Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XXXI
Pro O.P.: Bb. Alphonsi de Navarete, presbyteri, et sociorum martyrum in Iaponia, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
Post quem illustre obierunt martyrium, vel usque ad ignem, undecim presbyteri ex Europa, necnon septem religiosi et duodeviginti viri ac mulieres ex Iaponia, omnes una aliave professione ad Ordinem Prædicatorum cooptati (novitii scilicet, cooperatores, sodales laici). Quorum in fide et passione socii fuerunt sexaginta tres sodales Societatis sacratissimi Rosarii aliique duodeviginti christifideles, e quibus quattuor mortem subierunt habitu Ordinis induti. Eorum corpora plerumque cremata et dispersa fuerunt.
Hos omnes Pius IX anno 1867 sollemniter inter Beatos rettulit una cum aliis qui eodem tempore ibidem passi sunt.
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérna Christi múnera
et mártyrum victórias,
laudes feréntes débitas,
lætis canámus méntibus.
Ecclesiárum príncipes,
belli triumpháles duces,
cæléstis aulæ mílites
et vera mundi lúmina.
Terróre victo sǽculi
pœnísque spretis córporis,
mortis sacræ compéndio
lucem beátam póssident.
Tortóris insáni manu
sanguis sacrátus fúnditur,
sed pérmanent immóbiles
vitæ perénnis grátia.
Devóta sanctórum fides,
invícta spes credéntium,
perfécta Christi cáritas
mundi triúmphat príncipem.
In his patérna glória,
in his volúntas Spíritus,
exsúltat in his Fílius,
cælum replétur gáudio.
Te nunc, Redémptor, quǽsumus,
ut mártyrum consórtio
iungas precántes sérvulos
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.
Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)
I
1 Deus deórum Dóminus locútus est *
et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.
2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3 Deus noster véniet et non silébit:
ignis consúmens est in conspéctu eius *
et in circúitu eius tempéstas válida. –
4 Advocábit cælum desúrsum *
et terram discérnere pópulum suum:
5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“
6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
quóniam Deus iudex est.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Deus noster maniféste véniet, et non silébit.
Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.
7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
Israel, et testificábor advérsum te: *
Deus, Deus tuus ego sum.
8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.
9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
neque de grégibus tuis hircos. –
10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
iumentórum mille in móntibus.
11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
et, quod movétur in agro, meum est.
12 Si esuríero non dicam tibi; *
meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –
13 Numquid manducábo carnes taurórum *
aut sánguinem hircórum potábo?
14 Immola Deo sacrifícium laudis *
et redde Altíssimo vota tua;
15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
éruam te, et honorificábis me.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Immola Deo sacrifícium laudis.
Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.
16 Peccatóri autem dixit Deus: †
„Quare tu enárras præcépta mea *
et assúmis testaméntum meum in os tuum?
17 Tu vero odísti disciplínam *
et proiecísti sermónes meos retrórsum. –
18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
et cum adúlteris erat pórtio tua.
19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
et lingua tua concinnábat dolos. –
20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.
21 Hæc fecísti, et tácui. †
Existimásti quod eram tui símilis. *
Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –
22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.
23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
et, qui immaculátus est in via, *
osténdam illi salutáre Dei.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Misericórdiam vólui, et non sacrifícium: et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.
V.
Audi, pópule meus, et loquar.
R.
Deus, Deus tuus ego sum.
LECTIO PRIOR
De libro primo Machabæórum
In diébus illis: Scripsit rex Antíochus omni regno suo, ut essent univérsi pópulus unus, et relínqueret unusquísque legem suam. Et recepérunt
omnes gentes secúndum verbum regis Antíochi; et multi ex Israel consensérunt cúltui eius et sacrificavérunt idólis et coinquinavérunt sábbatum.
