Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
31 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Magnis prophétæ vócibus
veníre Christum núntiant,
lætæ salútis prǽvia,
qua nos redémit, grátia.
Hinc mane nostrum prómicat
et corda læta exǽstuant,
cum vox fidélis pérsonat
prænuntiátrix glóriæ.
Advéntus hic primus fuit,
puníre quo non sǽculum
venit, sed ulcus térgere,
salvándo quod períerat.
At nos secúndus prǽmonet
adésse Christum iánuis,
sanctis corónas réddere
cælíque regna pándere.
Ætérna lux promíttitur
sidúsque salvans prómitur;
iam nos iubar præfúlgidum
ad ius vocat cæléstium.
Te, Christe, solum quǽrimus
vidére, sicut es Deus,
ut perpes hæc sit vísio
perénne laudis cánticum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Per síngulos dies benedícam te, Dómine.
Iustus es, qui es et qui eras, Sanctus. (Ap 16, 5)
3 Magnus Dóminus et laudábilis nimis, *
et magnitúdinis eius non est investigátio.
4 Generátio generatióni laudábit ópera tua, *
et poténtiam tuam pronuntiábunt.
5 Magnificéntiam glóriæ maiestátis tuæ loquéntur *
et mirabília tua enarrábunt.
6 Et virtútem terribílium tuórum dicent *
et magnitúdinem tuam narrábunt.
7 Memóriam abundántiæ suavitátis tuæ eructábunt *
et iustítia tua exsultábunt.
8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
longánimis et multæ misericórdiæ.
9 Suávis Dóminus univérsis, *
et miseratiónes eius super ómnia ópera eius. –
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Per síngulos dies benedícam te, Dómine.
Ant. 2 Regnum tuum, Dómine, regnum ómnium sæculórum.
10 Confiteántur tibi, Dómine, ómnia ópera tua; *
et sancti tui benedícant tibi.
11 Glóriam regni tui dicant *
et poténtiam tuam loquántur,
12 ut notas fáciant fíliis hóminum poténtias tuas *
et glóriam magnificéntiæ regni tui.
13a Regnum tuum regnum ómnium sæculórum, *
et dominátio tua in omnem generatiónem et generatiónem.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Regnum tuum, Dómine, regnum ómnium sæculórum.
Ant. 3 Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis.
13b Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis *
et sanctus in ómnibus opéribus suis.
14 Allevat Dóminus omnes qui córruunt *
et érigit omnes depréssos.
15 Oculi ómnium in te sperant, *
et tu das illis escam in témpore opportúno.
16 Aperis tu manum tuam *
et imples omne ánimal in beneplácito. –
17 Iustus Dóminus in ómnibus viis suis *
et sanctus in ómnibus opéribus suis.
18 Prope est Dóminus ómnibus invocántibus eum, *
ómnibus invocántibus eum in veritáte.
19 Voluntátem timéntium se fáciet †
et deprecatiónem eórum exáudiet *
et salvos fáciet eos.
20 Custódit Dóminus omnes diligéntes se *
et omnes peccatóres dispérdet. –
21 Laudatiónem Dómini loquétur os meum, †
et benedícat omnis caro nómini sancto eius *
in sǽculum et in sǽculum sǽculi.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Fidélis Dóminus in ómnibus verbis suis, et sanctus in ómnibus opéribus suis.
V.
Annúntiat Dóminus verbum suum Iacob.
R.
Iustítias et iudícia sua Israel.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
Hæc dicit Dóminus de uncto suo Cyro: «Apprehéndi déxteram eius, ut subíciam ante fáciem eius gentes et dorsa regum vertam et apériam
coram eo iánuas; et portæ non claudéntur.
Ego ante te ibo et montes humiliábo; portas ǽreas cónteram et vectes férreos confríngam.
Et dabo tibi thesáuros abscónditos et divítias occúltas, ut scias quia ego Dóminus, qui vocávi te nómine tuo, Deus Israel.
Propter servum meum Iacob et Israel eléctum meum, et vocávi te nómine tuo; designávi te, et non cognovísti me, Ego Dóminus, et non
est ámplius: extra me non est Deus. Accínxi te, et non cognovísti me, ut sciant ab ortu solis et ab occidénte quóniam absque me nullus
est. Ego Dóminus, et non est alter, formans lucem et creans ténebras, fáciens pacem et creans malum: ego Dóminus fáciens ómnia hæc.
Roráte, cæli, désuper, et nubes pluant iustítiam; aperiátur terra et gérminet salvatiónem; et iustítia oriátur simul: ego Dóminus creávi eam».
