lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 december 2028
TEMPUS ADVENTUS, hebd. III
Hebdomada III

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Magnis prophétæ vócibus
veníre Christum núntiant,
lætæ salútis prǽvia,
qua nos redémit, grátia.

Hinc mane nostrum prómicat
et corda læta exǽstuant,
cum vox fidélis pérsonat
prænuntiátrix glóriæ.

Advéntus hic primus fuit,
puníre quo non sǽculum
venit, sed ulcus térgere,
salvándo quod períerat.

At nos secúndus prǽmonet
adésse Christum iánuis,
sanctis corónas réddere
cælíque regna pándere.

Ætérna lux promíttitur
sidúsque salvans prómitur;
iam nos iubar præfúlgidum
ad ius vocat cæléstium.

Te, Christe, solum quǽrimus
vidére, sicut es Deus,
ut perpes hæc sit vísio
perénne laudis cánticum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Psalmus 88 (89), 2-38
Misericordiæ Domini super domum David

Deus ex semine David secundum promissionem eduxit Salvatorem Iesum. (Act 13, 22. 23)

I

2 Misericórdias Dómini in ætérnum cantábo, *
      in generatiónem et generatiónem annuntiábo veritátem tuam in ore meo.

3 Quóniam dixísti: †
      „In ætérnum misericórdia ædificábitur,“ *
      in cælis firmábitur véritas tua. –

4 „Dispósui testaméntum elécto meo, *
      iurávi David servo meo:

5 Usque in ætérnum confirmábo semen tuum *
      et ædificábo in generatiónem et generatiónem sedem tuam.“ –

6 Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine, *
      étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.

7 Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino, *
      símilis erit Dómino in fíliis Dei?

8 Deus, metuéndus in consílio sanctórum, *
      magnus et terríbilis super omnes, qui in circúitu eius sunt. –

9 Dómine Deus virtútum, quis símilis tibi? *
       Potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.

10 Tu domináris supérbiæ maris, *
       elatiónes flúctuum eius tu mítigas.

11 Tu conculcásti sicut vulnerátum Rahab, *
       in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos. –

12 Tui sunt cæli, et tua est terra, *
       orbem terræ et plenitúdinem eius tu fundásti.

13 Aquilónem et austrum tu creásti, *
       Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt.

14 Tibi bráchium cum poténtia; *
       firma est manus tua, et exaltáta déxtera tua.

15 Iustítia et iudícium firmaméntum sedis tuæ. *
       Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam. –

16 Beátus pópulus, qui scit iubilatiónem. *
       Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt

17 et in nómine tuo exsultábunt tota die *
       et in iustítia tua exaltabúntur,

18 quóniam decor virtútis eórum tu es, *
       et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.

19 Quia Dómini est scutum nostrum, *
       et Sancti Israel rex noster.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam, Dómine.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

II

20 Tunc locútus es in visióne sanctis tuis et dixísti: †
       „Pósui adiutórium in poténte *
       et exaltávi eléctum de plebe.

21 Invéni David servum meum; *
       óleo sancto meo unxi eum.

22 Manus enim mea firma erit cum eo, *
       et bráchium meum confortábit eum. –

23 Nihil profíciet inimícus in eo, *
       et fílius iniquitátis non ópprimet eum.

24 Et concídam a fácie ipsíus inimícos eius *
       et odiéntes eum percútiam.

25 Et véritas mea et misericórdia mea cum ipso, *
       et in nómine meo exaltábitur cornu eius.

26 Et ponam super mare manum eius *
       et super flúmina déxteram eius. –

27 Ipse invocábit me: 'Pater meus es tu, *
       Deus meus et refúgium salútis meæ.'

28 Et ego primogénitum ponam illum, *
       excélsum præ régibus terræ.

29 In ætérnum servábo illi misericórdiam meam *
       et testaméntum meum fidéle ipsi.

30 Et ponam in sǽculum sǽculi semen eius *
       et thronum eius sicut dies cæli.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Fílius Dei factus est ex sémine David secúndum carnem.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.

