lat

BREVIARIUM ROMANUM

19 october 2028
S. Pauli a Cruce, presbyteri, memoria ad libitum


Natus est Ovadæ in Liguria anno 1694; iuvenis patrem adiuvit in mercatura exercenda. Ad vitam perfectam adspirans, rebus omnibus abdicatis, pauperibus et ægrotis inservire cœpit et socios sibi adscivit. Sacerdotio initiatus magis magisque pro animarum salute laboravit, domos instituens, operositatem apostolicam exercens et acerba pænitentia se macerans. Mortuus est Romæ die 18 octobris anni 1775.

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Inclitus rector pater atque prudens,
cuius insígnem cólimus triúmphum,
iste conféssor sine fine lætus
  regnat in astris.

Ipse dux clarus fuit et magíster,
éxhibens sacræ documénta vitæ
ac Deo semper sátagens placére
  péctore mundo.

Nunc eum nisu rogitémus omnes,
ábluat nostrum pius ut reátum,
et sua ducat prece nos ad alta
  cúlmina cæli.

Sit Deo soli decus et potéstas,
laus in excélsis, honor ac perénnis,
qui suis totum móderans gubérnat
  légibus orbem. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Psalmus 43 (44)
Populi calamitates

In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)

I

2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
      patres nostri annuntiavérunt nobis *
      opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.

3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
      afflixísti pópulos et dilatásti eos. –

4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
      et bráchium eórum non salvávit eos;
   sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
      quóniam complacuísti in eis. –

5 Tu es rex meus et Deus meus, *
      qui mandas salútes Iacob.

6 In te inimícos nostros proiécimus, *
      et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –

7 Non enim in arcu meo sperábo, *
      et gládius meus non salvábit me.

8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
      et odiéntes nos confudísti.

9 In Deo gloriábimur tota die *
      et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

II

10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
       et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.

11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
       et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.

12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
       et in géntibus dispersísti nos. –

13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
       nec dítior factus es in commutatióne eórum.

14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
       subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.

15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
       commotiónem cápitis in pópulis. –

16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
       et confúsio faciéi meæ coopéruit me

17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
       a fácie inimíci et ultóris.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

III

18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
       et iníque non égimus in testaméntum tuum.

19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
       nec declinavérunt gressus nostri a via tua;

20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
       et operuísti nos umbra mortis. –

21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
       et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,

22 nonne Deus requíret ista? *
       Ipse enim novit abscóndita cordis.

23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
       æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –

24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
       Exsúrge et ne repéllas in finem.

25 Quare fáciem tuam avértis, *
       oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?

26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
       conglutinátus est in terra venter noster.

27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
       et rédime nos propter misericórdiam tuam.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.

V. Fáciem tuam illúmina super servum tuum, Dómine.
R. Et doce me iustificatiónes tuas.

LECTIO PRIOR

De libro Zacharíæ prophétæ

8, 1-17. 20-23
Promissiones salutis in Sion

     Factum est verbum Dómini exercítuum dicens: «Hæc dicit Dóminus exercítuum: Zelátus sum Sion zelo magno et ardóre magno zelátus sum eam.
     Hæc dicit Dóminus: Revérsus sum ad Sion et habitábo in médio Ierúsalem; et vocábitur Ierúsalem cívitas Veritátis, et mons Dómini exercítuum mons Sanctitátis.
     Hæc dicit Dóminus exercítuum: Adhuc sedébunt senes et anus in platéis Ierúsalem et unusquísque cum báculo suo in manu sua præ multitúdine diérum; et platéæ civitátis complebúntur púeris et puéllis ludéntibus in platéis eius.
     Hæc dicit Dóminus exercítuum: Si vidébitur diffícile in óculis reliquiárum pópuli huius in diébus illis, numquid étiam in óculis meis diffícile erit?, dicit Dóminus exercítuum.
     Hæc dicit Dóminus exercítuum: Ecce ego salvábo pópulum meum de terra oriéntis et de terra occásus solis: et addúcam eos, et habitábunt in médio Ierúsalem; et erunt mihi in pópulum, et ego ero eis in Deum in veritáte et iustítia.
     Hæc dicit Dóminus exercítuum: Conforténtur manus vestræ, qui audítis in his diébus sermónes istos per os prophetárum in die, qua fundáta est domus Dómini exercítuum, ut templum ædificarétur. Síquidem ante dies istos merces hóminis non erat, nec merces iuménti erat, neque introeúnti neque exeúnti erat pax præ tribulatióne; et dimísi omnes hómines, unumquémque contra próximum suum. Nunc autem non iuxta dies prióres ego sum relíquiis pópuli huius, dicit Dóminus exercítuum; sed semen pacis erit: vínea dabit fructum suum, et terra dabit provéntum suum, et possidére fáciam relíquias pópuli huius univérsa hæc.
     Et erit: sicut erátis maledíctio in géntibus, domus Iudæ et domus Israel, sic salvábo vos, et éritis benedíctio. Nolíte timére; conforténtur manus vestræ. Quia hæc dicit Dóminus exercítuum: Sicut cogitávi, ut afflígerem vos, cum ad iracúndiam provocássent patres vestri me, dicit Dóminus exercítuum, et non sum misértus, sic convérsus cogitávi in diébus istis, ut benefáciam Ierúsalem et dómui Iudæ; nolíte timére.
     Hæc sunt ergo, quæ faciétis: Loquímini veritátem unusquísque cum próximo suo et iudícium pacis iudicáte in portis vestris et unusquísque malum contra amícum suum ne cogitétis in córdibus vestris et iuraméntum mendax ne diligátis: ómnia enim hæc sunt quæ odi», dicit Dóminus.
     «Hæc dicit Dóminus exercítuum: Adhuc vénient pópuli et habitatóres civitátum magnárum, et ibunt habitatóres uníus ad álteram dicéntes: “Eámus, ut deprecémur fáciem Dómini et quærámus Dóminum exercítuum; vadam étiam ego”. Et vénient pópuli multi et gentes robústæ ad quæréndum Dóminum exercítuum in Ierúsalem et deprecándam fáciem Dómini.
     Hæc dicit Dóminus exercítuum: In diébus illis apprehéndent decem hómines ex ómnibus linguis géntium, apprehéndent fímbriam viri Iudǽi dicéntes: “Ibimus vobíscum; audívimus enim quóniam Deus vobíscum est”».

