lat

BREVIARIUM ROMANUM

28 aprilis 2029
Pro O.P.: S. Ludovici Mariæ Grignion de Montfort, presbyteri, sodalis ordinis, memoria


Natus in vico Montfort in Armorica (in Francia) et Parisiis sacerdotio initiatus, Ludovicus Maria Grignion in Tertio Ordine prædicatorum professionem fecit. A Clemente papa XI missionarius apostolicus renuntiatus, partes Franciæ occidentales peragravit, evangelizando mysterium Sapientiæ æternæ, Christum carnem factum et crucifixum, viam sanctitatis ad Iesum per Mariam docendo, operi suo consocians presbyteros, fratres et, una cum Beata Maria Ludovica Trichet, sorores. In civitate Saint-Laurent-sur-Sèvre, dioecesis Lucionensis, die 28 aprilis 1716 obiit, plurima relinquens scripta, præsertim de Mariali spiritualitate. Inter Sanctos relatus est die 20 iulii 1947.

AD LAUDES MATUTINAS ET AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Inclitus rector pater atque prudens,
cuius insígnem cólimus triúmphum,
iste conféssor sine fine lætus
  regnat in astris.

Ipse dux clarus fuit et magíster,
éxhibens sacræ documénta vitæ
ac Deo semper sátagens placére
  péctore mundo.

Nunc eum nisu rogitémus omnes,
ábluat nostrum pius ut reátum,
et sua ducat prece nos ad alta
  cúlmina cæli.

Sit Deo soli decus et potéstas,
laus in excélsis, honor ac perénnis,
qui suis totum móderans gubérnat
  légibus orbem. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Redémit eos Dóminus de manu tribulántis. Allelúia.

Psalmus 78, 40-72
Domini bonitas et populi infidelitas in historia salutis

Hæc in figura facta sunt nostri. (1 Cor 10, 6)

IV

40 Quóties exacerbavérunt eum in desérto, *
       in iram concitavérunt eum in inaquóso!

41 Et revérsi sunt et tentavérunt Deum *
       et Sanctum Israel exacerbavérunt.

42 Non sunt recordáti manus eius, *
       diéi, qua redémit eos de manu tribulántis. –

43 Cum pósuit in Ægýpto signa sua *
       et prodígia sua in campo Táneos.

44 Convértit in sánguinem flúmina eórum *
       et rívulos eórum, ne bíberent.

45 Misit in eos cœnomyíam et comédit eos, *
       ranam et pérdidit eos. –

46 Dedit brucho fructus eórum, *
       labóres eórum locústæ.

47 Occídit in grándine víneas eórum, *
       moros eórum in pruína.

48 Trádidit grándini iuménta eórum *
       et greges eórum flammæ ignis. –

49 Misit in eos ardórem iræ suæ, †
       indignatiónem et comminatiónem et angústiam, *
       immissiónem angelórum malórum.

50 Complanávit sémitam iræ suæ; †
       non pepércit a morte animábus eórum *
       et vitam eórum in peste conclúsit.

51 Percússit omne primogénitum in terra Ægýpti, *
       primítias róboris eórum in tabernáculis Cham.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Redémit eos Dóminus de manu tribulántis. Allelúia.

Ant. 2 Indúxit eos Dóminus in montem sanctificatiónis suæ. Allelúia.

V

52 Abstulit sicut oves pópulum suum *
       et perdúxit eos tamquam gregem in desérto.

53 Dedúxit eos in spe, et non timuérunt, *
       et inimícos eórum opéruit mare.

54 Et indúxit eos in fines sanctificatiónis suæ, *
       in montem, quem acquisívit déxtera eius.

55 Et eiécit a fácie eórum gentes †
       et divísit eis terram in funículo hereditátis *
       et habitáre fecit in tabernáculis eórum tribus Israel. –

