Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 |
S. Catharinæ Senensis, virginis et Ecclesiæ doctoris, festum
Pro O.P.: S. Catharinæ Senensis, virginis et Ecclesiæ doctoris, festum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
Exinde, Spiritus Sancti donis mirifice aucta eique summa docilitate obsequens, divinorum altissimam contemplationem in « cella cordis » mira cum apostolica actuositate coniunxit. Ipsum Pontificem, ignito eloquio ac pulchris epistolis, ut Romanam sedem peteret induxit (1376) multosque cuiuscumque condicionis viros ac mulieres ad bonum virtutis vel pacis adducere sategit. Divina caritate succensa Christo Crucifixo conformis fieri studuit et sacris quoque stigmatibus, fulgore non cruore coruscantibus, die 1 aprilis anno 1375 exornari meruit.
«Doctrina eius non acquisita fuit; prius magistra visa est quam discipula» (Bulla canoniz.). Præclara illius spiritualis ac theologicæ doctrinæ documenta reliquit, Dialogum (1378) præsertim: digna quæ «Mater» tunc a copiosa discipulorum familia vocaretur et nunc pro universa Dominicana Familia perseveret. Romæ obiit anno 1380 ibique condita fuit in basilica sanctæ Mariæ supra Minervam. Pius II die 29 iunii 1461 inter sanctas retulit et Paulus VI anno 1970 ipsam Ecclesiæ doctorem declaravit.
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Te, Catharína, máximis
nunc venerámur láudibus,
cunctæ lumen Ecclésiæ,
sertis ornáta plúrimis.
Magnis aucta virtútibus
et vita florens ínclita,
húmili mente ac strénua
per crucis pergis trámitem.
Stella vidéris pópulis
salúbris pacis núntia;
mores restáuras óptimos,
feróces mulces ánimos.
Sancto compúlsa Spíritu,
igníta verba lóqueris,
quæ lucem sapiéntiæ,
æstus amóris íngerunt.
Tuis confísos précibus,
virgo dilécta Dómino,
nos caritáte cóncitos
fac Sponsi regna quǽrere.
Iesu, tibi sit glória,
qui natus es de Vírgine,
cum Patre et almo Spíritu
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ser. A : Quando orábas cum lácrimis et curábas ægrótos,
ego óbtuli oratiónem tuam Dómino, allelúia.
Ser. B : Nullus potest gustáre pulchritúdinem Dei in Trinitátis abýsso, nisi per médium ipsíus Ecclésiæ et sponsæ suæ, allelúia.
Ser. C : Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris, per inhabitántem Spíritum eius in nobis, allelúia.
Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)
I
1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.
2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –
3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
qui sanat omnes infirmitátes tuas;
4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;
5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –
6 Fáciens iustítias Dóminus *
et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.
7 Notas fecit vias suas Móysi, *
fíliis Israel adinventiónes suas.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ser. A : Quando orábas cum lácrimis et curábas ægrótos,
ego óbtuli oratiónem tuam Dómino, allelúia.
Ser. B : Nullus potest gustáre pulchritúdinem Dei in Trinitátis abýsso, nisi per médium ipsíus Ecclésiæ et sponsæ suæ, allelúia.
Ser. C : Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris, per inhabitántem Spíritum eius in nobis, allelúia.
Ant. 2 Ser. A : Corrípite inquiétos, consolámini pusillánimes,
suscípite infírmos, longánimes estóte ad omnes, allelúia.
Ser. B : Omnes nos opórtet per portam Iesu Christi crucifíxi transíre, quæ non nisi in sancta Ecclésia reperítur, allelúia.
Ser. C : Det Catharína frui nos vero lúmine Christi, ac sóciet súperis virgo beáta choris, allelúia.
8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
longánimis et multæ misericórdiæ.
9 Non in perpétuum conténdet, *
neque in ætérnum irascétur.
10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –
11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
præváluit misericórdia eius super timéntes eum;
12 quantum distat ortus ab occidénte, *
longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
misértus est Dóminus timéntibus se.
14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
recordátus est quóniam pulvis sumus.
15 Homo sicut fenum dies eius, *
tamquam flos agri sic efflorébit.
16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
et non cognóscet eum ámplius locus eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Ser. A : Corrípite inquiétos, consolámini pusillánimes,
suscípite infírmos, longánimes estóte ad omnes, allelúia.