RESPONSORIUM

Zac 8, 7. 9a; Act 3, 25a

R. Hæc dicit Dóminus: Ecce ego salvábo pópulum meum de terra oriéntis et de terra occásus solis. * Conforténtur manus vestræ, qui audítis in his diébus sermónes istos per os prophetárum.
V. Vos estis fílii prophetárum et testaménti, quod dispósuit Deus ad patres vestros. * Conforténtur manus vestræ, qui audítis in his diébus sermónes istos per os prophetárum.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Pauli a Cruce presbýteri

(Epist. 1, 43; 2, 440. 825)

Prædicamus Christum crucifixum

     Optimum et sanctíssimum est de Dómini passióne cogitáre et super eádem meditári, cum per hanc viam ad sacram cum Deo coniunctiónem perveniátur. In hac sanctíssima schola vera díscitur sapiéntia: ibi enim omnes sancti eam didicérunt. Cum vero crux dulcis nostri Iesu radíces profúndius in corde vestro immíserit, tunc canétis: «Pati et non mori», vel: «Aut pati aut mori», vel mélius: «Nec pati nec mori, sed tantum perfécta in Dei voluntátem convérsio».
     Amor enim est úniens virtus et sua facit torménta dilécti Boni. Ignis iste usque ad medúllas pertíngens, amántem in amátum mutat, atque altióre modo amóre dolóri se admiscénte, et dolóre amóri, mixtúra quædam fit amóris et dolóris, ádeo iuncta ut non ámplius líceat amórem a dolóre discérnere nec dolórem ab amóre; quámobrem díligens ánima in suo dolóre gaudet, et in suo dolénte amóre exsúltat.
     Constántes ígitur estóte in exercitatióne ómnium virtútum, præsértim in dulcem Iesum patiéntem imitándo, quia hoc est puræ dilectiónis culmen. Sic ágite, ut ómnibus notum sit vos non solum intérius, sed et extérius gérere imáginem Christi crucifíxi, omnis dulcédinis et mansuetúdinis exempláris. Qui enim intérius Fílio Dei vivi unítus est, eius imáginem extérius étiam gerit per contínuam heróicæ virtútis exercitatiónem, præcípue per patiéntiam virtúte prǽditam, quæ nec clam nec públice conquéritur. Igitur abscóndite vos in Iesu crucifíxo, nil áliud optántes nisi in eius voluntátem omnes in ómnibus convérti.
     Crucifíxi ídeo veri amatóres effécti, festum crucis semper in templo interióre celebrábitis, tácite sustinéntes nullíque confísi creatúræ; et quóniam festa sunt in gáudio celebránda, ídeo festum crucis a crucifíxum diligéntibus, tácite sustinéndo erit celebránda, vultu hílari et seréno, ita ut occúltum máneat homínibus et soli summo Bono cógnitum. Quo in festo sollémnes fiunt semper épulæ, divína voluntáte pro cibo adhíbita, iuxta exémplum amóris nostri crucifíxi.

RESPONSORIUM

Gal 6, 14; Hab 3, 18

R. Mihi absit gloriári, nisi in cruce Dómini nostri Iesu Christi; * Per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.
V. Ego in Dómino gaudébo, et exsultábo in Deo salvatóre meo. * Per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo.

PSALMODIA

Ant. 1 Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, Dómine.