56 Et tentavérunt et exacerbavérunt Deum Excélsum *
       et testimónia eius non custodiérunt.

57 Recessérunt et prævaricáti sunt, †
       quemádmodum patres eórum, *
       convérsi sunt retro ut arcus pravus.

58 In iram concitavérunt eum in cóllibus suis *
       et in sculptílibus suis ad æmulatiónem eum provocavérunt. –

59 Audívit Deus et exársit *
       et sprevit valde Israel.

60 Et réppulit habitáculum Silo, *
       tabernáculum, ubi habitávit in homínibus.

61 Et trádidit in captivitátem virtútem suam *
       et pulchritúdinem suam in manus inimíci.

62 Et conclúsit in gládio pópulum suum *
       et in hereditátem suam exársit.

63 Iúvenes eórum comédit ignis, *
       et vírgines eórum non sunt desponsátæ.

64 Sacerdótes eórum in gládio cecidérunt, *
       et víduæ eórum non plorabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Indúxit eos Dóminus in montem sanctificatiónis suæ. Allelúia.

Ant. 3 Elégit tribum Iuda, et David servum suum páscere Israel hereditátem suam. Allelúia.

VI

65 Et excitátus est tamquam dórmiens Dóminus, *
       tamquam potens crapulátus a vino.

66 Et percússit inimícos suos in posterióra, *
       oppróbrium sempitérnum dedit illis.

67 Et réppulit tabernáculum Ioseph *
       et tribum Ephraim non elégit,

68 sed elégit tribum Iudæ, *
       montem Sion, quem diléxit.

69 Et ædificávit sicut excélsum sanctuárium suum, *
       sicut terram, quam fundávit in sǽcula.

70 Et elégit David servum suum †
       et sústulit eum de grégibus óvium, *

71    de post fetántes accépit eum:
    páscere Iacob pópulum suum *
       et Israel hereditátem suam.

72 Et pavit eos in innocéntia cordis sui *
       et in prudéntia mánuum suárum dedúxit eos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Elégit tribum Iuda, et David servum suum páscere Israel hereditátem suam. Allelúia.

V. Deus regenerávit nos in spem vivam, allelúia.
R. Per resurrectiónem Iesu Christi ex mórtuis, allelúia.

LECTIO PRIOR

De libro Apocalýpsis

18, 1-20
Eversio Babylonis

     Ego Ioánnes vidi álium ángelum descendéntem de cælo, habéntem potestátem magnam, et terra illumináta est a claritáte eius. Et clamávit in forti voce dicens: «Cécidit, cécidit Bábylon magna et facta est habitátio dæmoniórum et custódia omnis spíritus immúndi et custódia omnis béstiæ immúndæ et odíbilis, quia de vino iræ fornicatiónis eius bibérunt omnes gentes, et reges terræ cum illa fornicáti sunt, et mercatóres terræ de virtúte deliciárum eius dívites facti sunt!».
     Et audívi áliam vocem de cælo dicéntem: «Exíte de illa, pópulus meus, ut ne compartícipes sitis peccatórum eius et de plagis eius non accipiátis, quóniam pervenérunt peccáta eius usque ad cælum, et recordátus est Deus iniquitátum eius. Réddite illi, sicut et ipsa réddidit, et duplicáte duplícia secúndum ópera eius; in póculo, quo míscuit, miscéte illi duplum. Quantum glorificávit se et in delíciis fuit, tantum date illi torméntum et luctum. Quia in corde suo dicit: “Sédeo regína et vídua non sum et luctum non vidébo”, ídeo in una die vénient plagæ eius, mors et luctus et fames, et igne comburétur, quia fortis est Dóminus Deus, qui iudicávit illam».
     Et flebunt et plangent se super illam reges terræ, qui cum illa fornicáti sunt et in delíciis vixérunt cum víderint fumum incéndii eius, longe stantes propter timórem tormentórum eius, dicéntes: «Væ, væ, cívitas illa magna, Bábylon, cívitas illa fortis, quóniam una hora venit iudícium tuum!».
     Et negotiatóres terræ flent et lugent super illam, quóniam mercem eórum nemo emit ámplius, mercem auri et argénti et lápidis pretiósi et margaritárum et byssi et púrpuræ et sérici et cocci, et omne lignum thýinum et ómnia vasa éboris et ómnia vasa de ligno pretiosíssimo et æraménto et ferro et mármore, et cinnamómum et amómum et odoraménta et unguénta et tus et vinum et óleum et símilam et tríticum et iuménta et oves et equórum et rædárum et mancipiórum et ánimas hóminum. Et fructus tui, desidérium ánimæ, discessérunt a te, et ómnia pínguia et clara periérunt a te, et ámplius illa iam non invénient.
     Mercatóres horum, qui dívites facti sunt ab ea, longe stabunt propter timórem tormentórum eius flentes ac lugéntes, dicéntes: «Væ, væ, cívitas illa magna, quæ amícta erat býssino et púrpura et cocco, et deauráta auro et lápide pretióso et margaríta, quóniam una hora desolátæ sunt tantæ divítiæ!».
     Et omnis gubernátor et omnis, qui in locum návigat, et nautæ et, quotquot mária operántur, longe stetérunt et clamábant vidéntes fumum incéndii eius, dicéntes: «Quæ símilis civitáti huic magnæ?». Et misérunt púlverem super cápita sua et clamábant flentes et lugéntes, dicéntes: «Væ, væ, cívitas illa magna, in qua dívites facti sunt omnes, qui habent naves in mari, de ópibus eius, quóniam una hora desoláta est! Exsúlta super eam, cælum, et sancti et apóstoli et prophétæ, quóniam iudicávit Deus iudícium vestrum de illa!».