Et misit rex libros per manus nuntiórum in Ierúsalem et in civitátes Iudæ, ut sequeréntur leges géntium terræ, et prohibére holocáusta et
sacrifícia et placatiónes fíeri in templo Dei et contamináre sábbata et dies sollémnes et pollúere sancta et sanctos, instrúere aras et templa
et idóla et immoláre porcína et pécora commúnia et relínquere fílios suos incircumcísos et pollúere ánimas eórum in omni immúndo et abominatióne,
ita ut oblivisceréntur legem et immutárent omnes iustificatiónes; et quicúmque non fécerit secúndum verbum regis Antíochi, moriétur. Secúndum ómnia
verba hæc scripsit omni regno suo et præpósuit consideratóres super omnem pópulum et mandávit civitátibus Iudæ immoláre per civitátem et civitátem.
Et congregáti sunt multi de pópulo ad eos, omnes, qui derelíquerant legem Dómini, et fecérunt mala in terra; et posuérunt Israel in ábditis et in
abscónditis fugitivórum locis.
Die quinta décima mensis Cásleu, quinto et quadragésimo et centésimo anno, ædificávit abominatiónem desolatiónis super altáre; et per civitátes
Iudæ in circúitu ædificavérunt aras et ante iánuas domórum et in platéis sacrificábant. Et libros Legis, quos invenérunt, combussérunt igne
scindéntes eos; et ubicúmque inveniebátur apud áliquem liber testaménti, et si quis consentiébat legi, constitútio regis interficiébat eum. In
virtúte sua faciébant hæc Israéli, ómnibus, qui inveniebántur in omni mense et mense in civitátibus. Et quinta et vicésima die mensis sacrificábant
super aram, quæ erat super altáre; et mulíeres, quæ circumcíderant fílios suos, interficiébant secúndum iussum — et suspendébant infántes a
cervícibus eórum — et domos eórum et eos, qui circumcíderant illos. Et multi in Israel obtinuérunt et confortáti sunt apud se, ut non manducárent
immúnda, et elegérunt mori, ut non pollueréntur escis et non profanárent testaméntum sanctum, et moriebántur. Et facta est ira magna super Israel valde.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
[**]
Ex Bulla «Mártyrum rigáta sánguine» beáti Pii papæ IX, die 7 maii 1857 édita
Mártyrum rigáta sánguine vel ab ipsis suis primórdiis Ecclésia exhibére postea numquam déstitit miránda exámpla fortitúdinis; quippe dum
ad labefacténdam Christi milítum firmitátem nova excogitárent tyránni suppliciórum génera, auxérunt ad sempitérnum Ecclésiæ decus
fortissimórum heróum corónas et palmas. Id porro non sine providentíssimo Dei consílio factum est; nimírum ut maniféste constáret duríssimo
certámini e cælis adfuísse auctórem fídei nostræ Christum Iesum, qui ut scripsit S. Cypriánus, "præliatóres et assertóres sui nóminis in
ácie confirmávit, eréxit qui pugnávit et vicit in servis suis”.
Iamvéro ab anno millésimo sexcentésimo décimo séptimo usque ad annum millésimum sexcentésimum trigésimum secúndum ferax mártyrum
Iapónia fuit, excitáto diríssimæ insectatiónis túrbine advérsus Christi religiónem, quæ felíciter illuc fúerat per Evangélii
præcónes invécta. Etenim posteáquam Taicosama Iapóniæ Imperátor inaudíto quodam furóre exársit ad extinguéndum ibi pénitus
christiánum nomen, atque anno millésimo quingentésimo nonagésimo séptimo vigínti sex strénuos veræ fídei defensóres crucis
supplício interemísset, eius in império successóres tantam immanitátem furorémque nedum æmuláti sunt, sed longe étiam superárunt.
Edita quippe lex fuit, ne quis Christiános ac præsértim sacerdótes iuváret, excíperet; secus exílio, proscriptióne bonórum atque
ipsa poena cápitis mulctarétur; cruces, aræ, templa, et qulibet religiónis sanctíssimæ monuménta præcónis voce disiécta passim
ac deléta; ad tentándam vero Christianórum in fide constántiam exquisitíssima quæque torménta adhíbita, quæ meminísse ánimus
nedum enarráre reformídat. Aliis enim in crucem actis transverberátum ferro latus fuit, alii invérso cápite cruci adfíxi, plures
fœdíssime dilaniáti ac membrátim cæsi, pleríque lento igne combústi, non pauci sulphúreis vel gélidis demérsi aquis mortem obiérunt
pœnárum diuturnitáte acerbíssimam, álii dénique fame, siti, verbéribus et squalóre cárceris afflícti, enécti mortálem hanc vitam
cum immortáli ac beáta commutárunt.
