Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
31 |
PER ANNUM, hebd. II
S. Vincentii, diaconi et martyris, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Antonii della Chiesa, presbyteri, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Martyr Dei, qui (quæ) únicum
Patris sequéndo Fílium
victis triúmphas hóstibus,
victor (victrix) fruens cæléstibus.
Tui precátus múnere
nostrum reátum dílue,
arcens mali contágium,
vitæ repéllens tǽdium.
Solúta sunt iam víncula
tui sacráti córporis;
nos solve vinclis sǽculi
amóre Fílii Dei.
Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Stabant omnes noti eius a longe. (Lc 23, 49)
I (2-5)
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me,
3 quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi, *
et descéndit super me manus tua. –
4 Non est sánitas in carne mea a fácie indignatiónis tuæ, *
non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
5 Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum *
et sicut onus grave gravant me nimis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ne in ira tua corrípias me, Dómine.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
6 Putruérunt et corrúpti sunt livóres mei *
a fácie insipiéntiæ meæ.
7 Inclinátus sum et incurvátus nimis; *
tota die contristátus ingrediébar. –
8 Quóniam lumbi mei impléti sunt ardóribus, *
et non est sánitas in carne mea.
9 Afflíctus sum et humiliátus sum nimis, *
rugiébam a gémitu cordis mei. –
10 Dómine, ante te omne desidérium meum, *
et gémitus meus a te non est abscónditus.
11 Palpitávit cor meum, derelíquit me virtus mea, *
et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum. –
12 Amíci mei et próximi mei procul a plaga mea stetérunt, *
et propínqui mei de longe stetérunt.
13 Et láqueos posuérunt, qui quærébant ánimam meam, †
et, qui requirébant mala mihi, locúti sunt insídias *
et dolos tota die meditabántur.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dómine, ante te omne desidérium meum.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
14 Ego autem tamquam surdus non audiébam *
et sicut mutus non apériens os suum;
15 et factus sum sicut homo non áudiens *
et non habens in ore suo redargutiónes. –
16 Quóniam in te, Dómine, sperávi, *
tu exáudies, Dómine Deus meus.
17 Quia dixi: "Nequándo supergáudeant mihi; *
dum commovéntur pedes mei, magnificántur super me." –
18 Quóniam ego in lapsum parátus sum, *
et dolor meus in conspéctu meo semper.
19 Quóniam iniquitátem meam annuntiábo *
et sollícitus sum de peccáto meo. –
20 Inimíci autem mei vivunt et confirmáti sunt, *
et multiplicáti sunt, qui odérunt me iníque.
21 Retribuéntes mala pro bonis detrahébant mihi *
pro eo quod sequébar bonitátem. –
22 Ne derelínquas me, Dómine; *
Deus meus, ne discésseris a me.
Festína in adiutórium meum, *
Dómine, salus mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Iniquitátem meam annuntiábo tibi; ne derelínquas me, Dómine, salus mea.
V.
Oculi mei defecérunt in desidério salutáris tui.
R.
Et elóquii iustítiæ tuæ.
LECTIO PRIOR
De libro Deuteronómii
In diébus illis: Locútus est Móyses pópulo dicens:
«Et nunc, Israel, quid Dóminus Deus tuus petit a te, nisi ut tímeas Dóminum Deum tuum et ámbules in viis
eius et díligas eum ac sérvias Dómino Deo tuo in toto corde tuo et in tota ánima tua custodiásque mandáta
Dómini et præcépta eius, quæ ego hódie præcípio, ut bene sit tibi? En Dómini Dei tui cælum est et cælum cæli,
terra et ómnia, quæ in ea sunt; et tamen pátribus tuis conglutinátus est Dóminus et amávit eos elegítque semen
eórum post eos, id est vos, de cunctis géntibus, sicut hódie comprobátur.
Circumcídite ígitur præpútium cordis vestri et cervícem vestram, ne indurétis ámplius, quia Dóminus Deus
vester ipse est Deus deórum et Dóminus dominántium, Deus magnus, potens et terríbilis, qui persónam non áccipit,
nec múnera, facit iudícium pupíllo et víduæ, amat peregrínum et dat ei victum atque vestítum. Et vos ergo amáte
peregrínos, quia et ipsi fuístis ádvenæ in terra Ægýpti. Dóminum Deum tuum timébis et ei sérvies, ipsi adhærébis
iurabísque in nómine illíus. Ipse est laus tua et Deus tuus, qui fecit tibi hæc magnália et terribília, quæ
vidérunt óculi tui. In septuagínta animábus descendérunt patres tui in Ægýptum; et ecce nunc multiplicávit te
Dóminus Deus tuus sicut astra cæli.
Ama ítaque Dóminum Deum tuum et custódi observatiónem eius et præcépta, iudícia atque mandáta omni témpore.
