Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | |||
5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 |
12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 |
19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 |
26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. XXXIII
S. Clementis I, papæ et martyris, memoria ad libitum
S. Columbani,abbatis, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Martyr Dei, qui (quæ) únicum
Patris sequéndo Fílium
victis triúmphas hóstibus,
victor (victrix) fruens cæléstibus.
Tui precátus múnere
nostrum reátum dílue,
arcens mali contágium,
vitæ repéllens tǽdium.
Solúta sunt iam víncula
tui sacráti córporis;
nos solve vinclis sǽculi
amóre Fílii Dei.
Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.
Si Deus pro nobis, quis contra nos? (Rom 8, 31)
IV
31 Deus, impollúta via eius, †
elóquia Dómini igne examináta; *
protéctor est ómnium sperántium in se.
32 Quóniam quis Deus præter Dóminum? *
Aut quæ munítio præter Deum nostrum?
33 Deus, qui præcínxit me virtúte *
et pósuit immaculátam viam meam;
34 qui perfécit pedes meos tamquam cervórum *
et super excélsa státuit me;
35 qui docet manus meas ad prœlium, *
et tendunt arcum ǽreum bráchia mea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Elóquium Dómini scutum est ómnium sperántium in eum.
Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.
36 Et dedísti mihi scutum salútis tuæ, †
et déxtera tua suscépit me, *
et exaudítio tua magnificávit me.
37 Dilatásti gressus meos subtus me, *
et non sunt infirmáta vestígia mea.
38 Persequébar inimícos meos et comprehendébam illos *
et non convertébar, donec defícerent.
39 Confringébam illos, nec póterant stare, *
cadébant subtus pedes meos.
40 Et præcinxísti me virtúte ad bellum *
et supplantásti insurgéntes in me subtus me. –
41 Et inimícos meos dedísti mihi dorsum *
et odiéntes me disperdidísti.
42 Clamavérunt, nec erat qui salvos fáceret, *
ad Dóminum, nec exaudívit eos.
43 Et commínui eos ut púlverem ante fáciem venti, *
ut lutum plateárum contrívi eos.
44 Eripuísti me de contradictiónibus pópuli, *
constituísti me in caput géntium.
Pópulus, quem non cognóvi, servívit mihi, *
45 in audítu auris obœdívit mihi.
46 Fílii aliéni blandíti sunt mihi, †
fílii aliéni inveteráti sunt, *
contremuérunt in ábditis suis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Déxtera tua, Dómine, suscépit me.
Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.
47 Vivit Dóminus et benedíctus Adiútor meus, *
et exaltétur Deus salútis meæ.
48 Deus qui das vindíctas mihi †
et subdis pópulos sub me, *
liberátor meus de inimícis meis iracúndis;
49 et ab insurgéntibus in me exáltas me, *
a viro iníquo éripis me. –
50 Proptérea confitébor tibi in natiónibus, Dómine, *
et nómini tuo psalmum dicam,
51 magníficans salútes regis sui †
et fáciens misericórdiam christo suo, *
David et sémini eius usque in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Vivat Dóminus, et exaltétur Deus salútis meæ.
V.
Revéla, Dómine, óculos meos.
R.
Et considerábo mirabília de lege tua.
LECTIO PRIOR
De libro Zacharíæ prophétæ
Hæc dicit Dóminus Deus meus: «Pasce pécora occisiónis, quæ qui emunt occídunt et non dolent, et qui vendunt ea dicunt: “Benedíctus Dóminus, dives
factus sum”. Et pastóres eórum non miseréntur eórum.
Et ego non miserébor ultra super habitántes terram, dicit Dóminus; ecce ego tradam hómines, unumquémque in manu próximi sui et in manu regis sui;
et concídent terram, et non éruam de manu eórum».
Et ego pavi pecus occisiónis pro mercatóribus gregis. Et assúmpsi mihi duas virgas: unam vocávi Grátiam et álteram vocávi Funículum; et pavi gregem.
Et succídi tres pastóres in mense uno, et tǽduit eórum ánimam meam; síquidem et ánimam eórum tǽduit mei. Et dixi: «Non pascam vos; quæ moritúra est,
moriátur, et quæ succidénda est, succidátur, et réliquæ dévorent unaquǽque carnem próximæ suæ». Et tuli virgam meam, quæ vocabátur Grátia, et abscídi
eam, ut írritum fácerem fœdus meum, quod percússi cum ómnibus pópulis. Et írritum factum est in die illa; et cognovérunt mercatóres gregis, qui
observábant me, quia verbum Dómini est. Et dixi ad eos: «Si bonum est in óculis vestris, afférte mercédem meam et, si non, quiéscite». Et appendérunt
mercédem meam trigínta siclos argénteos. Et dixit Dóminus ad me: «Próice illud in thesáurum, decórum prétium, quo appretiátus sum ab eis». Et tuli
trigínta siclos argénteos et proiéci illos in domum Dómini in thesáurum. Et præcídi virgam meam secúndam, quæ appellabátur Funículus, ut dissólverem
germanitátem inter Iudam et Israel.