Tantam vero suppliciórum atrocitátem ánimo sic erécto atque álacri perpéssi sunt, ut priscórum Ecclésiæ mártyrum robur ac firmitátem
plane retúlerint. "Stetérunt scílicet - ut sancti Cypriáni verbis utámur - torquéntibus fortióres, et sævíssima diu plaga repetíta
inexpugnábilem fidem expugnáre non potúit”. Neque sacerdótes dumtáxat et evangélicæ doctrínæ præcónes animósi ac firmi in agóne
mansérunt, sed utriúsque sexus et cuiúsque conditiónis vel ætátis hómines, scílicet dynástæ spectatíssimi et régio prognáti sánguine
viri, matrónæ nóbiles, téneræ vírgines, confécti ætáte senes, adolescéntes et púeri ac púellæ quattuor étiam annórum, sic ut tam
inaudíta virtus animíque constántia reférri prorsus accépta débeat grátiæ cæléstis auxílio.
Mille et ámplius recenséntur, qui in diutúrno illo plúrium annórum certámine christiánam fidem fuso sánguine confirmárunt, sed tamen
de homínibus inquíri mínime pótuit auctoritáte apostólica. Etenim sæviénte in Christifidéles tanto furóris æstu, martýrii solum in
Hispánia, Manílæ in ínsulis Philippínis, et Macai in Sínis inquisitiónis tábulæ conféctæ sunt. Nihilóminus pleríque idónei testes de
more rogáti ea protulérunt, ex quibus martýrii véritas biscéntum et quinque heróum líquido constet.
In hoc glorióso mártyrum ágmine plures partim sacerdótes, partim laici spectant ad religiósum Ordinem Fratrum prædicatórum S. Domínici,
intérque eos éminent Alphónsus Navarrete, Aloisíus Flores, Angelus Orsúcci, Francíscus de Morales, Alphónsus de Mena, Domínicus
Castellet; non paucos suos esse gloriátur religiósus Ordo Fratrum Minórum S. Francísci; plerósque ad se pertinére gaudet religiósus
Ordo Eremitárum S. Augustíni, tandem suórum étiam mártyrum palmis decoráta est Societas Iesu. Sequúntur sæculáres hómines in martýrio sócii, uxóres et fílii.
Mártyrum nómina adiéctus hisce Lítteris catálogus exhibébit.
Post pretiósam in conspéctu Dómini iustórum mortem "quæ - ut idem sanctus Cypriánus scripsit - emit immortalitátem prétio sánguinis et
accépit corónam de consummatióne virtútis”, statim cœpta sunt exarári acta ad causæ cognitiónem necessária.
RESPONSORIUM
Vel alia:
Ex lítteris fr. Alphónsi Navarrétis, Vicárii, Frátribus prædicatóribus in Iapónia constitútis; et fr. Melchióris Manzano, Provinciális Philippinárum, occasióne martýrii fr. Thomæ Zumarraga
Gesù sia nelle vostre anime, padri miei, e dia loro il suo santo Spirito. Già vedete come questa comunità di cristiani a poco a poco
si va estinguendo; e necessario dar buon esempio a questi fedeli; percio vi prego, per l'amore dei nostro buon Gesù, che procuriate di
essere veri figli dei nostro Padre S. Domenico, e coltivate molto la pace e la fratellanza con le altre religioni. Io vado a Omura a
confessare e consolare quei cristiani, perché adesso è giunto il tempo opportuno, poiché coi sangue fresco dei martiri saranno più nimati.
Voglia il cielo che il mio viaggio sia di qualche utilità.