Ser. B : Omnes nos opórtet per portam Iesu Christi crucifíxi transíre, quæ non nisi in sancta Ecclésia reperítur, allelúia.
Ser. C : Det Catharína frui nos vero lúmine Christi, ac sóciet súperis virgo beáta choris, allelúia.
Ant. 3 Ser. A : In hoc nóvimus caritátem, quóniam Dó¬minus pro
nobis ánimam suam pósuit; et nos debémus pro frátribus ánimas pónere, allelúia.
Ser. B : Dispóne vitam, cor et afféctum tuum solum in ista sponsa Ecclésia, pro me, sine te.
Ser. C : Sanctíssima Christi Sponsa dilécto suo iúgiter adhærébat, et unus cum illo spíritus erat, allelúia.
17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
et usque in ætérnum super timéntes eum; *
et iustítia illíus in fílios filiórum,
18 in eos, qui servant testaméntum eius *
et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.
19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –
20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
in audiéndo vocem sermónum eius.
21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
in omni loco dominatiónis eius. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Ser. A : In hoc nóvimus caritátem, quóniam Dó¬minus pro
nobis ánimam suam pósuit; et nos debémus pro frátribus ánimas pónere, allelúia.
Ser. B : Dispóne vitam, cor et afféctum tuum solum in ista sponsa Ecclésia, pro me, sine te.
Ser. C : Sanctíssima Christi Sponsa dilécto suo iúgiter adhærébat, et unus cum illo spíritus erat, allelúia.
V.
Adducéntur Regi vírgines post eam, allelúia.
R.
Próximæ eius afferéntur tibi, allelúia.
LECTIO PRIOR
De Epístola beáti Pauli apóstoli ad Romános
Fratres: Scimus quóniam diligéntibus Deum ómnia cooperántur in bonum, his, qui secundum propósitum vocáti sunt. Nam, quos præscívit, et
prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii eius, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus; quos autem prædestinávit, hos et vocávit;
et quos vocávit, hos et iustificávit; quos autem iustificávit, illos et glorificávit.
Quid ergo dicémus ad hæc? Si Deus pro nobis, quis contra nos? Qui Fílio suo non pepércit, sed pro nobis ómnibus trádidit illum, quómodo non
étiam cum illo ómnia nobis donábit? Quis accusábit advérsus eléctos Dei? Deus, qui iustíficat? Quis est qui condémnet? Christus Iesus, qui
mórtuus est, immo qui suscitátus est, qui et est ad déxteram Dei, qui étiam interpéllat pro nobis?
Quis nos separábit a caritáte Christi? Tribulátio an angústia an persecútio an fames an núditas an perículum an gládius? Sicut scriptum est:
« Propter te mortificámur tota die, æstimáti sumus ut oves occisiónis ».
Sed in his ómnibus supervíncimus per eum, qui diléxit nos. Certus sum enim quia neque mors neque vita neque ángeli neque principátus neque
instántia neque futúra neque virtútes neque altitúdo neque profúndum neque ália quǽlibet creatúra póterit nos separáre a caritáte Dei, quæ
est in Christo Iesu Dómino nostro.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
[***]
E Lítteris sanctæ Catharínæ Senénsis vírginis ad novítios Ordinis sanctæ Maríæ de Monte Olivéto
Filióli mei carissími in Christo dulci Iesu. Ego Catharína minístra et serva servórum Iesu Christi scribo vobis in pretióso sánguine eius vos
vidére desíderans fílios usque ad mortem obœdiéntes, ab immaculáto Agno discéntes qui Patri usque ad ignominiósam mortem crucis obœdiens fuit.
Bene atténdite quia ipse est via et régula quam sequámini opórtet vos et omnes creatúræ; illum ante mentis vestræ óculos ponátis volo. Respícite
quómodo sit obœdiens Verbum istud! Ipse enim non recúsat labórem ex póndere quod a Patre recépit, at contra máximo currit desidério. Hoc vero in
última Cena patefécit, dicens: Desidério desiderávi hoc Pascha manducáre vobíscum ántequam móriar. Pascha manducáre idem est ac Patris voluntátem
atque Fílii desidérium adimplére. Et nihil fere témporis ante se videns (se ipsum enim ad últimum videns pro nobis Patri sacrifícium offeréndum)
gaudet et exsúltat atque gaudens dicit: Desidério desiderávi.