Et dixit Dóminus ad me: «Adhuc sume tibi vasa pastóris stulti; quia ecce ego suscitábo pastórem in terra, qui peritúram ovem non visitábit, dispérsam
non quæret et contrítam non sanábit et stantem non sustinébit et carnes pínguium cómedet et úngulas eárum confrínget. Væ stulto meo pastóri derelinquénti
gregem! Gládius super bráchium eius et super óculum dextrum eius; bráchium eius ariditáte siccétur, et óculus dexter eius tenebréscens obscurétur».
Verbum Dómini super Israel et super Iudam. Oráculum Dómini, qui exténdit cælum et fundat terram et fingit spíritum hóminis in eo: «Ecce ego pono
Ierúsalem páteram crápulæ ómnibus pópulis in circúitu. Hoc erit in obsidióne contra Ierúsalem. Et erit: in die illa ponam Ierúsalem lápidem portándum
cunctis pópulis; omnes portántes eam concisióne lacerabúntur, et colligéntur advérsus eam omnes gentes terræ. In die illa, dicit Dóminus, percútiam
omnem equum in stupórem et ascensórem eius in améntiam; et super domum Iudæ apériam óculos meos et omnem equum populórum percútiam cæcitáte. Et dicent
duces Iudæ in corde suo: “Robur habitántium Ierúsalem est in Dómino exercítuum Deo eórum”. In die illa ponam duces Iudæ sicut ollam ignis super ligna
et sicut facem ignis super fenum; et devorábunt ad déxteram et ad sinístram omnes pópulos in circúitu, et habitábitur Ierúsalem rursus in loco suo.
Et salvábit Dóminus prius tabernácula Iudæ, ut non elevétur glória domus David et glória habitántium Ierúsalem contra Iudam. In die illa próteget
Dóminus habitatóres Ierúsalem; et erit, qui offénderit ex eis in die illa quasi David, et domus David quasi Deus, sicut ángelus Dómini in conspéctu eórum».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístola sancti Cleméntis papæ Primi ad Corínthios
Quam beáta, dilécti, et mirabília sunt dona Dei! Vita in immortalitáte, splendor in iustítia; véritas in libertáte, fides in
confidéntia, temperántia in sanctitáte; et hæc ómnia sub intelléctum nostrum cadunt. Quænam ígitur sunt, quæ exspectántibus eum
præparántur? Sanctíssimus Opifex et sæculórum Pater solus quantitátem et pulchritúdinem eórum novit. Nos ígitur, ut promissórum
donórum partícipes fiámus, summo stúdio contendámus, ut in número eórum reperiámur, qui eum exspéctent.
Quómodo autem hoc fiet, dilécti? Si fide in Deum cognítio nostra stabilíta fúerit, si grata illi et accépta diligénter quæsivérimus,
si, quæ ad inculpátam eius voluntátem spectant, fecérimus et viam veritátis secúti fuérimus, abiciéntes a nobis omnem iniustítiam,
iniquitátem, avarítiam, contentiónes, malítias et fraudes.
Hæc est via, dilécti, in qua salútem nostram invenímus, Iesum Christum, oblatiónum nostrárum pontíficem, infirmitátis nostræ patrónum
et auxiliatórem. Per hunc cælórum altitúdinem aspícimus; per hunc vultum eius immaculátum et excélsum speculámur; per hunc óculi
cordis nostri apérti sunt; per hunc insípiens et obscuráta mens nostra in lucem effloréscit; per hunc vóluit Dóminus nos immortálem
cognitiónem gustáre, qui maiestátis Dei splendor exsístens, tanto maior est ángelis, quanto excelléntius nomen sortítus est.
Militémus ígitur, viri fratres, ómnibus víribus sub inculpátis eius præcéptis. Magni sine parvis et parvi sine magnis consístere
néqueunt; mixti sunt omnes et inde utílitas. Exémplo nobis sit corpus nostrum. Caput sine pédibus nihil est, prout neque pedes sine
cápite; mínima autem córporis nostri membra univérso córpori necessária et utília sunt; immo cuncta conspírant et una se subíciunt, ut salvum sit totum corpus.
Servétur ítaque totum corpus nostrum in Christo Iesu, et unusquísque próximo suo se subíciat iuxta grátiæ donum ipsi assignátum.
Fortis patrocinétur imbecíllem, imbecíllis fortem revereátur; dives páuperi largiátur, pauper Deum laudet, quod ei déderit, per
quem eius inópia suppleátur. Sápiens non in verbis, sed in bonis opéribus sapiéntiam suam maniféstet; húmilis non sibi testimónium
ferat, sed ab áltero sibi ferri sinat. Hæc ígitur ómnia cum ab eo habeámus, propter ómnia grátias ipsi ágere debémus, cui est
glória in sǽcula sæculórum. Amen.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Exsúrge, psaltérium et cíthara: excitábo auróram.
Passionem Domini cantat iste psalmus. (S. Augustinus)
2 Miserére mei, Deus, miserére mei, *
quóniam in te cónfugit ánima mea;
et in umbra alárum tuárum confúgiam, *
donec tránseant insídiæ.
