lat

BREVIARIUM ROMANUM

21 februarius 2028
S. Petri Damiani, epicsopi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum


Natus est Ravennæ anno 1007; studiis absolutis, munus docendi suscepit, sed statim dimisit et eremum Fontis Avellanæ intravit; ubi, prior electus, vitam religiosam promovit strenue, quod étiam in aliis regionibus Italiæ fecit. Temporibus calamitosis Pontifices romanos adiuvit opera, scriptis, legationibus in Ecclesiæ reformatione provehenda. A Stephano IX cardinalis et episcopus Ostiensis creatus, mortuus est anno 1072 et statim ut sanctus excultus.

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Doctor ætérnus cóleris piúsque,
Christe, qui leges áperis salútis,
verba qui vitæ mérito putáris
  solus habére.

Teque clamámus, bone Pastor orbis,
cǽlitus semper solidásse Sponsæ
verba, constánter quibus illa mundo
  lumen adésset.

Ipse quin præbes fámulos corúscos,
áureas stellas velut emicántes,
certa qui nobis réserent beátæ
  dógmata vitæ.

Unde te laudes récinant, Magíster,
Spíritus fundis bona qui stupénda
ore doctórum, tua quo poténter
  lux patet alma.

Quique nunc iustus celebrátur, instet
ut tuam plebem per amœna lucis
des gradi, donec tibi dicat hymnos
  lúmine pleno. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

V. Audi, pópule meus, et loquar.
R. Deus, Deus tuus ego sum.

LECTIO PRIOR

De libro Qóhelet

2, 1-3. 12-26
Vanitas voluptatum et humanæ sapientiæ

     Dixi ego in corde meo: «Veni, tentábo te gáudio: frúere bonis»; et ecce hoc quoque vánitas. De risu dixi: «Insánia» et de gáudio: «Quid prodest?».
     Tractávi in corde meo detinére in vino carnem meam, cum cor meum ducerétur in sapiéntia, et amplécti stultítiam, donec vidérem quid esset útile fíliis hóminum, ut fáciant sub sole paucis diébus vitæ suæ.
     Verti me ad contemplándam sapiéntiam et insipiéntiam et stultítiam: «Quid fáciet, inquam, homo, qui véniet post regem? Id quod ántea fecérunt». Et vidi quod tantum præcéderet sapiéntia stultítiam, quantum lux præcédit ténebras. «Sapiéntis óculi in cápite eius, stultus in ténebris ámbulat»; et dídici quod unus utriúsque esset intéritus.
     Et dixi in corde meo: «Si unus et stulti et meus occásus erit, quid mihi prodest quod maiórem sapiéntiæ dedi óperam?». Locutúsque cum mente mea, animadvérti quod hoc quoque esset vánitas. Non enim erit memória sapiéntis simíliter ut stulti in perpétuum; síquidem futúra témpora oblivióne cuncta páriter opérient: móritur doctus simíliter ut indóctus.
     Et idcírco tǽduit me vitæ meæ, quia malum mihi est, quod sub sole fit; cuncta enim vánitas et afflíctio spíritus. Rursus detestátus sum omnem labórem meum, quo sub sole laborávi, quem relictúrus sum hómini, qui erit post me; et quis scit utrum sápiens an stultus futúrus sit? Et dominábitur in labóribus meis, quibus desudávi et sollícitus fui sub sole. Hoc quoque vánitas. Verti me exásperans cor meum de omni labóre, quo laborávi sub sole. Nam est, qui labórat in sapiéntia et doctrína et sollicitúdine, et hómini, qui non laboráverit, dabit portiónem suam; et hoc ergo vánitas et magnum malum.
     Quid enim próderit hómini de univérso labóre suo et afflictióne cordis, qua sub sole laborávit? Cuncti dies eius dolóres sunt, et ærúmnæ occupátio eius, nec per noctem cor eius requiéscit; et hoc quoque vánitas est. Nihil mélius est hómini quam comédere et bíbere et osténdere ánimæ suæ bona de labóribus suis. Et hoc vidi de manu Dei esse. Quis enim cómedet et delíciis áffluet sine eo?
     Quia hómini bono in conspéctu suo dedit sapiéntiam et sciéntiam et lætítiam; peccatóri autem dedit afflictiónem colligéndi et congregándi, ut tradat ei, qui plácuit Deo; sed et hoc vánitas est et afflíctio spíritus.

