lat

BREVIARIUM ROMANUM

22 iunius 2028
PER ANNUM, hebd. XI
Hebdomada III

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Sol ecce surgit ígneus:
piget, pudéscit, pǽnitet,
nec teste quisquam lúmine
peccáre constánter potest.

Tandem facéssat cǽcitas,
quæ nosmet in præceps diu
lapsos sinístris gréssibus
erróre traxit dévio.

Hæc lux serénum cónferat
purósque nos præstet sibi;
nihil loquámur súbdolum,
volvámus obscúrum nihil.

Sic tota decúrrat dies,
ne lingua mendax, ne manus
oculíve peccent lúbrici,
ne noxa corpus ínquinet.

Speculátor astat désuper,
qui nos diébus ómnibus
actúsque nostros próspicit
a luce prima in vésperum.

Deo Patri sit glória
eiúsque soli Fílio
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Psalmus 88 (89), 39-53
Lamentatio de ruina domus David

Erexit cornu salutis nobis in domo David. (Lc 1, 69)

IV

39 Tu vero reppulísti et reiecísti, *
       irátus es contra christum tuum;

40 evertísti testaméntum servi tui, *
       profanásti in terram diadéma eius.

41 Destruxísti omnes muros eius, *
       posuísti munitiónes eius in ruínas.

42 Diripuérunt eum omnes transeúntes viam, *
       factus est oppróbrium vicínis suis. –

43 Exaltásti déxteram depriméntium eum, *
       lætificásti omnes inimícos eius.

44 Avertísti áciem gládii eius *
       et non es auxiliátus ei in bello.

45 Finem posuísti splendóri eius *
       et sedem eius in terram collisísti.

46 Minorásti dies iuventútis eius, *
       perfudísti eum confusióne.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Intuére, Dómine, et réspice oppróbrium nostrum.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

V

47 Usquequo, Dómine, abscondéris in finem, *
       exardéscet sicut ignis ira tua?

48 Memoráre, quam brevis mea substántia. *
       Ad quam vanitátem creásti omnes fílios hóminum?

49 Quis est homo, qui vivet et non vidébit mortem, *
       éruet ánimam suam de manu ínferi? –

50 Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, *
       sicut iurásti David in veritáte tua?

51 Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum, *
       quod contínui in sinu meo, multárum géntium,

52 quo exprobravérunt inimíci tui, Dómine, *
       quo exprobravérunt vestígia christi tui. –


53 Benedíctus Dóminus in ætérnum. *
       Fiat, fiat.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Ego sum radix et genus David, stella spléndida et matutína.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

Psalmus 89 (90)
Sit splendor Domini super nos

Unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus. (2 Petr 3, 8)

1 Dómine, refúgium factus es nobis *
      a generatióne in generatiónem.
2 Priúsquam montes nasceréntur †
      aut gignerétur terra et orbis, *
      a sǽculo et usque in sǽculum tu es Deus. –

3 Redúcis hóminem in púlverem: *
      et dixísti: „Revertímini, fílii hóminum.“
4 Quóniam mille anni ante óculos tuos tamquam dies hestérna, quæ prætériit, *
      et custódia in nocte. –

5 Auferes eos, sómnium erunt: *
      mane sicut herba succréscens,
6 mane floret et crescit, *
      véspere décidit et aréscit. –

7 Quia defécimus in ira tua *
      et in furóre tuo turbáti sumus.
8 Posuísti iniquitátes nostras in conspéctu tuo, *
      occúlta nostra in illuminatióne vultus tui. –

9 Quóniam omnes dies nostri evanuérunt in ira tua, *
       consúmpsimus ut suspírium annos nostros.
10 Dies annórum nostrórum sunt septuagínta anni *
       aut in valéntibus octogínta anni,
    et maior pars eórum labor et dolor, *
       quóniam cito tránseunt, et avolámus.
11 Quis novit potestátem iræ tuæ *
       et secúndum timórem tuum indignatiónem tuam?
12 Dinumeráre dies nostros sic doce nos, *
       ut inducámus cor ad sapiéntiam. –

13 Convértere, Dómine, úsquequo? *
       Et deprecábilis esto super servos tuos.
14 Reple nos mane misericórdia tua, *
       et exsultábimus et delectábimur ómnibus diébus nostris.
15 Lætífica nos pro diébus, quibus nos humiliásti, *
       pro annis, quibus vídimus mala. –

16 Appáreat servis tuis opus tuum *
       et decor tuus fíliis eórum.
17 Et sit splendor Dómini Dei nostri super nos, †
       et ópera mánuum nostrárum confírma super nos *
       et opus mánuum nostrárum confírma.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Anni nostri sicut herba tránseunt: a sǽculo tu es, Deus.