E poiché potrebbe accadere che mi mettano in carcere, lascio al mio posto il Padre Francesco Morales, e se per caso mi togliessero
la vita, potrete nominare un Vicario Provinciale che vi governi, come e disposto dalle Costituzioni. Per amore di Dio, perdonate i
cattivi esempi che posso avervi dato sia quando ero suddito, sia quando ero superiore. II Signore Dio resti con voi: io vi porto nel
mio cuore e voi ricordatevi di me nelle nostre orazioni e nei sacrifici. Vi prego ardentemente di sostenere ed aiutare la moglie di
Paolo ed il suo bambino, perché lui viene con me per aiutare i cristiani, e potrebbe accadere che lo portino al martirio. Vi raccomando
molto l'opera dei bambini. Nel giorno della traslazione dei nostro santo padre Domenico, il 24 maggio 1617. Fr. Alfonso Navarrete, Vicario.
Fra Tommaso Zumarraga, per pariare dei quale, come richiedono le sue virtù, occorrerebbe una lunga trattazione ed una non breve
relazione, ... fu inviato dalla santa obbedienza nel Regno dei Giappone, dove produsse un grande frutto, perché fu molto elegante
e raffinato nell'uso della lingua di quel pæse. Zelantissimo nell'incrementare quella comunità di cristiani, fu come un altro profeta
Mose, amato da Dio e dagli uomini: trattava la sua persona con molto rigore, non aveva letto né altro vestito che quello che portava
ordinariamente, perche voleva vivere da vero povero. Dormiva sempre vestito, il che non costituisce una penitenza da poco. Era cosi
scarsa la considerazione che aveva di se stesso e cosi poca la stima della sua persona, che mai si ottenne accettasse qualche
dignità. Dimorò nel Regno del Giappone per più di vent'anni lavorando per la sua conversione e la propagazione del santo Vangelo:
a quest'attività era intento quando fu catturato dai ministri della giustizia. Rimase in prigione per cinque anni esercitando ogni
sorta di virtù, digiuni, discipline, orazioni, guadagnandosi con ciò la corona di martire.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Beáti qui hábitant in domo tua, Dómine.
Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. (Hebr 13, 14)
2 Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! *
3 Concupíscit et déficit ánima mea in átria Dómini.
Cor meum et caro mea *
exsultavérunt in Deum vivum.
4 Etenim passer invénit sibi domum, †
et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: *
altária tua, Dómine virtútum, rex meus et Deus meus.
5 Beáti, qui hábitant in domo tua: *
in perpétuum laudábunt te. –
6 Beátus vir, cuius est auxílium abs te, *
ascensiónes in corde suo dispósuit.
7 Transeúntes per vallem sitiéntem in fontem ponent eam, *
étenim benedictiónibus véstiet eam plúvia matutína.
8 Ibunt de virtúte in virtútem, *
vidébitur Deus deórum in Sion. –
9 Dómine Deus virtútum, exáudi oratiónem meam; *
áuribus pércipe, Deus Iacob.
10 Protéctor noster áspice, Deus, *
et réspice in fáciem christi tui. –
11 Quia mélior est dies una in átriis tuis super mília, †
elégi ad limen esse in domo Dei mei *
magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum. –
12 Quia sol et scutum est Dóminus Deus, †
grátiam et glóriam dabit Dóminus; *
non privábit bonis eos, qui ámbulant in innocéntia.
13 Dómine virtútum, *
beátus homo, qui sperat in te.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Beáti qui hábitant in domo tua, Dómine.
Ant. 2 Veníte, et ascendámus ad montem Dómini.
2 Erit in novíssimis diébus *
præparátus mons domus Dómini in vértice móntium,
et elevábitur super colles, *
et fluent ad eum omnes gentes.
3 Et ibunt pópuli multi et dicent: †
«Veníte et ascendámus ad montem Dómini, *
ad domum Dei Iacob,
ut dóceat nos vias suas, *
et ambulémus in sémitis eius»;
quia de Sion exíbit lex *
et verbum Dómini de Ierúsalem.