Psalmus 142 (143), 1-11
In angustiis oratio

Non iustificatur homo ex operibus legis nisi per fidem Iesu Christi. (Gal 2, 16)

1 Dómine, exáudi oratiónem meam, †
      áuribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua; *
      exáudi me in tua iustítia.
2 Et non intres in iudícium cum servo tuo, *
      quia non iustificábitur in conspéctu tuo omnis vivens. –

3 Quia persecútus est inimícus ánimam meam, †
      contrívit in terra vitam meam, *
      collocávit me in obscúris sicut mórtuos a sǽculo.
4 Et anxiátus est in me spíritus meus, *
      in médio mei obríguit cor meum.
5 Memor fui diérum antiquórum, †
      meditátus sum in ómnibus opéribus tuis, *
      in factis mánuum tuárum recogitábam.
6 Expándi manus meas ad te, *
      ánima mea sicut terra sine aqua tibi. –

7 Velóciter exáudi me, Dómine; *
      defécit spíritus meus.
   Non abscóndas fáciem tuam a me, *
      ne símilis fiam descendéntibus in lacum.
8 Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, *
      quia in te sperávi.
   Notam fac mihi viam, in qua ámbulem, *
      quia ad te levávi ánimam meam.
9 Eripe me de inimícis meis, *
      Dómine, ad te confúgi.
10 Doce me fácere voluntátem tuam, *
      quia Deus meus es tu. –

   Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam; *
11   propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me.
   In iustítia tua *
      edúces de tribulatióne ánimam meam.

     12  [Et in misericordia tua disperdes inimicos meos; †
          et perdes omnes, qui tribulant animam meam, *
          quóniam ego servus tuus sum.]

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam, Dómine.

Ant. 2 Declinábit Dóminus super Ierúsalem flúvium pacis.

Canticum
Consolatio et gaudium in civitate sancta
Is 66, 10-14a
Illa, quae sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra (Gal 4, 26).

10 Lætámini cum Ierúsalem et exsultáte in ea, *
       omnes, qui dilígitis eam;
    gaudéte cum ea gáudio, *
       univérsi, qui lugebátis super eam,
11 ut sugátis et repleámini *
       ab úbere consolatiónis eius,
    ut mulgeátis et delíciis affluátis *
       ex ubéribus glóriæ eius. –

12 Quia hæc dicit Dóminus: †
       «Ecce ego dírigam ad eam quasi flúvium pacem, *
       et quasi torréntem inundántem glóriam géntium.
    Sugétis, in ulnis portabímini, *
       et super génua blandiéntur vobis.–

13 Quómodo si quem mater consolátur, †
       ita ego consolábor vos; *
       et in Ierúsalem consolabímini.
14 Vidébitis, et gaudébit cor vestrum, *
       et ossa vestra quasi herba germinábunt».

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Declinábit Dóminus super Ierúsalem flúvium pacis.

Ant. 3 Deo nostro iucúnda sit laudátio.

Psalmus 146 (147A), 1-11
Domini potentia et bonitas

Te Deum laudamus, te Dominum confitemur.

1 Laudáte Dóminum, quóniam bonum est psállere Deo nostro, *
      quóniam iucúndum est celebráre laudem. –

2 Ædíficans Ierúsalem Dóminus, *
      dispérsos Israélis congregábit.
3 Qui sanat contrítos corde *
      et álligat plagas eórum;
4 qui númerat multitúdinem stellárum *
      et ómnibus eis nómina vocat.
5 Magnus Dóminus noster et magnus virtúte, *
      sapiéntiæ eius non est númerus.
6 Susténtat mansuétos Dóminus, *
      humílians autem peccatóres usque ad terram. –

7 Præcínite Dómino in confessióne, *
      psállite Deo nostro in cíthara.
8 Qui óperit cælum núbibus *
      et parat terræ plúviam.
   Qui prodúcit in móntibus fenum *
      et herbam servitúti hóminum.
9 Qui dat iuméntis escam ipsórum *
      et pullis corvórum invocántibus eum.
10 Non in fortitúdine equi delectátur, *
      nec in tíbiis viri beneplácitum est ei.
11 Beneplácitum est Dómino super timéntes eum *
      et in eis, qui sperant super misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Deo nostro iucúnda sit laudátio.

LECTIO BREVIS

Hebr 13, 7-9a
Mementóte præpositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei, quorum intuéntes éxitum conversatiónis imitámini fidem. Iesus Christus heri et hódie idem, et in sǽcula! Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci.

RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.
V. Die ac nocte non tacébunt prædicáre nomen Dómini.
R. Constítui custódes.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, * constítui custódes.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis.

PRECES
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
     Pasce pópulum tuum, Dómine.

Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Impetret nobis, Dómine, grátiam tuam sanctus présbyter Paulus, qui único crucem amóre diléxit, ut, eius exémplo vivídius incitáti, crucem nostram fórtiter amplectámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)