RESPONSORIUM

Is 52, 11.12; Ier 51, 45 (cf. Ap 18, 4)

R. Exíte de médio Babylónis, mundámini qui fertis vasa Dómini; præcédet enim vos Dóminus, * et cólliget vos Deus Israel, allelúia.
V. Egredímini de médio Babylónis, pópulus meus, ut salvet unusquísque ánimam suam ab ira furóris Dómini. * Et cólliget vos Deus Israel, allelúia.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu «De vera devotióne erga beátam Vírginem» sancti Ludovíci M. Grignion de Montfort presbýteri

(Nn 120-121.125-126: Oeuvres complétes, Seuil, Paris 1966, 562-563.566-567)

Totus Mariæ, totus Christi

     Cum summa nostræ perfectiónis in eo consístat, ut Iesu Christo confórmes, eídem coniúncti atque consecráti efficiámur, máxima haud dubitánter devótio ea est quæ magis perfécte Iesu Christo nos confórmes reddit atque ei iungit ac cónsecrat. Cum vero María inter omnes creatúras sit Fílio suo pleníssime confórmis, idcírco præ céteris devotiónibus, illa quæ máxime cónsecrat atque confórmem reddit ánimam quandam Dómino nostro devótio est erga Sanctíssimam Vírginem Matrem eius; et quo magis ánima Maríæ consecráta, eo magis éadem Iesu Christo consecráta erit. Perfécta ergo Iesu Christo consecrátio nihil áliud est quam summa et plena Sanctíssimæ Vírgini sui ipsíus consecrátio, et hæc est devótio quam dóceo.
     Hæc autem devotiónis forma óptime vocári potest perfécta renovátio votórum vel promissiónum sancti Baptísmatis. In ea étenim christifidélis totum Beatíssimæ Vírgini se donat, ita ut per Maríam totus Christi sit. Ex hoc effícitur ut simul quis Beatíssimæ Vírgini se cónsecret et Iesu Christo; Vírgini autem Maríæ, cum aptíssima via sit quam Iesus ipse elégit ad uniónem nobíscum ineúndam et ad nos sibi uniéndos; Dómino vero Iesu cum noster finis últimus sit, cui totum id quod sumus debémus, quia Redémptor et Deus noster est.
     Insuper considerándum est quod omnis homo, cum baptizátur, ore próprio vel patríni et matrínæ sollémniter Sátanæ abrenúntiat eiúsque tentatiónibus et opéribus, et Iesum Christum Magístrum suum et summum Dóminum éligit, illi parens sicut servus ex amóre. Hoc autem revéra fit et in hac devotióne: christiánus abrenúntiat dæmónio, mundo, peccáto et semetípsi, atque totus Iesu Christo se donat per manus Maríæ.
     In Baptísmate quisquis, saltem explícite, non sese dat Iesu Christo per manus Maríæ neque Dómino méritum suórum bonórum óperum dat. étiam post Baptísma christiánus omníno liber est applicándi huiuscémodi méritum aliísve vel pro se retinéndi. In hac vero devotióne explícite christifidélis sese dat Dómino nostro per manus Maríæ atque ipsi ex toto cónsecrat própriæ actuositátis virtútem.

