lat

BREVIARIUM ROMANUM

27 februarius 2028
VIII DOMINICA PER ANNUM

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ecce iam noctis tenuátur umbra,
lucis auróra rútilans corúscat;
nísibus totis rogitémus omnes
cunctipoténtem.

Ut Deus, nostri miserátus, omnem
pellat angórem, tríbuat salútem,
donet et nobis pietáte patris
regna polórum.

Præstet hoc nobis Déitas beáta
Patris ac Nati, paritérque Sancti
Spíritus, cuius résonat per omnem
glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).

Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus

Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)

1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
      orbis terrárum et qui hábitant in eo.

2 Quia ipse super mária fundávit eum *
      et super flúmina firmávit eum. –

3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
      aut quis stabit in loco sancto eius?

4 Innocens mánibus et mundo corde, †
      qui non levávit ad vana ánimam suam, *
      nec iurávit in dolum.

5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
      et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
      quæréntium fáciem Dei Iacob. –

7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

8 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –

9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

10 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?

Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.

Psalmus 65 (66)
Hymnus ad sacrificium gratiarum actionis

De resurrectione Domini et conversione gentium. (Hesychius)

I

1 Iubiláte Deo, omnis terra, †
2     psalmum dícite glóriæ nóminis eius, *
      glorificáte laudem eius.

3 Dícite Deo: "Quam terribília sunt ópera tua. *
      Præ multitúdine virtútis tuæ blandiéntur tibi inimíci tui.

4 Omnis terra adóret te et psallat tibi, *
      psalmum dicat nómini tuo." –

5 Veníte et vidéte ópera Dei, *
      terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum.

6 Convértit mare in áridam, †
      et in flúmine pertransíbunt pede; *
      ibi lætábimur in ipso.

7 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, †
      óculi eius super gentes respíciunt; *
      rebélles non exalténtur in semetípsis. –

8 Benedícite, gentes, Deum nostrum, *
      et audítam fácite vocem laudis eius;

9 qui pósuit ánimam nostram ad vitam *
       et non dedit in commotiónem pedes nostros. –

10 Quóniam probásti nos, Deus; *
       igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.

11 Induxísti nos in láqueum, *
       posuísti tribulatiónes in dorso nostro.

12 Imposuísti hómines super cápita nostra, †
       transívimus per ignem et aquam, *
       et eduxísti nos in refrigérium.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.

Ant. 3 Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.

II

13 Introíbo in domum tuam in holocáustis; *
       reddam tibi vota mea,

14 quæ protulérunt lábia mea, *
       et locútum est os meum in tribulatióne mea.

15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum, *
       ófferam tibi boves cum hircis. –

16 Veníte, audíte, †
       et narrábo, omnes, qui timétis Deum, *
       quanta fecit ánimæ meæ.

17 Ad ipsum ore meo clamávi *
       et exaltávi in lingua mea.

18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, *
       non exáudiet Dóminus.

19 Proptérea exaudívit Deus, *
       atténdit voci deprecatiónis meæ. –

20 Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam *
       et misericórdiam suam a me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.