Cognóscite hódie, quæ ignórant fílii vestri, qui non vidérunt disciplínam Dómini Dei vestri, magnália eius et
robústam manum extentúmque bráchium, signa et ópera, quæ fecit in médio Ægýpti pharaóni regi et univérsæ terræ
eius omníque exercítui Ægyptiórum et equis ac cúrribus; quómodo operúerint eos aquæ maris Rubri, cum vos
persequeréntur, et deléverit eos Dóminus usque in præséntem diem; vobísque, quæ fécerit in solitúdine, donec
venirétis ad hunc locum; et Dathan atque Abíron fíliis Eliab, qui fuit fílius Ruben, quos apérto ore suo terra
absórbuit cum dómibus et tabernáculis et univérsa substántia eórum, quam habébant in médio Israel.
Oculi vestri vidérunt ómnia ópera Dómini magna, quæ fecit, ut custodiátis univérsa mandáta, quæ ego hódie præcípio
vobis, ut roborémini et possítis introíre et possidére terram, ad quam ingredímini, multóque in ea vivátis témpore,
quam sub iuraménto pollícitus est Dóminus pátribus vestris et sémini eórum, lacte et melle manántem.
En propóno in conspéctu vestro hódie benedictiónem et maledictiónem: benedictiónem, si obœdiéritis mandátis
Dómini Dei vestri, quæ ego hódie præcípio vobis; maledictiónem, si non obœdiéritis mandátis Dómini Dei vestri, sed
recesséritis de via, quam ego nunc osténdo vobis, et ambulavéritis post deos aliénos, quos ignorátis».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Augustíni epíscopi
Vobis, inquit, donátum est pro Christo non solum ut credátis in eum, verum étiam ut patiámini pro eo.
Accéperat hæc utráque levíta Vincéntius, accéperat et habébat. Si enim non accepísset, quid habéret? Habébat in sermóne fidúciam, habébat in passióne tolerántiam.
Nemo ergo de corde suo præsúmat, quando profert sermónem; nemo de suis víribus confídat, quando suffert tentatiónem, quia et, ut bona
prudénter loquámur, ab illo est nostra sapiéntia et, ut mala fórtiter perferámus, ab illo est nostra patiéntia.
Recólite Dóminum Christum suos in Evangélio discípulos admonéntem; recólite mártyrum Regem cohórtes suas armis spiritálibus instruéntem,
bella monstrántem, adiutória ministrántem, prǽmia pollicéntem, qui, cum dixísset discípulis suis: In hoc mundo pressúram habébitis, mox unde
térriti consolaréntur, adiúnxit dicens: Sed confídite, ego vici mundum.
Quid ergo mirámur, caríssimi, si in illo Vincéntius vicit, a quo victus est mundus? In hoc, inquit, mundo pressúram habébitis: ut si premit, non
ópprimat; si oppúgnat, non expúgnat. Dúplicem mundus áciem prodúcit contra mílites Christi. Blandítur enim ut decípiat, terret ut frangat.
Non nos téneat volúptas própria, non nos térreat crudélitas aliéna, et victus est mundus.
Ad utrósque áditus occúrrit Christus, et non víncitur christiánus. Si considerétur, in ista passióne, humána patiéntia, íncipit esse incredíbilis;
si agnoscátur divína poténtia, désinit esse mirábilis.
Tanta grassabátur crudélitas in mártyris córpore, et tanta tranquíllitas proferebátur in voce tantáque pœnárum aspéritas sæviébat in membris, et tanta
secúritas sonábat in verbis, ut miro modo putarémus, Vincéntio patiénte, álium non loquéntem torquéri.
Et vere, fratres, ita erat; prorsus ita erat: álius loquebátur. Promísit enim et hoc téstibus suis Christus in Evangélio, quos ad huiúsmodi certámina
præparábat. Sic enim ait: Nolíte præmeditári quómodo aut quid loquámini. Non enim vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.
Caro ergo patiebátur, et Spíritus loquebátur, et loquénte Spíritu, non solum convincebátur impíetas, sed étiam confortabátur infírmitas.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.
Renovari spiritu mentis vestræ et induere novum hominem (Eph 4, 23-24).
3 Miserére mei, Deus, *
secúndum misericórdiam tuam;
et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum *
dele iniquitátem meam.
4 Amplius lava me ab iniquitáte mea *
et a peccáto meo munda me. –
5 Quóniam iniquitátem meam ego cognósco, *
et peccátum meum contra me est semper. –
6 Tibi, tibi soli peccávi *
et malum coram te feci,
ut iustus inveniáris in senténtia tua *
et æquus in iudício tuo. –
7 Ecce enim in iniquitáte generátus sum, *
et in peccáto concépit me mater mea.
8 Ecce enim veritátem in corde dilexísti *
et in occúlto sapiéntiam manifestásti mihi. –
9 Aspérges me hyssópo, et mundábor; *
lavábis me, et super nivem dealbábor.