V. Dómine, apud te est fons vitæ.
R. Et in lúmine tuo vidébimus lumen.

LECTIO PRIOR

De libro Iúdicum

8, 22-23. 30-32; 9, 1-15. 19-20
Populus Dei regem instituere conatur

     In diébus illis: Dixérunt viri Israel ad Gédeon: «Domináre nostri tu et fílius tuus et fílius fílii tui, quia liberásti nos de manu Mádian». Quibus ille ait: «Non dominábor vestri, nec dominábitur in vos fílius meus, sed dominábitur Dóminus».
     Hábuit Gédeon septuagínta fílios, qui egréssi sunt de fémore eius, eo quod multas habéret uxóres. Concubína quoque illíus, quam habébat in Sichem, génuit ei fílium, cui ipse nomen impósuit Abímelech.
     Mortuúsque est Gédeon fílius Ioas in senectúte bona et sepúltus est in sepúlcro Ioas patris sui in Ephra filiórum Abiézer.
     Abiit autem Abímelech fílius Ieróbbaal in Sichem ad fratres matris suæ et locútus est ad eos et ad omnem cognatiónem famíliæ matris suæ dicens: «Loquímini ad omnes viros Sichem: “Quid vobis est mélius, ut dominéntur vestri septuagínta viri, omnes fílii Ieróbbaal, an ut dominétur vobis unus vir?”. Simúlque consideráte quod os vestrum et caro vestra sum». Locutíque sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sichem univérsos sermónes istos et inclinavérunt cor eórum post Abímelech dicéntes: «Frater noster est». Dederúntque illi septuagínta pondo argénti de fano Baálberith; qui condúxit sibi ex eo viros ínopes et vagos, secutíque sunt eum. Et venit in domum patris sui Ephra et occídit fratres suos fílios Ieróbbaal septuagínta viros super lápidem unum. Remansítque Ióatham fílius Ieróbbaal mínimus, quia abscónditus erat. Congregáti sunt autem omnes viri Sichem et univérsæ domus Mello abierúntque et constituérunt regem Abímelech iuxta quercum, quæ stabat in Sichem.
     Quod cum nuntiátum esset Ióatham, ivit et stetit in vértice montis Garízim elevatáque voce clamávit et dixit: «Audíte me, viri Sichem, ut áudiat vos Deus. Iérunt ligna, ut úngerent super se regem, dixerúntque olívæ: “Impera nobis”. Quæ respóndit: “Numquid possum desérere pinguédinem meam, qua et dii honorántur et hómines, et veníre, ut super ligna móvear?”. Dixerúntque ligna ad árborem ficum: “Veni et super nos regnum áccipe”. Quæ respóndit eis: “Numquid possum desérere dulcédinem meam fructúsque suavíssimos et ire, ut super cétera ligna móvear?”. Locúta quoque sunt ligna ad vitem: “Veni et ímpera nobis”. Quæ respóndit: “Numquid possum desérere vinum meum, quod lætíficat deos et hómines, et super ligna cétera commovéri?”. Dixerúntque ómnia ligna ad rhamnum: “Veni et ímpera super nos”. Quæ respóndit eis: “Si vere me regem vobis constitúitis, veníte et sub mea umbra requiéscite; sin autem non vultis, egrediátur ignis de rhamno et dévoret cedros Líbani!”. Si ergo recte et absque vítio egístis cum Ieróbbaal et domo eius hódie, lætámini in Abímelech, et ille lætétur in vobis. Sin autem pervérse, egrediátur ignis ex Abímelech et consúmat habitatóres Sichem et domum Mello, egrediatúrque ignis de viris Sichem et de domo Mello et dévoret Abímelech!».