RESPONSORIUM

Ps 115 (116), 16b. 17a. 18

R. Dómine, ego servus tuus et fílius ancíllæ tuæ. * Tibi sacrificábo hóstiam laudis. Allelúia.
V. Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo eius. * Tibi sacrificábo hóstiam laudis. Allelúia.

Vel:

Message de saint Louis-Marie de Montfort

(éd. M. Gendrot, Paris-Fribourg, Éd. Saint-Paul, 1977, pp. 43-47)

La divine sagesse

     Il y a une si grande liaison d’amitié entre la Sagesse éternelle et l’homme, qu’elle est incompréhensible. La Sagesse est pour l’homme, et l’homme est pour la Sagesse (...): c’est un trésor infini pour les hommes, et non pour les anges ou pour les autres créatures.
     Cette amitié de la Sagesse pour l’homme vient de ce qu’il est, dans sa création, l’abrégé de ses merveilles, son petit et son grand monde, son image vivante et son lieutenant sur la terre. Et depuis que, par l’excès de l’amour qu’elle lui portait, elle s’est rendue semblable à lui en se faisant homme, et s’est livrée à la mort pour le sauver, elle l’aime comme son frère, son ami, son disciple, son élève, le prix de son sang et le cohéritier de son royaume, en sorte qu’on lui fait une violence infinie lorsqu’on refuse ou on lui arrache le coeur d’un homme. Cette beauté éternelle et souverainement aimable a tant de désir de l’amitié des hommes, qu’elle a fait un livre exprès pour la gagner, en lui découvrant ses excellences et les désirs qu’elle a de lui. Ce livre est comme une lettre d’une amante à son amant, pour gagner son affection. Les désirs qu’elle y témoigne du coeur de l’homme sont si empressés, les recherches qu’elle y fait de son amitié sont si tendres, les appels et les voeux y sont si amoureux, qu’à l’entendre parler vous diriez qu’elle n’est pas la Souveraine du ciel et de la terre et qu’elle a besoin de l’homme pour être heureuse.
     Enfin la Sagesse éternelle, pour s’approcher de plus près des hommes et leur témoigner plus sensiblement son amour, est allée jusqu’à se faire homme, jusqu’à devenir enfant, jusqu’à devenir pauvre et jusqu’à mourir pour eux sur la croix.
     Combien de fois s’est-elle écriée, lorsqu’elle vivait sur la terre: “Venez à moi, venez tous à moi; c’est moi, ne craignez rien; pourquoi craignezvous? Je suis semblable à vous; je vous aime. Est-ce parce que vous êtes pécheurs? Eh! c’est eux que je cherche; je suis l’amie des pécheurs. Estce parce que vous êtes égarés du bercail par votre faute? Eh! je suis le Bon Pasteur. Est-ce parce que vous êtes chargés de péchés, couverts d’ordures, accablés de tristesse? Eh! c’est justement pourquoi vous devez venir à moi; car je vous déchargerai, je vous purifierai, je vous consolerai”.
     Voulant d’un côté montrer son amour pour l’homme jusqu’à mourir en sa place afin de le sauver, et ne pouvant de l’autre se résoudre à quitter l’homme, elle trouve un secret admirable pour mourir et pour vivre tout à la fois, et demeurer avec l’homme jusqu’à la fin des siècles: c’est l’invention amoureuse de l’Eucharistie; et pour venir à bout de contenter son amour en ce mystère, elle ne fait point difficulté de changer et renverser toute la nature.
     [Enfin le temps marquépour la rédemption des hommes étant arrivé, la Sagesse éternelle se fit elle même une maison, une demeure digne d’elle... Elle créa et forma Marie, dans le sein de sainte Anne, avec plus de plaisir qu’elle n’avait pris en créant l’univers. Il est impossible d’exprimer d’un côté les ineffables communications de la trè s sainte Trinité à cette belle créature, et, de l’autre, la fidélité avec laquelle elle correspondit aux grâces de son Créateur.
     Le torrent impétueux de la bonté infinie de Dieu, arrêté violemment par les péchés des hommes depuis le commencement du monde, se décharge avec impétuosité et en plénitude dans le cœur de Marie. La Sagesse éternelle lui donne toutes les grâces qu’Adam et ses descendants, s’ils étaient demeurés dans la justice originelle, auraient reçues de sa libéralité. Enfin toute la plénitude de la divinité, dit un saint, se répand en Marie autant qu’une pure créature en est capable. O Marie, ô chefd’œuvre du Très-Haut, ô miracle de la Sagesse éternelle, ô prodige de la Toute-Puissance, ô abîme de la grâce, il n’y a, je l’avoue avec tous les saints, il n’y a que celui qui vous a créée qui connaisse la hauteur, l’étendue et la profondeur des grâces qu’il vous a faites.]