Et hoc erat Pascha de quo loquebátur, scílicet se ipsum cibum dare et obœdiéntia Patris sacrifícium córporis immoláre. Iam álias Iesus Pascha
manducáverat cum discípulis suis sed numquam sicut nunc. O inæstimábilem dulcíssimam et ardentíssimam caritátem! Nihil cógitas de cruciátu, nihil
de opprobriósa morte tua. Verbum videt quod a Patre eléctum fuit et sponsam humanitátem accépit; et iussum fuit ut nobis sánguinem suum daret ut
volúntas Dei adimplerétur in nobis ita ut sánguine ipsíus sanctificarémur.
Et ita rogo vos, filíoli mihi dulces in Christo dulci Iesu, ut numquam quidquam timeátis, in sánguine Christi crucifíxi confidéntes. Nolíte ab
illo vos separáre tentatiónibus atque erróribus; neque timóre quod perseveráre non possítis, neque formídine quod obœdiéntiam Ordinémque sustinére non valeátis.
Ut ígitur numquam timeátis volo: omnis timor servílis auferátur a vobis. Cum Paulo dulci illo amantérque dicétis: «Sústine hódie, ánima mea. Per
Christum crucifíxum ómnia possum; desidério enim atque amóre in me est qui me confórtat». Dilígite, dilígite, dilígite! Qui in mundo est, mare hoc
decúrrit super brácchia sua, qui autem in religióne sancta est, super brácchia návigat alteríus, id est Ordinis sui.
Confídite! fontem caritátis inveniétis in látere Christi crucifíxi, hoc in locum et domicílium vobis ut comparétis volo. Súrgite ígitur máximo et
ardentíssimo desidério; ambuláte, ingredímini et manéte in hoc dulci domicílio; neque dæmónium neque creatúra erit quæ grátiam vobis áuferat vel
vos impédiat quóminus ad finem vestrum, ad Deum scílicet vidéndum ac sapiéndum, perveniátis. Amplius non dico. Permanéte in sancta et dulci Dei
dilectióne. Dilígite, dilígite vos ad ínvicem.
RESPONSORIUM
Vel, præsertim in cantu:
R.
Cibávit illam Dóminus pane vitæ et intelléctus, et aqua sapiéntiæ salutáris potávit eam; *
et exaltávit eam apud próximos suos, allelúia.
V.
In médio ecclésiæ apéruit os eis et implévit eam spíritu sapiéntiæ et intelléctus. *
Et exaltávit eam apud próximos suos, allelúia.
Vel alia:
E Libéllo de Suppleménto Thomæ Antónii « Caffaríni », sanctæ Catharínæ Senénsis discípuli
In tértia domínica Quadragésimæ cœpit sacra virgo ex toto decúmbere de vita ab innumerabílibus pœnis quæ cotídie subcréverant in illo suo corpúsculo,
et adhuc propter imménsos dolóres mentáles quibus afficiebátur propter Dei offénsas quas vidébat cotídie a christícolis perpetrári, necnon et propter
perícula quæ vidébat cotídie subcréscere in Ecclésia sancta sua, propter quam tantum expasimábat, sive táliter anxiábat intus et extra.
Et ita procéssit usque ad domínicum diem quem immediáte, in anno illo, Ascénsio domínica sequebátur, qui fuit dies 29 aprilis 1380, quando per duas
horas, vel circa, ante dilúculum hábuit virgo sancta mutatiónem permáximam. Unde deliberátum fuit quod eídem darétur sacraméntum Unctiónis. Et ita factum est.
Post sumptiónem Unctiónis, cum virgo persísteret ac si nihil quasi sentíret, módica interpellatióne facta, cœpit totáliter immutári, diversósque
gestus ágere, tam brácchiis quam fácie turbulénta ac si evidénter præténderet quáliter a non parva multitúdine dǽmonum, sicut de facto erat, foret
obséssa, stetítque virgo in huiúsmodi crudéli prœlio ultra horam cum dimídia.
Consequénter vero, quasi in puncto eius fácies fuit totáliter transmutáta, in tantum quod de obscúra et turbulénta tota effécta est angélica et
iocúnda. Tunc præsentávimus ante fáciem suam unam icónem ubi erant quam plures relíquiæ sanctórum, et áliquæ quam pulchræ imágines. Illa vero statim
defíxit suum intúitum ad imáginem Crucifíxi et ita, óculis corporálibus Crucifíxum respiciéndo, oráre cœpit atténtius, loquéndo altíssima de bonitáte Dei.