4 Et iudicábit gentes *
et árguet pópulos multos,
et conflábunt gládios suos in vómeres *
et lánceas suas in falces;
non levábit gens contra gentem gládium, *
nec exercebúntur ultra ad prœlium.
5 Domus Iacob, veníte, *
et ambulémus in lúmine Dómini.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Veníte, et ascendámus ad montem Dómini.
Ant. 3 Cantáte Dómino, benedícite nómini eius.
Cantabant quasi canticum novum ante sedem in conspectu Agni. (Cf. Ap 14, 3)
1 Cantáte Dómino cánticum novum, *
cantáte Dómino, omnis terra.
2 Cantáte Dómino, benedícite nómini eius, *
annuntiáte de die in diem salutáre eius.
3 Annuntiáte inter gentes glóriam eius, *
in ómnibus pópulis mirabília eius. –
4 Quóniam magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
terríbilis est super omnes deos.
5 Quóniam omnes dii géntium inánia, *
Dóminus autem cælos fecit.
6 Magnificéntia et pulchritúdo in conspéctu eius, *
poténtia et decor in sanctuário eius. –
7 Afférte Dómino, famíliæ populórum, †
afférte Dómino glóriam et poténtiam, *
8 afférte Dómino glóriam nóminis eius.
Tóllite hóstias et introíte in átria eius, *
9 adoráte Dóminum in splendóre sancto.
Contremíscite a fácie eius, univérsa terra, *
10 dícite in géntibus: "Dóminus regnávit!"
Etenim corréxit orbem terræ, qui non commovébitur; *
iudicábit pópulos in æquitáte. –
11 Læténtur cæli et exsúltet terra, †
sonet mare et plenitúdo eius; *
12 gaudébunt campi et ómnia, quæ in eis sunt.
Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum †
13 a fácie Dómini, quia venit, *
quóniam venit iudicáre terram.
Iudicábit orbem terræ in iustítia *
et pópulos in veritáte sua.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Cantáte Dómino, benedícite nómini eius.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Iusti autem * in perpétuum vivent.
R. Iusti autem * in perpétuum vivent.
V. Et apud Dóminum est merces eórum.
R. In perpétuum vivent.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Iusti autem * in perpétuum vivent.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Per víscera misericórdiæ suæ Deus visitávit nos Oriens ex alto, et per
sanctos mártyres illuminávit eos, qui in ténebris et in umbra mortis sedent.
Vel, præsertim in cantu:
Tamquam aurum in fornáce probávit eléctos Dóminus, et quasi holocáusta accépit eos in ætérnum.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Per víscera misericórdiæ suæ Deus visitávit nos Oriens ex alto, et per
sanctos mártyres illuminávit eos, qui in ténebris et in umbra mortis sedent.
Vel, præsertim in cantu:
Tamquam aurum in fornáce probávit eléctos Dóminus, et quasi holocáusta accépit eos in ætérnum.
PRECES
Fratres, Salvatórem nostrum, testem fidélem, per mártyres interféctos propter verbum Dei, celebrémus, clamántes:
Redemísti nos Deo in sánguine tuo.
Per mártyres tuos, qui líbere mortem in testimónium fídei sunt ampléxi,
— da nobis, Dómine, veram spíritus libertátem.
Per mártyres tuos, qui fidem usque ad sánguinem sunt conféssi,
— da nobis, Dómine, puritátem fideíque constántiam.
Per mártyres tuos, qui, sustinéntes crucem, tua vestígia sunt secúti,
— da nobis, Dómine, ærúmnas vitæ fórtiter sustinére.
Per mártyres tuos, qui stolas suas lavérunt in sánguine Agni,
— da nobis, Dómine, omnes insídias carnis mundíque devíncere.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Maiestátis tuæ cleméntiam supplíciter deprecámur, omnípotens et miséricors Deus ut, sicut Unigéniti tui agnitiónem per Beatórum mártyrum
Alphónsi et sociórum prædicatiónem populórum Extrémi Oriéntis córdibus infudísti, ita, eórum intercessióne, fídei
stabilitáte firméntur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)