Væ, qui contradícit fictóri suo, testa de vasis fictílibus terræ! Numquid dicet lutum fígulo suo: «Quid facis?» et «Opus tuum absque mánibus est?».
Væ, qui dicit patri: «Quid géneras?», et mulíeri: «Quid párturis?».
Hæc dicit Dóminus, Sanctus Israel, plastes eius: «Numquid ventúra interrogátis me super fílios meos, et super opus mánuum meárum mandátis mihi?
Ego feci terram et hóminem super eam creávi ego; manus meæ tetendérunt cælos, et omni milítiæ eórum mandávi.
Ego suscitávi eum in iustítia et omnes vias eius dírigam; ipse ædificábit civitátem meam et captivitátem meam dimíttet, non in
prétio neque in munéribus», dicit Dóminus exercítuum.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis sancti Leónis Magni papæ
Nihil prodest Dóminum nostrum, beátæ Maríæ Vírginis fílium, verum perfectúmque hóminem dícere, si non illíus géneris homo créditur,
cuius in Evangélio prædicátur.
Dicit enim Matthǽus: Liber generatiónis Iesu Christi fílii David, fílii Abraham; et ita humánæ oríginis órdinem séquitur, ut generatiónum
líneas usque ad Ioseph, cui mater Dómini erat desponsáta, dedúcat.
Lucas vero, retrórsum successiónum gradus rélegens, ad ipsum humáni géneris príncipem redit, ut Adam primum et Adam novíssimum eiúsdem
osténdat esse natúræ.
Potúerat quippe omnipoténtia Fílii Dei sic ad docéndos iustificandósque hómines apparére, quómodo et patriárchis et prophétis in spécie
carnis appáruit, cum aut luctámen íniit, aut sermónem conséruit, cumve offícia hospitalitátis non ábnuit, vel étiam appósitum cibum sumpsit.
Sed illæ imágines huius hóminis erant índices, cuius veritátem ex præcedéntium patrum stirpe suméndam significatiónes mýsticæ nuntiábant.
Et ídeo sacraméntum reconciliatiónis nostræ, ante témpora ætérna dispósitum, nullæ implébant figúræ, quia nondum supervénerat Spíritus
Sanctus in Vírginem, nec virtus Altíssimi obumbráverat ei; ut intra intemeráta víscera, ædificánte sibi Sapiéntia domum, Verbum caro
fíeret; et, forma Dei ac forma servi in unam conveniénte persónam, Creátor témporum nascerétur in témpore; et, per quem facta sunt ómnia,
ipse inter ómnia gignerétur.
Nisi enim novus homo, factus in similitúdinem carnis peccáti, nostram suscíperet vetustátem, et, consubstantiális Patri, consubstantiális
esse dignarétur et matri, naturámque sibi nostram solus a peccáto liber uníret, sub iugo diáboli generáliter tenerétur humána captívitas;
nec uti possémus triumphántis victória, si extra nostram esset consérta natúram.
De hac autem participatióne mirábili sacraméntum nobis regeneratiónis illúxit, ut per ipsum Spíritum, per quem Christum et concéptus est
et natus, étiam nos spiritáli rursus orígine nascerémur.
Propter quod ab Evangelísta de credéntibus dícitur: Qui non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed
ex Deo nati sunt.
RESPONSORIUM
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.
PSALMODIA
Ant. 1
Regnavit Dominus, Deus noster omnipotens. Gaudeamus et exsultemus et demus gloriam ei. (Ap 19, 6. 7)
1 Dóminus regnávit! Decórem indútus est; *
indútus est Dóminus, fortitúdine præcínxit se.
Etenim firmávit orbem terræ, *
qui non commovébitur.
2 Firmáta sedes tua ex tunc, *
a sǽculo tu es. –
3 Elevavérunt flúmina, Dómine, †
elevavérunt flúmina vocem suam, *
elevavérunt flúmina fragórem suum.
4 Super voces aquárum multárum, †
super poténtes elatiónes maris, *
potens in altis Dóminus. –
5 Testimónia tua credibília facta sunt nimis; †
domum tuam decet sanctitúdo, *
Dómine, in longitúdinem diérum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1
Ant. 2
57 Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
58 Benedícite, cæli, Dómino,*
59 benedícite, ángeli Dómini, Dómino. –
60 Benedícite, aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Dómino, *
61 benedícat omnis virtus Dómino.
62 Benedícite, sol et luna, Dómino,*
63 benedícite, stellæ cæli, Dómino. –
64 Benedícite, omnis imber et ros, Dómino *
65 benedícite, omnes venti, Dómino.
66 Benedícite, ignis et æstus, Dómino, *
67 benedícite, frigus et æstus, Dómino. –
68 Benedícite, rores et pruína, Dómino, *
69 benedícite, gelu et frigus, Dómino.
