istæ ad déxteram candelábri et ad sinístram eius?”. Et respóndi secúndo et
dixi ad eum: “Quid sunt duo rami olivárum, qui duábus fístulis áureis effúndunt ex se aurum?”. Et ait ad me dicens: “Numquid
nescis quid sunt hæc?”. Et dixi: “Non, dómine mi”. Et dixit: “Isti sunt duo fílii ólei, qui assístunt Dominatóri univérsæ terræ”».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris ad Fortunátum
Non sunt condígnæ passiónes huius témporis ad superventúram claritúdinem quæ revelábitur in nobis. Quis ergo non ómnibus modis
elabóret ad claritátem tantam perveníre, ut amícus Dei fiat, ut cum Christo statim gáudeat, ut post torménta et supplícia terréna
prǽmia divína percípiat? Si milítibus sæculáribus gloriósum est ut hoste devícto rédeant in pátriam triumphántes, quanto pótior et
maior est glória victo diábolo ad paradísum triumphántem redíre et, unde Adam peccátor eiéctus est, illuc prostráto eo qui ante
decéperat tropǽa victrícia reportáre, offérre Dómino acceptíssimum munus incorrúptam fidem, virtútem mentis incólumem, laudem devotiónis
illústrem, comitári eum cum veníre cœperit vindíctam de inimícis receptúrus, láteri eius assístere cum séderit iudicatúrus, coherédem
Christi fíeri, ángelis coæquári, cum patriárchis, cum apóstolis, cum prophétis cæléstis regni possessióne lætári. Has cogitatiónes
quæ persecútio potest víncere, quæ possunt torménta superáre?
Durat fortis et stábilis religiósis meditatiónibus fundáta mens et advérsus omnes diáboli terróres et minas mundi ánimus immóbilis perstat,
quem futurórum fides certa et sólida corróborat. Claudúntur in persecutiónibus terræ, sed patet cælum; minátur antichrístus, sed Christus
tuétur; mors infértur, sed immortálitas séquitur. Quanta est dígnitas et quanta secúritas exíre hinc lætum, exíre inter pressúras et angústias
gloriósum, cláudere in moménto óculos, quibus hómines videbántur et mundus, aperíre eósdem statim, ut Deus videátur et Christus. Tam
felíciter migrándi quanta velócitas. Terris repénte subtráheris, ut in regnis cæléstibus reponáris.
Hæc opórtet mente et cogitatióne complécti, hæc die ac nocte meditári. Si talem persecútio invénerit Dei mílitem, vinci non póterit virtus
ad prœlium prompta. Vel si arcessítio ante prævénerit, sine prǽmio non erit fides quæ erat ad martýrium præparáta; sine damno témporis
merces Deo iúdice rédditur; in persecutióne milítia, in pace consciéntia coronátur.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum.†
Quia exaltatus est super cælos Dei Filius, super omnem terram eius gloria prædicatur. (Arnobius)
2 Parátum cor meum, Deus, †
parátum cor meum, *
cantábo et psallam. Euge, glória mea!
3 Exsúrge, psaltérium et cíthara, *
excitábo auróram. –
4 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, *
et psallam tibi in natiónibus,
5 quia magna est usque ad cælos misericórdia tua *
et usque ad nubes véritas tua.
8 Exaltáre super cælos, Deus, *
et super omnem terram glória tua.
7 Ut liberéntur dilécti tui, *
salvum fac déxtera tua et exáudi me. –
8 Deus locútus est in sancto suo: †
„Exsultábo et dívidam Síchimam *
et convállem Succoth dimétiar;
9 meus est Gálaad et meus est Manásses †
et Ephraim fortitúdo cápitis mei, *
Iuda sceptrum meum.
10 Moab lebes lavácri mei; †
super Idumǽam exténdam calceaméntum meum, *
super Philistǽam vociferábor.“ –
11 Quis dedúcet me in civitátem munítam? *
Quis dedúcet me usque in Idumǽam?
12 Nonne, Deus, qui reppulísti nos? *
Et non exíbis, Deus, in virtútibus nostris?