V. Vivus est sermo Dei et éfficax.
R. Et penetrabílior omni gládio ancípiti.

LECTIO PRIOR

Incipit liber Iob

1, 1-22
Iob bonis suis privatur

     Vir erat in terra Hus nómine Iob et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recédens a malo. Natíque sunt ei septem fílii et tres fíliæ. Et fuit posséssio eius septem mília óvium et tria mília camelórum quingénta quoque iuga boum et quingéntæ ásinæ ac família multa nimis; erátque vir ille magnus inter omnes Orientáles.
     Et ibant fílii eius et faciébant convívium per domos unusquísque in die suo; et mitténtes vocábant tres soróres suas, ut coméderent et bíberent cum eis. Cumque in orbem transíssent dies convívii, mittébat ad eos Iob et sanctificábat illos; consurgénsque dilúculo offerébat holocáusta pro síngulis. Dicébat enim: «Ne forte peccáverint fílii mei et benedíxerint Deo in córdibus suis». Sic faciébat Iob cunctis diébus.
     Quadam autem die, cum veníssent fílii Dei, ut assísterent coram Dómino, áffuit inter eos étiam Satan. Cui dixit Dóminus: «Unde venis?». Qui respóndens ait: «Circuívi terram et perambulávi eam». Dixítque Dóminus ad eum: «Numquid considerásti servum meum Iob quod non sit ei símilis in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recédens a malo?».
     Cui respóndens Satan ait: «Numquid Iob frustra timet Deum? Nonne tu vallásti eum ac domum eius universámque substántiam per circúitum, opéribus mánuum eius benedixísti, et posséssio eius crevit in terra? Sed exténde páululum manum tuam et tange cuncta, quæ póssidet, nisi in fáciem benedíxerit tibi». Dixit ergo Dóminus ad Satan: «Ecce, univérsa, quæ habet, in manu tua sunt; tantum in eum ne exténdas manum tuam». Egressúsque est Satan a fácie Dómini.
     Cum autem quadam die fílii et fíliæ eius coméderent et bíberent vinum in domo fratris sui primogéniti, núntius venit ad Iob, qui díceret: «Boves arábant, et ásinæ pascebántur iuxta eos; et irruérunt Sabǽi tulerúntque eos et púeros percussérunt gládio, et evási ego solus, ut nuntiárem tibi».
     Cumque adhuc ille loquerétur, venit alter et dixit: «Ignis Dei cécidit e cælo et ussit oves puerósque consúmpsit, et effúgi ego solus, ut nuntiárem tibi». Sed et illo adhuc loquénte, venit álius et dixit: «Chaldǽi fecérunt tres turmas et invasérunt camélos et tulérunt eos, necnon et púeros percussérunt gládio, et ego fugi solus, ut nuntiárem tibi».
     Adhuc loquebátur ille, et ecce álius intrávit et dixit: «Fíliis tuis et filiábus vescéntibus et bibéntibus vinum in domo fratris sui primogéniti, repénte ventus véhemens írruit a regióne desérti et concússit quáttuor ángulos domus; quæ córruens oppréssit líberos tuos, et mórtui sunt, et effúgi ego solus, ut nuntiárem tibi».
     Tunc surréxit Iob et scidit vestiménta sua et, tonso cápite, córruens in terram adorávit et dixit: «Nudus egréssus sum de útero matris meæ et nudus revértar illuc. Dóminus dedit, Dóminus ábstulit; sicut Dómino plácuit, ita factum est: sit nomen Dómini benedíctum».
     In ómnibus his non peccávit Iob lábiis suis, neque stultum quid contra Deum locútus est

RESPONSORIUM

Iob 2, 10b; 1, 21

R. Si bona suscépimus de manu Dei, mala autem quare non suscipiámus? * Dóminus dedit, Dóminus ábstulit; sicut Dómino plácuit, ita factum est: sit nomen Dómini benedíctum.
V. Nudus egréssus sum de útero matris meæ, et nudus revértar illuc. * Dóminus dedit, Dóminus ábstulit; sicut Dómino plácuit, ita factum est: sit nomen Dómini benedíctum.

LECTIO ALTERA

E Morálium libris sancti Gregórii Magni papæ in Iob

(Lib. 1, 2. 36: PL 75, 529-530. 543-544)