70 Benedícite, glácies et nives, Dómino, *
71 benedícite, noctes et dies, Dómino. –
72 Benedícite, lux et ténebræ, Dómino, *
73 benedícite, fúlgura et nubes, Dómino.
74 Benedícat terra Dóminum, *
laudet et superexáltet eum in sǽcula. –
75 Benedícite, montes et colles, Dómino, *
76 benedícite, univérsa germinántia in terra, Dómino.
77 Benedícite, mária et flúmina, Dómino, *
78 benedícite, fontes, Dómino. –
79 Benedícite, cete et ómnia quæ movéntur in aquis, Dómino,*
80 benedícite, omnes vólucres cæli, Dómino.
81 Benedícite, omnes béstiæ et pécora, Dómino, *
82 benedícite, fílii hóminum, Dómino. –
83 Bénedic, Israel, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
84 Benedícite, sacerdótes Dómini, Dómino, *
85 benedícite, servi Dómini, Dómino. –
86 Benedícite, spíritus et ánimæ iustórum, Dómino, *
87 benedícite, sancti et húmiles corde, Dómino.
88 Benedícite, Ananía, Azaría, Mísael, Dómino, *
laudáte et superexaltáte eum in sǽcula.
Benedicámus Patrem et Fílium cum Sancto Spíritu; *
laudémus et superexaltémus eum in sǽcula.
56 Benedíctus es in firmaménto cæli *
et laudábilis et gloriósus in sǽcula.
(In fine huius cantici non dicitur «Glória Patri».)
Ant. 2
Ant. 3
Sedenti super thronum et Agno benedictio et honor et gloria et potestas in sǽcula sǽculorum. (Ap 5, 13)
1 Laudáte Dóminum de cælis, *
laudáte eum in excélsis.
2 Laudáte eum, omnes ángeli eius, *
laudáte eum, omnes virtútes eius. –
3 Laudáte eum, sol et luna, *
laudáte eum, omnes stellæ lucéntes.
4 Laudáte eum, cæli cælórum, *
et aquæ omnes, quæ super cælos sunt. –
5 Laudent nomen Dómini, *
quia ipse mandávit, et creáta sunt;
6 státuit ea in ætérnum et in sǽculum sǽculi *
præcéptum pósuit, et non præteríbit. –
7 Laudáte Dóminum de terra, *
dracónes et omnes abýssi,
8 ignis, grando, nix, fumus, *
spíritus procellárum, qui facit verbum eius,
9 montes et omnes colles, *
ligna fructífera et omnes cedri,
10 béstiæ et univérsa pécora, *
serpéntes et vólucres pennátæ. –
11 Reges terræ et omnes pópuli, *
príncipes et omnes iúdices terræ,
12 iúvenes et vírgines, *
senes cum iunióribus,
13 laudent nomen Dómini, *
quia exaltátum est nomen eius solíus. –
Magnificéntia eius super cælum et terram, *
14 et exaltávit cornu pópuli sui.
Hymnus ómnibus sanctis eius, *
fíliis Israel, pópulo, qui propínquus est ei.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Christe, Fili Dei vivi, * miserére nobis.
R. Christe, Fili Dei vivi, * miserére nobis.
V. Qui ventúrus es in mundum,
R. Miserére nobis.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Christe, Fili Dei vivi, * miserére nobis.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Ioseph fili David, noli timére accípere Maríam cóniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est, allelúia.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Ioseph fili David, noli timére accípere Maríam cóniugem tuam. Quod enim in ea natum est, de Spíritu Sancto est, allelúia.
PRECES
Dóminum Iesum Christum, fratres caríssimi, deprecémur, qui est iudex vivórum et mortuórum, ipsi dicéntes:
Veni, Dómine Iesu.
Christe Dómine, qui peccatóres salváre venísti,
— nos ab omni tentatiónum adversitáte defénde.
Qui ad iudícium maniféste ventúrus esse créderis,
— poténtiam tuæ salvatiónis in nobis osténde.
Da nobis legis tuæ præcépta virtúte Spíritus custodíre,
— ut advéntum tuum in caritáte præstolári possímus.
Tu, qui es benedíctus in sǽcula, fac ut per misericórdiam tuam pie et sóbrie in hoc sǽculo vivámus,
— exspectántes beátam spem et advéntum magnificéntiæ tuæ.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Grátiam tuam, quǽsumus, Dómine, méntibus nostris infúnde, ut qui, Angelo nuntiánte, Christi Fílii tui incarnatiónem cognóvimus, per passiónem eius et crucem
ad resurrectiónis glóriam perducámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)