13 Da nobis auxílium de tribulatióne, *
quia vana salus hóminis.
14 In Deo faciémus virtútem, *
et ipse conculcábit inimícos nostros.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum.†
Ant. 2 Induit me Dóminus induménto salútis et iustítiæ.
61,10 Gaudens gaudébo in Dómino, *
et exsultábit ánima mea in Deo meo,
quia índuit me vestiméntis salútis *
et induménto iustítiæ circúmdedit me,
quasi sponsum decorátum coróna *
et quasi sponsam ornátam monílibus suis.. –
11 Sicut enim terra profert germen suum †
et sicut hortus semen suum gérminat, *
sic Dóminus Deus germinábit iustítiam et laudem coram univérsis géntibus. –
62,1 Propter Sion non tacébo, *
et propter Ierúsalem non quiéscam,
donec egrediátur ut splendor iustítia eius, *
et salus eius ut lampas accendátur. –
2 Et vidébunt gentes iustítiam tuam *
et cuncti reges glóriam tuam;
et vocáberis nómine novo, *
quod os Dómini nominábit.
3 Et eris coróna glóriæ in manu Dómini *
et diadéma regni in manu Dei tui. –
4 Non vocáberis ultra Derelícta, *
et terra tua non vocábitur ámplius Desoláta;
sed vocáberis Beneplácitum meum in ea, *
et terra tua Nupta.
quia complácuit Dómino in te, *
et terra tua erit nupta. –
5 Nam ut iúvenis uxórem ducit vírginem, *
ita ducent te fílii tui;
ut gaudet sponsus super sponsam, *
ita gaudébit super te Deus tuus.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Induit me Dóminus induménto salútis et iustítiæ.
Ant. 3 Laudábo Deum meum in vita mea.
Laudamus Dominum in vita nostra, id est in moribus nostris. (Arnobius)
1 Lauda, ánima mea, Dóminum; †
2 laudábo Dóminum in vita mea, *
psallam Deo meo, quámdiu fúero. –
3 Nolíte confídere in princípibus, *
in fíliis hóminum, in quibus non est salus.
4 Exíbit spíritus eius et revertétur in terram suam; *
in illa die períbunt cogitatiónes eórum. –
5 Beátus, cuius Deus Iacob est adiútor, *
cuius spes in Dómino Deo suo,
6 qui fecit cælum et terram, *
mare et ómnia, quæ in eis sunt;
qui custódit veritátem in sǽculum, †
7 facit iudícium oppréssis, *
dat escam esuriéntibus. –
Dóminus solvit compedítos, *
8 Dóminus illúminat cæcos,
Dóminus érigit depréssos, *
Dóminus díligit iustos.
9 Dóminus custódit ádvenas, †
pupíllum et víduam susténtat *
et viam peccatórum dispérdit. –
10 Regnábit Dóminus in sǽcula, *
Deus tuus, Sion, in generatiónem et generatiónem.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Laudábo Deum meum in vita mea.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
R. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
V. Et factus est mihi in salútem.
R. Et laus mea Dóminus.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.
PRECES
Fratres, Salvatórem nostrum, testem fidélem, per mártyres interféctos propter verbum Dei, celebrémus, clamántes:
Redemísti nos Deo in sánguine tuo.
Per mártyres tuos, qui líbere mortem in testimónium fídei sunt ampléxi,
— da nobis, Dómine, veram spíritus libertátem.
Per mártyres tuos, qui fidem usque ad sánguinem sunt conféssi,
— da nobis, Dómine, puritátem fideíque constántiam.
Per mártyres tuos, qui, sustinéntes crucem, tua vestígia sunt secúti,
— da nobis, Dómine, ærúmnas vitæ fórtiter sustinére.
Per mártyres tuos, qui stolas suas lavérunt in sánguine Agni,
— da nobis, Dómine, omnes insídias carnis mundíque devíncere.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Preces pópuli tui, quǽsumus, Dómine, cleménter exáudi, ut beáti Callísti papæ
méritis adiuvémur, cuius passióne lætámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)