 

RESPONSORIUM

Qoh 2, 26; 1 Tim 6, 10

R. Hómini bono in conspéctu suo dedit Deus sapiéntiam et sciéntiam et lætítiam, peccatóri autem dedit afflictiónem colligéndi et congregándi ut tradat ei, qui plácuit Deo; * Et hoc vánitas est, et afflíctio spíritus.
V. Radix ómnium malórum cupíditas, quam quidam appeténtes inseruérunt se dolóribus multis. * Et hoc vánitas est, et afflíctio spíritus.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Petri Damiáni epíscopi

(Lib. 8, 6; PL 144, 473-476)

Gaudium post tristitiam lætus exspecta

     Rogásti me, dilectíssime, ut consolatória tibi per epístolas verba transmítterem, et amárum ánimum tuum inter tot flagélla, quæ páteris, blandis admonitiónibus obdulcárem.
     Sed si prudéntiæ tuæ rátio non obdórmiat, præsto est consolátio, cum et ipsa verba ad hereditátem capesséndam te divínitus erudíri, ut puta fílium, indubitánter osténdant. Quid enim apértius eo quod dícitur: Fili, accédens ad servitútem Dei, sta in iustítia et timóre, et prǽpara ánimam tuam ad tentatiónem?
     Ubi enim timor est et iustítia, adversitátis cuiúslibet tentátio non servílis est tortúra, sed patérna pótius disciplína.
     Unde et beátus Iob inter ipsa vérberum flagélla cum díceret: Qui cœpit, ipse me cónterat, solvat manum suam, et succídat me; prótinus áddidit: Et hæc mihi consolátio, ut afflígens me dolóre non parcat.
     Magna quippe eléctis Dei est consolátio ipsa divína percússio, quia, per momentánea flagélla quæ pérferunt, ad nanciscéndam supérnæ beatitúdinis glóriam firmæ spei gréssibus convaléscunt.
     Ad hoc enim aurum málleus tundit, ut scóriam faber eíciat; ad hoc lima frequénter erádit, ut vibrántis vena metálli rutilántius enitéscat. Vasa síquidem fíguli probat fornax, et hómines iustos tentátio tribulatiónis. Unde et per beátum Iacóbum dícitur: Omne gáudium existimáte, fratres, cum in tentatiónes várias incidéritis.
     Illis quippe iure gaudéndum est, quibus et pro malis suis hic afflíctio temporális infértur, et pro bonis quæ gésserant, prǽmia in cælo sempitérna servántur.
     Quaprópter, caríssime et dulcíssime frater, dum verbéribus cíngeris, dum cæléstis disciplínæ tunsiónibus castigáris, non mente desperátio déprimat, non queréla murmuratiónis erúmpat, non tristítiæ mæror absórbeat, non impatiéntem pusillanímitas reddat; sed semper serénitas in vultu, hiláritas in mente, gratiárum áctio resúltet in ore.
     Laudánda quippe divína est dispensátio, quæ ad hoc suos temporáliter vérberat, ut perpétuis eos flagéllis abscóndat; ad hoc premit, ut élevet; ad hoc secat, ut sanet; ad hoc déicit, ut exáltet.
     Iis ígitur aliísque Scriptúræ divínæ testimóniis, dilectíssime, mentem ad patiéntiam róbora, et gáudium post tristítiam lætus exspécta.
     Ad illud te gáudium spes érigat, cáritas fervórem accéndat, ut obliviscátur mens bene ébria quod extrínsecus pátitur, et ad hoc gliscat et tendat quod intérius contemplátur.

RESPONSORIUM

Cf. Sir 31, 8. 11a. 10cd

R. Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit nec sperávit in pecúnia et thesáuris. * ídeo stabilíta sunt bona ipsíus in Dómino.
V. Pótuit enim tránsgredi et non est transgréssus, fácere mala et non fecit. * ídeo stabilíta sunt bona ipsíus in Dómino.

PSALMODIA

Ant. 1 Beáti qui hábitant in domo tua, Dómine.

Psalmus 83 (84)
Desiderium templi Domini

Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. (Hebr 13, 14)

2 Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! *
3     Concupíscit et déficit ánima mea in átria Dómini.
 Cor meum et caro mea *
      exsultavérunt in Deum vivum.
4 Etenim passer invénit sibi domum, †
      et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: *
      altária tua, Dómine virtútum, rex meus et Deus meus.
5 Beáti, qui hábitant in domo tua: *
      in perpétuum laudábunt te. –

6 Beátus vir, cuius est auxílium abs te, *
      ascensiónes in corde suo dispósuit.
7 Transeúntes per vallem sitiéntem in fontem ponent eam, *
      étenim benedictiónibus véstiet eam plúvia matutína.
8 Ibunt de virtúte in virtútem, *
      vidébitur Deus deórum in Sion. –

9 Dómine Deus virtútum, exáudi oratiónem meam; *
      áuribus pércipe, Deus Iacob.
10 Protéctor noster áspice, Deus, *
       et réspice in fáciem christi tui. –

11 Quia mélior est dies una in átriis tuis super mília, †
       elégi ad limen esse in domo Dei mei *
       magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum. –

12 Quia sol et scutum est Dóminus Deus, †
       grátiam et glóriam dabit Dóminus; *
       non privábit bonis eos, qui ámbulant in innocéntia.
13 Dómine virtútum, *
       beátus homo, qui sperat in te.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Beáti qui hábitant in domo tua, Dómine.