Vir simplex et rectus, timens Deum

     Nonnúlli ita sunt símplices, ut rectum quid sit ignórent. Sed eo veræ simplicitátis innocéntiam déserunt, quo ad virtútem rectitúdinis non assúrgunt; quia dum cauti esse per rectitúdinem nésciunt, nequáquam innocéntes persístere per simplicitátem possunt.
     Hinc est quod Paulus discípulos ádmonet dicens: Volo vos sapiéntes esse in bono, símplices autem in malo. Hinc rursum dicit: Nolíte púeri éffici sénsibus, sed malítia párvuli estóte.
     Hinc per semetípsam Véritas discípulis prǽcipit, dicens: Estóte prudéntes sicut serpéntes, et símplices sicut colúmbæ. Utráque enim necessário in admonitióne coniúnxit: ut et simplicitátem colúmbæ astútia serpéntis instrúeret, et rursum serpéntis astútiam colúmbæ simplícitas temperáret.
     Hinc est quod Sanctus Spíritus præséntiam suam homínibus, non in colúmba solúmmodo, sed étiam in igne patefécit. Per colúmbam quippe simplícitas, per ignem vero zelus indicátur. In colúmba ígitur et in igne osténditur: quia quicúmque illo pleni sunt, sic mansuetúdini simplicitátis insérviunt, ut contra culpas delinquéntium étiam zelo rectitúdinis accendántur.
     Simplex et rectus, timens Deum et recédens a malo. Quisquis ætérnam pátriam áppetit, simplex procul dúbio et rectus vivit: simplex vidélicet ópere, rectus fide; simplex in bonis quæ inférius péragit, rectus in summis quæ in íntimis sentit. Sunt namque nonnúlli qui in bonis quæ fáciunt símplices non sunt, dum non in iis retributiónem intérius, sed extérius favórem quærunt. Unde bene per quendam sapiéntem dícitur: Væ peccatóri terram ingrediénti duábus viis. Duábus quippe viis peccátor terram ingréditur, quando et Dei est quod ópere éxhibet, et mundi quod per cogitatiónem quærit.
     Bene autem dícitur: Timens Deum et recédens a malo; quia sancta electórum Ecclésia simplicitátis suæ et rectitúdinis vias timóre ínchoat, sed caritáte consúmmat. Cui tunc est fúnditus a malo recédere, cum ex amóre Dei cœperit iam nolle peccáre. Cum vero adhuc timóre bona agit, a malo pénitus non recéssit; quia eo ipso peccat, quo peccáre vellet, si inúlte potuísset.
     Recte ergo cum timére Deum Iob dícitur, recédere étiam a malo perhibétur; quia dum metum cáritas séquitur, ea quæ mente relínquitur, étiam per cogitatiónis propósitum, culpa calcátur.

RESPONSORIUM

Hebr 13, 21; 2 Mac 1, 4

R. Aptet vos Deus in omni bono, ut faciátis voluntátem eius; * Fáciens in nobis quod pláceat coram se per Iesum Christum.
V. Adapériat cor vestrum in lege sua et in præcéptis suis. * Fáciens in nobis quod pláceat coram se per Iesum Christum.

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

PSALMODIA

Ant. 1 Confitémini Dómino, quóniam in sǽculum misericórdia eius, allelúia.

Psalmus 117 (118)
Vox iubilationis et salutis

Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis ædificatoribus, qui factus est in caput anguli. (Act 4, 11)

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius. –

2 Dicat nunc Israel, quóniam bonus, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius.

3 Dicat nunc domus Aaron, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius.

4 Dicant nunc, qui timent Dóminum, *
      quóniam in sǽculum misericórdia eius. –

5 De tribulatióne invocávi Dóminum, *
      et exaudívit me edúcens in latitúdinem Dóminus.

6 Dóminus mecum, *
      non timébo, quid fáciat mihi homo.

7 Dóminus mecum adiútor meus, *
      et ego despíciam inimícos meos. –

8 Bonum est confúgere ad Dóminum *
      quam confídere in hómine.

9 Bonum est confúgere ad Dóminum *
      quam confídere in princípibus.

10 Omnes gentes circuiérunt me, *
       et in nómine Dómini excídi eos.

11 Circumdántes circumdedérunt me, *
       et in nómine Dómini excídi eos.

12 Circumdedérunt me sicut apes †
       et exarsérunt sicut ignis in spinis, *
       et in nómine Dómini excídi eos.

13 Impelléntes impulérunt me, ut cáderem, *
       et Dóminus adiúvit me.

14 Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, *
       et factus est mihi in salútem. –

15 Vox iubilatiónis et salútis *
       in tabernáculis iustórum:

16 "Déxtera Dómini fecit virtútem! †
       Déxtera Dómini exaltávit me; *
       déxtera Dómini fecit virtútem!" –

17 Non móriar, sed vivam *
       et narrábo ópera Dómini.

18 Castígans castigávit me Dóminus *
       et morti non trádidit me.

19 Aperíte mihi portas iustítiæ, *
       ingréssus in eas confitébor Dómino. –

20 Hæc porta Dómini; *
       iusti intrábunt in eam. –

21 Confitébor tibi, quóniam exaudísti me *
       et factus es mihi in salútem. –

22 Lápidem, quem reprobavérunt ædificántes, *
       hic factus est in caput ánguli;

23 a Dómino factum est istud *
       et est mirábile in óculis nostris.