RESPONSORIUM

Prov 10, 11

R. Écoute mon fils, recueille mes paroles, * et tes années de vie se multiplieront. Allelúia.
V. Je t’ai dirigé dans la voie de la Sagesse, je t’ai fait cheminer dans les sentiers de la droiture. * Et tes années de vie se multiplieront. Allelúia.

PSALMODIA

Ant. 1 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine, allelúia.

Psalmus 91 (92)
Laus Domini creatoris

Laudes enuntiantur pro gestis Unigeniti. (S. Athanasius)

2 Bonum est confitéri Dómino *
      et psállere nómini tuo, Altíssime,
3 annuntiáre mane misericórdiam tuam *
      et veritátem tuam per noctem,
4 in decachórdo et psaltério, *
      cum cántico in cíthara. –

5 Quia delectásti me, Dómine, in factúra tua, *
      et in opéribus mánuum tuárum exsultábo. –

6 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine: *
      nimis profúndæ factæ sunt cogitatiónes tuæ.
7 Vir insípiens non cognóscet, *
      et stultus non intélleget hæc.
8 Cum germináverint peccatóres sicut fenum, *
      et florúerint omnes, qui operántur iniquitátem,
   hoc tamen erit ad intéritum in sǽculum sǽculi; *
9      tu autem altíssimus in ætérnum, Dómine. –

10 Quóniam ecce inimíci tui, Dómine, †
       quóniam ecce inimíci tui períbunt, *
       et dispergéntur omnes, qui operántur iniquitátem.
11 Exaltábis sicut unicórnis cornu meum, *
       perfúsus sum óleo úberi.
12 Et despíciet óculus meus inimícos meos, *
       et in insurgéntibus in me malignántibus áudiet auris mea. –

13 Iustus ut palma florébit, *
       sicut cedrus Líbani succréscet.
14 Plantáti in domo Dómini, *
       in átriis Dei nostri florébunt.
15 Adhuc fructus dabunt in senécta, *
       úberes et bene viréntes erunt,
16 ut annúntient quóniam rectus Dóminus, refúgium meum, *
       et non est iníquitas in eo.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quam magnificáta sunt ópera tua, Dómine, allelúia.

Ant. 2 Effúndam super vos aquam mundam, allelúia.

Canticum
Dominus renovabit populum suum
Ez 36, 24-28
Ipsi populi eius erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus (Ap 21, 3).

24 Tollam quippe vos de géntibus †
       et congregábo vos de univérsis terris *
       et addúcam vos in terram vestram;
25 et effúndam super vos aquam mundam, †
       et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris, *
       et ab univérsis idólis vestris mundábo vos. –

26 Et dabo vobis cor novum *
       et spíritum novum ponam in médio vestri
    et áuferam cor lapídeum de carne vestra *
       et dabo vobis cor cárneum;
27 et spíritum meum ponam in médio vestri †
       et fáciam, ut in præcéptis meis ambulétis *
       et iudícia mea custodiátis et operémini. –

28 Et habitábitis in terra, quam dedi pátribus vestris, †
       et éritis mihi in pópulum, *
       et ego ero vobis in Deum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Effúndam super vos aquam mundam, allelúia.