III

31 Si autem derelíquerint fílii eius legem meam *
       et in iudíciis meis non ambuláverint,

32 si iustificatiónes meas profanáverint *
       et mandáta mea non custodíerint,

33 visitábo in virga delíctum eórum *
       et in verbéribus iniquitátem eórum. –

34 Misericórdiam autem meam non avértam ab eo, *
       neque méntiar in veritáte mea.

35 Non profanábo testaméntum meum *
       et, quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.

36 Semel iurávi in sancto meo: *
       David non méntiar.

37 Semen eius in ætérnum manébit, *
       et thronus eius sicut sol in conspéctu meo

38 et sicut luna firmus stabit in ætérnum *
       et testis in cælo fidélis.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Semel iurávi David servo meo: Semen eius in ætérnum manébit.


V. Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini.
R. Rectas fácite sémitas Dei nostri.

LECTIO PRIOR

De libro Isaíæ prophétæ

Is 48, 1-11
Deus solus Dominus futuri temporis

     Audíte hoc, domus Iacob, qui vocámini nómine Israel et de aquis Iudæ exístis, qui iurátis in nómine Dómini et Deum Israel invocátis non in veritáte neque in iustítia.
     De civitáte enim sancta vocáti sunt et super Deum Israel constabilíti sunt; Dóminus exercítuum nomen eius.
     Prióra ex tunc annuntiávi, et ex ore meo exiérunt, et audíta feci ea; repénte operátus sum, et venérunt.
     Scivi enim quia durus es tu, et nervus férreus cervix tua et frons tua ǽrea.
     Prædíxi tibi ex tunc, ántequam venírent indicávi tibi, ne forte díceres: «Idólum meum operátum est hæc, et scúlptile meum et conflátile mandavérunt ista».
     Quæ audísti, vide ómnia; vos autem num annuntiábitis? Audíta fácio tibi nova ex nunc et occúlta, quæ nescis.
     Nunc creáta sunt et non ex tunc, et ante eórum diem, et non audísti ea, ne forte díceres: «Ecce ego cognóvi ea».
     Neque audísti, neque cognovísti, neque ex tunc apérta est auris tua; scio enim quia præváricans prævaricáris et transgréssor ex útero vocáris.
     Propter nomen meum longe fáciam furórem meum et propter laudem meam infrenábo me super te, ne perdam te.
     Ecce excóxi te, sed non quasi argéntum; probávi te in camíno paupertátis. Propter me, propter me fáciam, ut non blasphémer; et glóriam meam álteri non dabo.

RESPONSORIUM

Is 48, 10. 11; 54, 8

R. Ego probávi te in camíno paupertátis. Propter me, propter me fáciam, ut non blasphémer: * Et glóriam meam álteri non dabo.
V. In moménto indignatiónis abscóndi fáciem meam parúmper a te, et in misericórdia sempitérna misértus sum tui. * Et glóriam meam álteri non dabo.

LECTIO ALTERA

Ex Homilíis sancti Bernárdi abbátis in Láudibus Vírginis Matris

(Hom. 4, 8-9: Opera omnia, Edit Cisterc. 4 [1996], 53-54)