Et orándo consequénter cœpit peccáta sua in conspéctu Dei, licet étiam áliis audiéntibus, confitéri, dicéndo culpam suam de ómnibus peccátis suis
generaliter, deínde subiungébat de illis in speciáli, sic dicens: « Mea culpa, Trínitas ætérna, quia ego offéndi miserabíliter in multa neglegéntia,
ignorántia et ingratitúdine ac inobœdiéntia aliísque quam multis deféctibus. Heu mihi míseræ ... ». Et ita de istis multísque áliis deféctibus se
reddébat culpábilem colúmba illa puríssima, pótius forsan hoc disponénte Altíssimo propter exémplum astántium quam pro sua necessitáte.
[Cum autem in tali oratióne per aliquále spátium perstitísset, volvit se virgo nobis ostendéndo viam perfectiónis in módicis verbis ac imponéndo
cuílibet illud quod post eius tránsitum debéret executióni mandáre, petens étiam humíliter indulgéntiam seu véniam de módica sollicitúdine quam
reputábat se habuísse erga salútem nostram. O si quis tunc vidísset cum quanta reveréntia et humilitáte sacra virgo quam plúries benedictiónem
recépit ab afflícta própria genetríce, cum cǽteris lacrimabíliter sibi astánte!
Totum autem hoc oratiónem vírginis mínime interrumpébat, et cum appropinquáret ad finem optátum oratiónem singulárem fecit pro sancta Ecclésia, et
quod pro ipsa vitam corpóream tradébat efícáciter affirmávit. Deínde orábat pro Urbáno VI quem étiam efíicáciter ipsa confitebátur verum Summum
Pontifícem, confortándo étiam fílios quátenus debérent vitam pro ista veritáte ponere ubi foret expédiens.]
Ultérius, cum non parvo fervóre orábat pro ómnibus utriúsque sexus sibi in Dómino præcípuis fíliis, uténdo plúribus verbis quibus usus est Salvátor
cum pro discípulis suis orávit ad Patrem post módicum transitúrus ad ipsum. Et oratióne compléta, faciéndo signum sanctíssimæ crucis nobis ómnibus benedíxit.
Et sic ámplius appropínquans ad finem per ipsam tam inténse et a diu desiderátum, perseveránsque contínue in oratióne sua, ipsum Dóminum et sponsum
suum est páriter allocúta: « Dómine, tu vocas me et ego vénio ad te. Et ecce ego ad te vénio non cum meis méritis, sed solum cum misericórdia tua,
quam a te peto mihi fíeri in virtúte sánguinis tui ». Et tandem plúribus vícibus clamans voce magna et dicens: « Sanguis! Sanguis! », ultimáte autem
ad nostri Salvatóris exémplar dixit: « Pater, in manus tuas comméndo ánimam et spíritum meum ». Et ita dúlciter, cum fácie tota angélica, inclináto cápite emísit spíritum.
RESPONSORIUM
Vel alia:
E Diálogo sanctæ Catharínæ Senénsis vírginis De divína Providéntia
O Déitas ætérna, o ætérna Trínitas, quæ per uniónem divínæ natúræ fecísti tantum valére prétium sánguinis unigéniti Fílii tui! Tu, Trínitas ætérna,
es quoddam mare profúndum, in quo quanto plus quæro, plus invénio; et quanto plus invénio, plus quæro te. Tu quodámmodo insatiabíliter ánimam sátias;
quóniam in abýsso tua ita sátias ánimam, quod semper remáneat esúriens atque famélica, te, Trínitas ætérna, peróptans desideránsque te vidére lumen in lúmine tuo.
Gustávi et vidi cum lúmine intelléctus, in lúmine tuo abýssum tuam, ætérna Trínitas, atque pulchritúdinem creatúræ tuæ: propter quod intuéndo
meípsam in te, vidi me fore tuam imáginem: donánte vidélicet mihi te, Pater ætérne, de poténtia tua et de sapiéntia tua, quæ sapiéntia Unigénito
tuo est appropriáta. Spíritus vero Sanctus, qui procédit a te Patre et a Fílio tuo, dedit mihi voluntátem, per quam me facit aptam ad amándum.