10 Audíre me fácies gáudium et lætítiam, *
et exsultábunt ossa, quæ contrivísti. –
11 Avérte fáciem tuam a peccátis meis *
et omnes iniquitátes meas dele.
12 Cor mundum crea in me, Deus, *
et spíritum firmum ínnova in viscéribus meis. –
13 Ne proícias me a fácie tua *
et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
14 Redde mihi lætítiam salutáris tui *
et spíritu promptíssimo confírma me. –
15 Docébo iníquos vias tuas, *
et ímpii ad te converténtur.
16 Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ, *
et exsultábit lingua mea iustítiam tuam. –
17 Dómine, lábia mea apéries, *
et os meum annuntiábit laudem tuam.
18 Non enim sacrifício delectáris, *
holocáustum, si ófferam, non placébit.
19 Sacrifícium Deo spíritus contribulátus, *
cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies. –
20 Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion, *
ut ædificéntur muri Ierúsalem.
21 Tunc acceptábis sacrifícium iustítiæ, †
oblatiónes et holocáusta; *
tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Cor contrítum et humiliátum, Deus, non despícies.
Ant. 2 Cum irátus fúeris, Dómine, misericórdiæ recordáberis.
2 Dómine, audívi auditiónem tuam, *
et tímui, Dómine, opus tuum.
In médio annórum vivífica illud, *
in médio annórum notum fácies.
Cum irátus fúeris, *
misericórdiæ recordáberis. –
3 Deus a Theman véniet, *
et Sanctus de monte Pharan.
4 Operit cælos glóriæ eius, *
et laudis eius plena est terra.
Splendor eius ut lux erit, †
rádii ex mánibus eius: *
ibi abscóndita est fortitúdo eius. –
13 Egréssus es in salútem pópuli tui, *
in salútem cum christo tuo. –
15 Viam fecísti in mari equis tuis, *
in luto aquárum multárum. –
16 Audívi, et conturbátus est venter meus, *
ad vocem contremuérunt lábia mea.
Ingréditur putrédo in óssibus meis, *
et subter me vacíllant gressus mei.
Conquiéscam in die tribulatiónis, *
ut ascéndat super pópulum, qui invádit nos. –
17 Ficus enim non florébit, *
et non erit fructus in víneis;
mentiétur opus olívæ, *
et arva non áfferent cibum;
abscíssum est de ovíli pecus, *
et non est arméntum in præsépibus. –
18 Ego autem in Dómino gaudébo *
et exsultábo in Deo salvatóre meo.
19 Dóminus Deus fortitúdo mea,†
et ponet pedes meos quasi cervórum *
et super excélsa mea dedúcet me.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Cum irátus fúeris, Dómine, misericórdiæ recordáberis.
Ant. 3 Lauda, Ierúsalem, Dóminum.
Veni, ostendam tibi sponsam uxorem Agni. (Ap 21, 9)
12 Lauda, Ierúsalem, Dóminum; *
colláuda Deum tuum, Sion. –
13 Quóniam confortávit seras portárum tuárum, *
benedíxit fíliis tuis in te.
14 Qui ponit fines tuos pacem *
et ádipe fruménti sátiat te.
15 Qui emíttit elóquium suum terræ, *
velóciter currit verbum eius.
16 Qui dat nivem sicut lanam, *
pruínam sicut cínerem spargit. –
17 Mittit crystállum suam sicut buccéllas; *
ante fáciem frígoris eius quis sustinébit?
18 Emíttet verbum suum et liquefáciet ea, *
flabit spíritus eius, et fluent aquæ.
19 Qui annúntiat verbum suum Iacob, *
iustítias et iudícia sua Israel.
20 Non fecit táliter omni natióni, *
et iudícia sua non manifestávit eis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Lauda, Ierúsalem, Dóminum.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
R. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
V. Et factus est mihi in salútem.
R. Et laus mea Dóminus.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.
PRECES
Fratres, Salvatórem nostrum, testem fidélem, per mártyres interféctos propter verbum Dei, celebrémus, clamántes:
Redemísti nos Deo in sánguine tuo.
Per mártyres tuos, qui líbere mortem in testimónium fídei sunt ampléxi,
— da nobis, Dómine, veram spíritus libertátem.
Per mártyres tuos, qui fidem usque ad sánguinem sunt conféssi,
— da nobis, Dómine, puritátem fideíque constántiam.
Per mártyres tuos, qui, sustinéntes crucem, tua vestígia sunt secúti,
— da nobis, Dómine, ærúmnas vitæ fórtiter sustinére.
Per mártyres tuos, qui stolas suas lavérunt in sánguine Agni,
— da nobis, Dómine, omnes insídias carnis mundíque devíncere.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, tuum in nobis Spíritum cleménter infúnde, ut corda nostra ea dilectióne válida potiántur, per
quam sanctus martyr Vincéntius ómnia córporis torménta devícit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)