Totus mundus exspectat responsum Mariæ

     Audísti, Virgo, quia concípies et páries fílium: audísti quod non per hóminem, sed per Spíritum Sanctum. Exspéctat Angelus respónsum: tempus est enim ut revertátur ad Deum qui misit illum. Exspectámus et nos, o Dómina, verbum miseratiónis, quos miserabíliter premit senténtia damnatiónis.
     Et ecce offértur tibi prétium salútis nostræ: statim liberábimur, si conséntis. In sempitérno Dei Verbo facti sumus omnes et ecce mórimur: in tuo brevi respónso sumus reficiéndi, ut ad vitam revocémur.
     Hoc súpplicat a te, o pia Virgo, flébilis Adam cum mísera sóbole sua exsul de paradíso, hoc Abraham, hoc David. Hoc céteri flágitant sancti patres, patres scílicet tui, qui et ipsi hábitant in regióne umbræ mortis. Hoc totus mundus tuis génibus provolútus exspéctat.
     Nec immérito, quando ex ore tuo pendet consolátio miserórum, redémptio captivórum, liberátio damnatórum, salus dénique universórum filiórum Adam, totíus géneris tui.
     Da, Virgo, respónsum festinánter. Respónde cítius Angelo, immo per Angelum Dómino. Respónde verbum, et súscipe Verbum: profer tuum, et cóncipe divínum: emítte transitórium, et ampléctere sempitérnum.
     Quid tardas? quid trépidas? Crede, confitére, et súscipe. Sumat humílitas audáciam, verecúndia fidúciam. Nullátenus cónvenit nunc ut virginális simplícitas obliviscátur prudéntiam. In hac sola re ne tímeas, prudens Virgo, præsumptiónem: quia, etsi grata in siléntio verecúndia, magis tamen nunc in verbo píetas necessária.
     Aperi, Virgo beáta, cor fídei, lábia confessióni, víscera Creatóri. Ecce desiderátus cunctis géntibus foris pulsat ad óstium. O si te moránte pertransíerit, et rursus incípias dolens quǽrere quem díligit ánima tua! Surge, curre, áperi. Surge per fidem, curre per devotiónem, áperi per confessiónem. Ecce, inquit, ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.

RESPONSORIUM

Cf. Lc 1, 31. 42

R. Súscipe verbum, Virgo María, quod tibi a Dómino per Angelum transmíssum est: concípies et páries Deum páriter et hóminem, * ut benedícta dicáris inter omnes mulíeres.
V. Páries quidem fílium, et virginitátis non patiéris detriméntum: efficiéris grávida, et eris mater semper intácta. * Ut benedícta dicáris inter omnes mulíeres.

PSALMODIA

Ant. 1 De Sion véniet Dóminus omnípotens, ut salvum fáciat pópulum suum.

Psalmus 85 (86), 1-10
Pauperis in rebus adversis oratio

Benedictus Deus, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. (2 Cor 1, 3. 4)

1 Inclína, Dómine, aurem tuam et exáudi me, *
      quóniam inops et pauper sum ego.
2 Custódi ánimam meam, quóniam sanctus sum; *
      salvum fac servum tuum, Deus meus, sperántem in te. –

3 Miserére mei, Dómine, *
      quóniam ad te clamávi tota die.
4 Lætífica ánimam servi tui, *
      quóniam ad te, Dómine, ánimam meam levávi.
5 Quóniam tu, Dómine, suávis et mitis *
      et multæ misericórdiæ ómnibus invocántibus te. –

6 Auribus pércipe, Dómine, oratiónem meam *
      et inténde voci deprecatiónis meæ.
7 In die tribulatiónis meæ clamávi ad te, *
      quia exáudies me. –

8 Non est símilis tui in diis, Dómine, *
      et nihil sicut ópera tua.
9 Omnes gentes, quascúmque fecísti, vénient †
       et adorábunt coram te, Dómine, *
       et glorificábunt nomen tuum,
10 quóniam magnus es tu et fáciens mirabília: *
       tu es Deus solus. –

11 Doce me, Dómine, viam tuam, *
       et ingrédiar in veritáte tua;
    simplex fac cor meum, *
       ut tímeat nomen tuum.
12 Confitébor tibi, Dómine Deus meus, in toto corde meo *
       et glorificábo nomen tuum in ætérnum,
13 quia misericórdia tua magna est super me, *
       et eruísti ánimam meam ex inférno inferióri. –

14 Deus, supérbi insurrexérunt super me, †
       et synagóga poténtium quæsiérunt ánimam meam, *
       et non proposuérunt te in conspéctu suo.
15 Et tu, Dómine, Deus miserátor et miséricors *
       pátiens et multæ misericórdiæ et veritátis,
16 réspice in me et miserére mei; †
       da fortitúdinem tuam púero tuo *
       et salvum fac fílium ancíllæ tuæ. –

17 Fac mecum signum in bonum, †
       ut vídeant, qui odérunt me, et confundántur, *
       quóniam tu, Dómine, adiuvísti me et consolátus es me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 De Sion véniet Dóminus omnípotens, ut salvum fáciat pópulum suum.