Nam tu, Trínitas ætérna, factor es, et ego factúra: unde cognóvi, te illuminánte, in recreatióne quam de me fecísti per sánguinem unigéniti Fílii
tui, quod amóre captus es de pulchritúdine factúræ tuæ.
O abýssus, o Trínitas ætérna, o Déitas, o mare profúndum: et quid maius mihi dare póteras quam teípsum? Tu es ignis qui semper ardes et non consúmeris;
tu es qui consúmis calóre tuo quemcúmque próprium amórem ánimæ. Tu es íterum ignis qui tollis omnem frigiditátem, et illúminas mentes lúmine tuo,
quo lúmine fecísti me cognóscere veritátem tuam.
In huius lúminis spéculo cognósco te summum bonum, bonum super omne bonum, bonum felix, bonum incomprehensíbile, bonum inæstimábile: pulchritúdinem
super omnem pulchritúdinem, sapiéntiam super omnem sapiéntiam: quia tu es ipsa sapiéntia, tu cibus angelórum, qui igne caritátis te dedísti homínibus.
Tu vestiméntum coopériens nuditátem meam, pascis nos famélicos tua dulcédine, quia dulcis es absque ulla amaritúdine. O Trínitas ætérna!
RESPONSORIUM
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.
PSALMODIA
Ant. 1
Ser. A Tóllite iugum meum super vos et díscite a me quia mitis sum et húmilis corde, allelúia.
Ser. B Desiderábat mori ut posset se coniúngere Sponso suo ad quem ipsa sitiébat sicut cervus ad fontes aquárum, allelúia.
Ad Deum vigilat, qui opera noctis reicit.
2 Deus, Deus meus es tu, *
ad te de luce vígilo.
Sitívit in te ánima mea, *
te desiderávit caro mea.
In terra desérta et árida et inaquósa, †
3 sic in sancto appárui tibi, *
ut vidérem virtútem tuam et glóriam tuam.
4 Quóniam mélior est misericórdia tua super vitas, *
lábia mea laudábunt te. –
5 Sic benedícam te in vita mea *
et in nómine tuo levábo manus meas.
6 Sicut ádipe et pinguédine repleátur ánima mea, *
et lábiis exsultatiónis laudábit os meum.
7 Cum memor ero tui super stratum meum, *
in matutínis meditábor de te,
8 quia fuísti adiútor meus, *
et in velaménto alárum tuárum exsultábo. –
9 Adhǽsit ánima mea post te, *
me suscépit déxtera tua.
10 [Ipsi vero in ruinam quæsierunt animam meam,*
introibunt in inferiora terrae,
11 tradentur in potestatem gladii,*
partes vulpium erunt.
12 Rex vero lætabitur in Deo; †
gloriabuntur omnes, qui iurant in eo,*
quia obstructum est os loquentium iniqua.]
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1
Ser. A Tóllite iugum meum super vos et díscite a me quia mitis sum et húmilis corde, allelúia.
Ser. B Desiderábat mori ut posset se coniúngere Sponso suo ad quem ipsa sitiébat sicut cervus ad fontes aquárum, allelúia.
Ant. 2
Ser. A Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum cælórum, allelúia.
Ser. B Aliud non dico vobis, nisi quod permaneátis in sancta et dulci dilectióne Dei. Iesu dulcis, Iesu amor, allelúia.
57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59 benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –
60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
61 benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63 benedícite, stellæ cæli, Dómino. –
64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
65 benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67 benedícite, frigus et æstus, Dómino. –
68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
69 benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71 benedícite, noctes et dies, Dómino. –
72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
73 benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
laudet et superexáltet eum in sǽcula. –
75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
76 benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78 benedícite, fontes, Dómino. –
79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
80 benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82 benedícite, fílii hóminum, Dómino. –
83 Bénedic, Israel, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85 benedícite, servi Dómini, Dómino. –
86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
87 benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)
Ant. 2
Ser. A Beáti qui persecutiónem patiúntur propter iustítiam, quóniam ipsórum est regnum cælórum, allelúia.
Ser. B Aliud non dico vobis, nisi quod permaneátis in sancta et dulci dilectióne Dei. Iesu dulcis, Iesu amor, allelúia.
Ant. 3
Ser. A In ómnibus honorificétur Deus per Iesum Christum, cui est glória et impérium in sǽcula sæculórum, allelúia.