RESPONSORIUM

Iudic 8, 23; Ap 5, 13b

R. Non dominábor vestri, nec dominábitur in vos fílius meus; * Dominábitur Dóminus.
V. Sedénti super thronum et Agno, benedíctio et honor et glória et potéstas in sǽcula sæculórum. * Dominábitur Dóminus.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Cypriáni epíscopi et mártyris De domínica oratióne

(Nn. 18. 22: CSEL 3, 280-281. 283-284)

Post subsidium cibi petitur et venia delicti

     Procedénte oratióne postulámus et dícimus: Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie. Quod potest et spiritáliter et simplíciter intéllegi, quia et utérque intelléctus utilitáte divína próficit ad salútem. Nam panis vitæ Christus est, et panis hic ómnium non est, sed noster est. Et quómodo dícimus Pater noster, quia intellegéntium et credéntium Pater est, sic et panem nostrum vocámus, quia Christus eórum qui corpus eius contíngimus panis est.
     Hunc autem panem dari nobis cotídie postulámus ne qui in Christo sumus et eucharístiam eius cotídie ad cibum salútis accípimus, intercedénte áliquo gravióre delícto, dum absténti et non communicántes a cælésti pane prohibémur, a Christi córpore separémur, ipso prædicánte et dicénte: Ego sum panis vitæ, qui de cælo descéndi. Si qui éderit de meo pane, vivet in ætérnum. Panem autem quem ego dédero, caro mea est pro sǽculi vita.
     Quando ergo dicit in ætérnum vívere si qui éderint de eius pane, ut maniféstum est eos vívere, qui corpus eius attíngunt et eucharístiam iure communicatiónis accípiunt, ita contra timéndum est et orándum, ne dum quis absténtus separátur a Christi córpore, procul remáneat a salúte, comminánte ipso et dicénte: Nisi edéritis carnem Fílii hóminis et bibéritis sánguinem eius, non habébitis vitam in vobis. Et ídeo panem nostrum, id est Christum, dari nobis cotídie pétimus, ut qui in Christo manémus et vívimus, a sanctificatióne eius et córpore non recedámus.
     Post hæc et pro peccátis nostris precámur dicéntes: Et remítte débita nostra, sicut et nos remíttimus debitóribus nostris. Post subsídium cibi pétitur et vénia delícti.
     Quam necessário autem, quam providénter et salúbriter admonémur quod peccatóres sumus, qui pro peccátis rogáre compéllimur, ut dum indulgéntia de Deo pétitur, consciéntiæ suæ ánimus recordétur! ne quis sibi quasi ínnocens pláceat et se extolléndo plus péreat, instrúitur et docétur peccáre se cotídie, dum cotídie pro peccátis iubétur oráre.
     Sic dénique et Ioánnes in epístola sua monet dicens: Si dixérimus quia peccátum non habémus, nos ipsos decípimus, et véritas in nobis non est. Si autem conféssi fuérimus peccáta nostra, fidélis et iustus est Dóminus, qui nobis peccáta dimíttat. In epístola sua utrúmque compléxus est, quod et rogáre pro peccátis debeámus et impetrémus indulgéntiam cum rogámus. ídeo et fidélem dixit Dóminum, ad dimitténda peccáta fidem pollicitatiónis suæ reservántem, quia qui oráre nos pro débitis et peccátis dócuit, patérnam misericórdiam promísit et véniam secutúram.

RESPONSORIUM

Ps 30 (31), 2a. 4; 24 (25), 18

R. In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum. Quóniam fortitúdo mea et refúgium meum es tu, * Et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.
V. Vide humilitátem meam et labórem meum, et dimítte univérsa delícta mea. * Et propter nomen tuum dedúces me et pasces me.

PSALMODIA

Ant. 1 Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei.

Psalmus 86 (87)
Ierusalem omnium gentium mater

Illa quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra. (Gal 4, 26)

1 Fundaménta eius in móntibus sanctis; †
2     díligit Dóminus portas Sion *
      super ómnia tabernácula Iacob.
3 Gloriósa dicta sunt de te, *
      cívitas Dei! –

4 Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me; †
      ecce Philistǽa et Tyrus cum Æthiópia: *
      hi nati sunt illic.
5 Et de Sion dicétur: „Hic et ille natus est in ea; *
      et ipse firmávit eam Altíssimus.“ –

6 Dóminus réferet in librum populórum: *
      „Hi nati sunt illic.“
7 Et cantant sicut choros ducéntes: *
      „Omnes fontes mei in te.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei.

Ant. 2 Dóminus in fortitúdine véniet, et merces eius cum eo.

Canticum
Pastor bonus: Deus altissimus et sapientissimus
Is 40, 10-17
Ecce venio cito, et merces mea mecum est (Ap 22, 12).

10 Ecce Dóminus Deus in virtúte venit, *
       et bráchium eius dominátur;
    ecce merces eius cum eo *
       et prǽmium illíus coram illo.
11 Sicut pastor gregem suum pascit, †
       in bráchio suo cóngregat agnos et in sinu suo levat; *
       fetas ipse portat.