Ant. 3 Omnia vestra, vos autem Christi, Christus autem Dei, allelúia.

Psalmus 8
Maiestas Domini et dignitas hominis

Omnia subiecit sub pedibus eius, et ipsum dedit caput supra omnia Ecclesiæ. (Eph 1, 22)

2 Dómine, Dóminus noster, *
      quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra,
   quóniam eleváta est magnificéntia tua *
      super cælos. –

3 Ex ore infántium et lactántium †
      perfecísti laudem propter inimícos tuos, *
      ut déstruas inimícum et ultórem. –

4 Quando vídeo cælos tuos, ópera digitórum tuórum, *
      lunam et stellas, quæ tu fundásti,
5 quid est homo, quod memor es eius, *
      aut fílius hóminis, quóniam vísitas eum? –

6 Minuísti eum paulo minus ab ángelis, †
      glória et honóre coronásti eum *
      et constituísti eum super ópera mánuum tuárum.

7  Omnia subiecísti sub pédibus eius, †
      oves et boves univérsas *
8     ínsuper et pécora campi,
9  vólucres cæli et pisces maris, *
      quæcúmque perámbulant sémitas maris. –

10 Dómine, Dóminus noster, *
       quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra!

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Omnia vestra, vos autem Christi, Christus autem Dei, allelúia.

LECTIO BREVIS

Hebr 13, 7-9a
Mementóte præpositórum vestrórum, qui vobis locúti sunt verbum Dei, quorum intuéntes éxitum conversatiónis imitámini fidem. Iesus Christus heri et hódie idem, et in sǽcula! Doctrínis váriis et peregrínis nolíte abdúci.

RESPONSORIUM BREVE
V. Super te, Ierúsalem, constítui custódes. * Allelúia, allelúia.
R. Super te, Ierúsalem, constítui custódes. * Allelúia, allelúia.
V. Die ac nocte non tacébunt prædicáre nomen Dómini.
R. Allelúia, allelúia.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Super te, Ierúsalem, constítui custódes. * Allelúia, allelúia.

BENEDICTUS

Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis. Allelúia.

De Messia eiusque præcursore

Lc 1, 68-79

68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
      quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ

69 et eréxit cornu salútis nobis *
      in domo David púeri sui,

70 sicut locútus est per os sanctórum, *
      qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,

71 salútem ex inimícis nostris *
      et de manu ómnium, qui odérunt nos;

72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
      et memorári testaménti sui sancti,

73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
      datúrum se nobis,

74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
      serviámus illi

75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
      ómnibus diébus nostris.

76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
      præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,

77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
      in remissiónem peccatórum eórum,

78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
      in quibus visitábit nos óriens ex alto,

79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
      ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ad Benedictus, ant. Non vos estis qui loquímini, sed Spíritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis. Allelúia.

PRECES
Christo, bono pastóri, qui pro suis óvibus ánimam pósuit, laudes grati exsolvámus et supplicémus, dicéntes:
     Pasce pópulum tuum, Dómine.

Christe, qui in sanctis pastóribus misericórdiam et dilectiónem tuam dignátus es osténdere,
numquam désinas per eos nobíscum misericórditer ágere.
Qui múnere pastóris animárum fungi per tuos vicários pergis,
ne destíteris nos ipse per rectóres nostros dirígere.
Qui in sanctis tuis, populórum dúcibus, córporum animarúmque médicus exstitísti,
numquam cesses ministérium in nos vitæ et sanctitátis perágere.
Qui, prudéntia et caritáte sanctórum, tuum gregem erudísti,
nos in sanctitáte iúgiter per pastóres nostros ædífica.

Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.

Pater noster.....


ORATIO
Ætérnæ Deus sapiéntiæ, qui sanctum Ludovícum Maríam presbýterum plenæ Christo, Fílio tuo, deditióni per eius beátæ Matris manus exímium testem et magístrum effecísti, concéde nobis, ut eándem spiritálem viam sectántes, regnum tuum in mundum exténdere valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:

Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus.
R. Amen.

    Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
    Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:

Ite in pace. Allelúia, allelúia.
R. Deo grátias. Allelúia, allelúia.

    Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:

Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)