Ant. 2 Veníte, et ascendámus ad montem Dómini.

Canticum
Mons domus Domini in vertice montium
Is 2, 2-5
Omnes gentes venient et adorabunt in conspectu tuo (Ap 15, 4).

2 Erit in novíssimis diébus *
      præparátus mons domus Dómini in vértice móntium,
   et elevábitur super colles, *
      et fluent ad eum omnes gentes.

3 Et ibunt pópuli multi et dicent: †
      «Veníte et ascendámus ad montem Dómini, *
      ad domum Dei Iacob,
   ut dóceat nos vias suas, *
      et ambulémus in sémitis eius»;
   quia de Sion exíbit lex *
      et verbum Dómini de Ierúsalem.

4 Et iudicábit gentes *
      et árguet pópulos multos,
   et conflábunt gládios suos in vómeres *
      et lánceas suas in falces;
   non levábit gens contra gentem gládium, *
      nec exercebúntur ultra ad prœlium.

5 Domus Iacob, veníte, *
      et ambulémus in lúmine Dómini.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Veníte, et ascendámus ad montem Dómini.

Ant. 3 Cantáte Dómino, benedícite nómini eius.

Psalmus 95 (96)
Dominus rex et iudex omnis terræ

Cantabant quasi canticum novum ante sedem in conspectu Agni. (Cf. Ap 14, 3)

1 Cantáte Dómino cánticum novum, *
      cantáte Dómino, omnis terra.
2 Cantáte Dómino, benedícite nómini eius, *
      annuntiáte de die in diem salutáre eius.
3 Annuntiáte inter gentes glóriam eius, *
      in ómnibus pópulis mirabília eius. –

4 Quóniam magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
      terríbilis est super omnes deos.
5 Quóniam omnes dii géntium inánia, *
      Dóminus autem cælos fecit.
6 Magnificéntia et pulchritúdo in conspéctu eius, *
      poténtia et decor in sanctuário eius. –

7  Afférte Dómino, famíliæ populórum, †
       afférte Dómino glóriam et poténtiam, *
8      afférte Dómino glóriam nóminis eius.
    Tóllite hóstias et introíte in átria eius, *
9      adoráte Dóminum in splendóre sancto.
    Contremíscite a fácie eius, univérsa terra, *
10    dícite in géntibus: "Dóminus regnávit!"
    Etenim corréxit orbem terræ, qui non commovébitur; *
       iudicábit pópulos in æquitáte. –

11 Læténtur cæli et exsúltet terra, †
       sonet mare et plenitúdo eius; *
12 gaudébunt campi et ómnia, quæ in eis sunt.
       Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum †
13 a fácie Dómini, quia venit, *
       quóniam venit iudicáre terram.
    Iudicábit orbem terræ in iustítia *
       et pópulos in veritáte sua.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Cantáte Dómino, benedícite nómini eius.

LECTIO BREVIS

Sap 7, 13-14
Sapiéntiam sine fictióne dídici et sine invídia commúnico; divítias illíus non abscóndo. Infinítus enim thesáurus est homínibus; quem qui acquisiérunt, ad amicítiam in Deum se paravérunt propter disciplínæ dona commendáti.

RESPONSORIUM BREVE
V. Sapiéntiam sanctórum * narrent pópuli.
R. Sapiéntiam sanctórum * narrent pópuli.
V. Et laudes eórum núntiet Ecclésia.
R. Narrent pópuli.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Sapiéntiam sanctórum * narrent pópuli.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Qui docti fúerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti, et qui ad iustítiam erúdiunt multos, quasi stellæ in perpétuas æternitátes.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Qui docti fúerint, fulgébunt quasi splendor firmaménti, et qui ad iustítiam erúdiunt multos, quasi stellæ in perpétuas æternitátes.

PRECES
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
     Pasce pópulum tuum, Dómine.

Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Concéde nos, quǽsumus, omnípotens Deus, beáti Petri epíscopi mónita et exémpla sectári, ut, Christo nihil præponéntes et Ecclésiæ tuæ servítio semper inténti, ad ætérnæ lucis gáudia perducámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)