3 Clamábo ad Deum Altíssimum, *
Deum, qui benefécit mihi. –
4 Mittet de cælo et liberábit me; †
dabit in oppróbrium conculcántes me. *
Mittet Deus misericórdiam suam et veritátem suam.
5 ánima mea recúmbit in médio catulórum leónum *
devorántium fílios hóminum.
Dentes eórum arma et sagíttæ *
et lingua eórum gládius acútus. –
6 Exaltáre super cælos, Deus, *
super omnem terram glória tua. –
7 Láqueum paravérunt pédibus meis, *
et incurvávit se ánima mea;
fodérunt ante fáciem meam fóveam, *
et ipsi incidérunt in eam. –
8 Parátum cor meum, Deus, †
parátum cor meum; *
cantábo et psalmum dicam.
9 Exsúrge, glória mea, †
exsúrge, psaltérium et cíthara, *
excitábo auróram.
10 Confitébor tibi in pópulis, Dómine, *
et psalmum dicam tibi in natiónibus,
11 quóniam magnificáta est usque ad cælos misericórdia tua *
et usque ad nubes véritas tua. –
12 Exaltáre super cælos, Deus, *
super omnem terram glória tua.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Exsúrge, psaltérium et cíthara: excitábo auróram.
Ant. 2 Pópulus meus, ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.
10 Audíte verbum Dómini, gentes, *
et annuntiáte in ínsulis, quæ procul sunt,
et dícite:
«Qui dispérsit Israel, congregábit eum *
et custódiet eum sicut pastor gregem suum». –
11 Redémit enim Dóminus Iacob *
et liberávit eum de manu potentióris.
12 Et vénient et laudábunt in monte Sion *
et cónfluent ad bona Dómini,
super fruménto et vino et óleo *
et fetu pécorum et armentórum;
erítque ánima eórum quasi hortus irríguus, *
et ultra non esúrient. –
13 Tunc lætábitur virgo in choro, *
iúvenes et senes simul.
«Et convértam luctum eórum in gáudium *
et consolábor eos et lætificábo a dolóre suo.
14 Et inebriábo ánimam sacerdótum pinguédine, *
et pópulus meus bonis meis adimplébitur».
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Pópulus meus, ait Dóminus, bonis meis adimplébitur.
Ant. 3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri.†
Sustulit me in spiritu super montem magnum ... et ostendit mihi civitatem sanctam Ierusalem. (Ap 21, 10)
2 Magnus Dóminus et laudábilis nimis *
in civitáte Dei nostri.
3 † Mons sanctus eius collis speciósus, *
exsultátio univérsæ terræ.
Mons Sion, extréma aquilónis, *
cívitas regis magni.
4 Deus in dómibus eius notus *
factus est ut refúgium. –
5 Quóniam ecce reges congregáti sunt, *
convenérunt in unum.
6 Ipsi cum vidérunt, sic admiráti sunt, *
conturbáti sunt, diffugérunt;
7 illic tremor apprehéndit eos, *
dolóres ut parturiéntis.
8 In spíritu oriéntis *
cónteres naves Tharsis. –
9 Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, †
in civitáte Dei nostri; *
Deus fundávit eam in ætérnum.
10 Recogitámus, Deus, misericórdiam tuam *
in médio templi tui.
11 Secúndum nomen tuum, Deus, †
sic et laus tua in fines terræ; *
iustítia plena est déxtera tua.
12 Lætétur mons Sion, †
et exsúltent fíliæ Iudæ *
propter iudícia tua. –
13 Circúmdate Sion et complectímini eam, *
numeráte turres eius.
14 Pónite corda vestra in virtúte eius †
et percúrrite domos eius, *
ut enarrétis in progénie áltera.
15 Quóniam hic est Deus, Deus noster †
in ætérnum et in sǽculum sǽculi; *
ipse ducet nos in sǽcula.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, in civitáte Dei nostri.†
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
R. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
V. Et factus est mihi in salútem.
R. Et laus mea Dóminus.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Fortitúdo mea * et laus mea Dóminus.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam.
PRECES
Fratres, Salvatórem nostrum, testem fidélem, per mártyres interféctos propter verbum Dei, celebrémus, clamántes:
Redemísti nos Deo in sánguine tuo.
Per mártyres tuos, qui líbere mortem in testimónium fídei sunt ampléxi,
— da nobis, Dómine, veram spíritus libertátem.
Per mártyres tuos, qui fidem usque ad sánguinem sunt conféssi,
— da nobis, Dómine, puritátem fideíque constántiam.
Per mártyres tuos, qui, sustinéntes crucem, tua vestígia sunt secúti,
— da nobis, Dómine, ærúmnas vitæ fórtiter sustinére.
Per mártyres tuos, qui stolas suas lavérunt in sánguine Agni,
— da nobis, Dómine, omnes insídias carnis mundíque devíncere.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui in ómnium sanctórum tuórum es virtúte mirábilis, da nobis in beáti Cleméntis ánnua
commemoratióne lætári, qui, Fílii tui sacérdos et martyr, quod mystério gessit, testimónio comprobávit, et quod prædicávit ore,
confirmávit exémplo. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)