24 Hæc est dies, quam fecit Dóminus: *
       exsultémus et lætémur in ea. –

25 O Dómine, salvum me fac; *
       o Dómine, da prosperitátem! –

26 Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. *
       Benedícimus vobis de domo Dómini. –

27 Deus Dóminus et illúxit nobis. *
       Instrúite sollemnitátem in ramis condénsis usque ad córnua altáris. –

28 Deus meus es tu, et confitébor tibi, *
       Deus meus, et exaltábo te. –

29 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
       quóniam in sǽculum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Confitémini Dómino, quóniam in sǽculum misericórdia eius, allelúia.

Ant. 2 Allelúia, benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, allelúia.

Canticum
Omnis creatura laudet Dominum
Dan 3, 52-57
Creator ... est benedictus in sǽcula (Rom 1, 25)

52 Benedíctus es, Dómine Deus patrum nostrórum, *
       et laudábilis et superexaltátus in sǽcula; –

    et benedíctum nomen glóriæ tuæ sanctum *
       et superlaudábile et superexaltátum in sǽcula. –

53 Benedíctus es in templo sanctæ glóriæ tuæ *
       et superlaudábilis et supergloriósus in sǽcula. –

54 Benedíctus es in throno regni tui *
       et superlaudábilis et superexaltátus in sǽcula. –

55 Benedíctus es, qui intuéris abýssos †
       sedens super chérubim, *
       et laudábilis et superexaltátus in sǽcula. –

56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
       et laudábilis et gloriósus in sǽcula. –

57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
       laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Allelúia, benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, allelúia.

Ant. 3 Omnis spíritus laudet Dóminum, allelúia.

Psalmus 150
Laudate Dominum

Psallite spiritu, psallite et mente, hoc est: glorificate Deum et ánima et corpore vestro. (Hesychios)

1 Laudáte Dóminum in sanctuário eius, *
      laudáte eum in firmaménto virtútis eius.
2 Laudáte eum in magnálibus eius, *
      laudáte eum secúndum multitúdinem magnitúdinis eius. –

3 Laudáte eum in sono tubæ, *
      laudáte eum in psaltério et cíthara,
4 laudáte eum in týmpano et choro, *
      laudáte eum in chordis et órgano,
5 laudáte eum in cýmbalis benesonántibus, †
      laudáte eum in cýmbalis iubilatiónis: *
      omne quod spirat, laudet Dóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Omnis spíritus laudet Dóminum, allelúia.

LECTIO BREVIS

2 Tim 2, 8. 11-13
Memor esto Iesum Christum resuscitátum esse a mórtuis, ex sémine David. Fidélis sermo: Nam si commórtui sumus, et convivémus; si sustinémus, et conregnábimus; si negábimus, et ille negábit nos; si non crédimus, ille fidélis manet, negáre enim seípsum non potest.

RESPONSORIUM BREVE
V. Confitébimur tibi, Deus, * et invocábimus nomen tuum.
R. Confitébimur tibi, Deus, * et invocábimus nomen tuum.
V. Narrábimus mirabília tua.
R. Et invocábimus nomen tuum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Confitébimur tibi, Deus, * et invocábimus nomen tuum.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Non potest arbor bona fructus malos fácere, neque arbor mala fructus bonos fácere.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Non potest arbor bona fructus malos fácere, neque arbor mala fructus bonos fácere.

PRECES
Deo poténtiæ et bonitátis, qui nos amat et novit quibus rebus indigémus, cum láudibus corda nostra læti pandámus:
     Te laudámus, in te confídimus, Dómine.

Benedícimus tibi, omnípotens Deus, Rex univérsi, qui nos iniústos et peccatóres vocásti,
ut cognoscámus veritátem tuam et maiestáti tuæ serviámus.
Deus, qui nobis misericórdiæ iánuam patére voluísti,
fac ut a vitæ numquam sémitis inveniámur dévii.
Resurrectiónem dilectíssimi Fílii tui celebrántes,
fac nos hunc diem in gáudio spiritáli transígere.
Da fidélibus tuis, Dómine, spíritum oratiónis et laudis,
ut in ómnibus tibi grátias semper agámus.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Da nobis, quǽsumus, Dómine, ut et mundi cursus pacífico nobis tuo órdine dirigátur, et Ecclésia tua tranquílla devotióne lætétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)