12 Quis mensus est pugíllo aquas et cælos palmo dispósuit, †
       módio contínuit púlverem terræ et librávit in póndere montes *
       et colles in statéra?
13 Quis diréxit spíritum Dómini? *
       Aut quis consílium suum osténdit illi?

14 Cum quo íniit consílium et instrúxit eum *
       et dócuit eum sémitam iustítiæ
    et erudívit eum sciéntiam *
       et viam prudéntiæ osténdit illi?–

15 Ecce gentes quasi stilla sítulæ †
       et quasi moméntum púlveris in statéra reputántur; *
       ecce ínsulæ quasi pulvis exíguus.
16 Et Líbanus non suffíciet ad succendéndum, *
       et animália eius non suffícient ad holocáustum.
17 Omnes gentes, quasi non sint, coram eo *
       quasi níhilum et ináne reputántur ab eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Dóminus in fortitúdine véniet, et merces eius cum eo.

Ant. 3 Exaltáte Dóminum Deum nostrum, et adoráte ad montem sanctum eius.

Psalmus 98 (99)
Sanctus Dominus Deus noster

Tu es super Cherubim, qui malum statum terræ commutasti, cum ad nostram similitudinem factus es. (S. Athanasius)

1 Dóminus regnávit! Commoveántur pópuli; *
      sedet super chérubim, moveátur terra.
2 Dóminus in Sion magnus *
      et excélsus super omnes pópulos. –

3 Confiteántur nómini tuo magno et terríbili, *
      quóniam sanctum est.
4 Rex potens iudícium díligit: †
      tu statuísti, quæ recta sunt, *
      iudícium et iustítiam in Iacob tu fecísti. –

5 Exaltáte Dóminum Deum nostrum †
      et adoráte ad scabéllum pedum eius, *
      quóniam sanctus est. –

6 Móyses et Aaron in sacerdótibus eius *
      et Sámuel inter eos, qui ínvocant nomen eius.
   Invocábant Dóminum, et ipse exaudiébat eos, *
7     in colúmna nubis loquebátur ad eos.
   Custodiébant testimónia eius *
      et præcéptum, quod dedit illis.
8 Dómine Deus noster, tu exaudiébas eos; †
      Deus, tu propítius fuísti eis, *
      ulcíscens autem adinventiónes eórum. –

9 Exaltáte Dóminum Deum nostrum †
      et adoráte ad montem sanctum eius, *
      quóniam sanctus Dóminus Deus noster.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exaltáte Dóminum Deum nostrum, et adoráte ad montem sanctum eius.

LECTIO BREVIS

1 Petr 4, 10-11
Unusquísque, sicut accépit donatiónem, in altérutrum illam administrántes sicut boni dispensatóres multifórmis grátiæ Dei. Si quis lóquitur, quasi sermónes Dei; si quis minístrat, tamquam ex virtúte, quam largítur Deus, ut in ómnibus glorificétur Deus per Iesum Christum.

RESPONSORIUM BREVE
V. Clamávi in toto corde meo: * Exáudi me, Dómine.
R. Clamávi in toto corde meo: * Exáudi me, Dómine.
V. Iustificatiónes tuas servábo.
R. Exáudi me, Dómine.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Clamávi in toto corde meo: * Exáudi me, Dómine.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. In sanctitáte serviámus Dómino, et liberábit nos ab inimícis nostris.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. In sanctitáte serviámus Dómino, et liberábit nos ab inimícis nostris.

PRECES
Grátias agámus Deo Patri, qui amóre suo dedúcit et nutrit pópulum suum, lætíque clamémus:
     Glória tibi, Dómine, in sǽcula.

Pater clementíssime, de tuo nos te laudámus amóre,
quia nos mirabíliter condidísti et mirabílius reformásti.
In huius diéi princípio serviéndi tibi stúdium córdibus nostris infúnde,
ut cogitatiónes et actiónes nostræ te semper gloríficent.
Ab omni desidério malo corda nostra purífica,
ut tuæ voluntáti simus semper inténti.
Fratrum omniúmque necessitátibus corda résera nostra,
ne fratérna nostra dilectióne privéntur.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Omnípotens ætérne Deus, pópulos, qui in umbra mortis sedent, lúmine tuæ claritátis illústra, qua visitávit nos Oriens ex alto, Iesus Christus Dóminus noster. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)