Ser. B Tunc máxime lætabátur cum fórtius patiebátur, quóniam totum desidérium suum erat posse pati pro Christo, allelúia.
Filii Ecclesiæ, filii novi populi exsultent in rege suo: in Christo. (Hesychius)
1 Cantáte Dómino cánticum novum; *
laus eius in ecclésia sanctórum.
2 Lætétur Israel in eo, qui fecit eum, *
et fílii Sion exsúltent in rege suo.
3 Laudent nomen eius in choro, *
in týmpano et cíthara psallant ei,
4 quia beneplácitum est Dómino in pópulo suo, *
et honorábit mansuétos in salúte. –
5 Iúbilent sancti in glória, *
læténtur in cubílibus suis.
6 Exaltatiónes Dei in gútture eórum *
et gládii ancípites in mánibus eórum,
7 ad faciéndam vindíctam in natiónibus, *
castigatiónes in pópulis,
8 ad alligándos reges eórum in compédibus *
et nóbiles eórum in mánicis férreis,
9 ad faciéndum in eis iudícium conscríptum: *
glória hæc est ómnibus sanctis eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3
Ser. A In ómnibus honorificétur Deus per Iesum Christum, cui est glória et impérium in sǽcula sæculórum, allelúia.
Ser. B Tunc máxime lætabátur cum fórtius patiebátur, quóniam totum desidérium suum erat posse pati pro Christo, allelúia.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, * allelúia, allelúia.
R. Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, * allelúia, allelúia.
V. Et factus est mihi in salútem.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Fortitúdo mea et laus mea Dóminus, * allelúia, allelúia.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. O Deus ætérne, dignéris recípere sacrifícium de vita mea
in isto córpore mýstico Ecclésiæ sanctæ tuæ. Accipe cor meum et illud premas super fáciem istíus Sponsæ. (S. Catharina)
Vel, praesertim in cantu:
Rerum ómnium Conditóri Catharína benedicébat, qui beatitúdinis sémitam mortálibus osténdit, allelúia.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. O Deus ætérne, dignéris recípere sacrifícium de vita mea
in isto córpore mýstico Ecclésiæ sanctæ tuæ. Accipe cor meum et illud premas super fáciem istíus Sponsæ. (S. Catharina)
Vel, praesertim in cantu:
Rerum ómnium Conditóri Catharína benedicébat, qui beatitúdinis sémitam mortálibus osténdit, allelúia.
PRECES
Benedicámus ætérnam et ineffábilem Deitátem, in cuius lúmine vidémus lumen:
O Lux, Ignis, Déitas ineffábilis.
Tu nos, Dómine, ad tuam sanctam Ecclésiam vocátos in fide adunásti:
— Te laudámus qui nos in huius diéi exórdio ad te glorificándum invítas.
Tu Agni immaculáti pretióso redémptis sánguine libertátem largítus es et glóriam:
— Te laudámus unánimes et grátias tibi persólvimus.
Tu, Dómine, hómines ad creatiónis tuæ opus prosequéndum vocásti nosque máxime ad compléndam Christi córporis ædificatiónem tibi sociásti:
— Te laudámus simul cum ómnibus qui regno tuo dant óperam.
Tu, Pater miserentíssime, nullum hóminem vis períre, sed omnes salvos fíeri et ad agnitiónem veritátis perveníre:
— Te laudámus pro ómnibus qui ad salútem fratrum vires impéndunt et bona.
[Exémplum Christi secúti, qui cruci affíxus, voluntáti Patris se trádidit eúmque pro persequéntibus exorávit,
cælórum Patrem deprecémur, dicéntes:]
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Deus, qui tuæ circa nos veritátis lumen, in coniúncta et mirífica agnitióne nostri in te ac tuipsíus in nobis, per beátam Catharínam hauriéndum nos
doces, eius précibus nobis præsta, tanta veráci cognitióne profícere virtúte ut perféctius in dies te dilígere ac tibi
deservíre valeamus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Vel:
Deus, qui beátam Catharínam in contemplatióne domínicæ passiónis et in Ecclésiae tuæ servítio, divíno amóre flagráre fecísti, ipsíus intercessióne
concéde ut pópulus tuus, Christi mystério sociátus, in eius glóriæ revelatióne semper
exsúltet. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)