Ant. 2 Propter Sion non tacébo, donec egrediátur ut splendor Iustus eius.

Canticum
Deus iudicabit in iustitia
Is 33, 13-16
Vobis est repromissio et filiis vestris et omnibus, qui longe sunt (Act 2, 39).

13 Audíte, qui longe estis, quæ fécerim, *
       et cognóscite, vicíni, fortitúdinem meam.
14 Contérriti sunt in Sion peccatóres, *
       possédit tremor ímpios.
    Quis póterit habitáre de vobis cum igne devoránte? *
       Quis habitábit ex vobis cum ardóribus sempitérnis? –

15 Qui ámbulat in iustítiis *
       et lóquitur æquitátes,
    qui réicit lucra ex rapínis*
       et éxcutit manus suas, ne múnera accípiat,
    qui obtúrat aures suas, ne áudiat sánguinem, *
       et claudit óculos suos, ne vídeat malum: –

16 iste in excélsis habitábit, *
       muniménta saxórum refúgium eius;
    panis ei datus est, *
       aquæ eius fidéles sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Propter Sion non tacébo, donec egrediátur ut splendor Iustus eius.

Ant. 3 Spíritus Dómini super me, evangelizáre paupéribus misit me.

Psalmus 97 (98)
Dominus victor in iudicio

Hic psalmus priorem Domini adventum significat et fidem omnium gentium. (S. Athanasius)

1 Cantáte Dómino cánticum novum, *
      quia mirabília fecit. –

   Salvávit sibi déxtera eius, *
      et bráchium sanctum eius.
2 Notum fecit Dóminus salutáre suum, *
      in conspéctu géntium revelávit iustítiam suam.
3 Recordátus est misericórdiæ suæ *
      et veritátis suæ dómui Israel.
   Vidérunt omnes términi terræ *
      salutáre Dei nostri. –

4 Iubiláte Deo, omnis terra, *
      erúmpite, exsultáte et psállite.
5 Psállite Dómino in cíthara, *
      in cíthara et voce psalmi;
6 in tubis ductílibus et voce tubæ córneæ, *
      iubiláte in conspéctu regis Dómini. –

7 Sonet mare et plenitúdo eius, *
      orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
8 Flúmina plaudent manu, †
      simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini, *
9     quóniam venit iudicáre terram.
   Iudicábit orbem terrárum in iustítia *
      et pópulos in æquitáte.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Spíritus Dómini super me, evangelizáre paupéribus misit me.

LECTIO BREVIS

Gen 49, 10
Non auferétur sceptrum de Iuda et báculus ducis de pédibus eius, donec véniat ille, cuius est, et cui erit obœdiéntia géntium.

RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
R. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.
V. Et glória eius in te vidébitur.
R. Oriétur Dóminus.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, * oriétur Dóminus.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Missus est Gábriel ángelus ad Maríam Vírginem desponsátam Ioseph.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Missus est Gábriel ángelus ad Maríam Vírginem desponsátam Ioseph.

PRECES
Christum Dóminum rogémus, fratres caríssimi, qui est lux illúminans omnem hóminem, læti clamántes:
     Veni, Dómine Iesu.

Lux præséntiæ tuæ nostras discútiat ténebras,
et nos tuis munéribus dignos effíciat.
Salvos nos fac, Dómine Deus noster,
ut confiteámur hódie nómini sancto tuo.
Succénde corda nostra ut ad te ardénter sítiant,
tibíque coniúngi tota aviditáte festínent.
Qui infirmitátem nostram sustulísti,
infírmis et hódie moribúndis succúrre.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Deus, cuius ineffábile Verbum, Angelo nuntiánte, Virgo immaculáta suscépit, et, domus divinitátis effécta, Sancti Spíritus luce replétur, quǽsumus, ut nos, eius exémplo, voluntáti tuæ humíliter adhærére valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. 
R. Deo grátias. 

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)