Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XXIX
S. Ioannis de Capestrano, presbyteri, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V.
Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Pergráta mundo núntiat
auróra solis spícula,
res et colóre véstiens
iam cuncta dat nitéscere.
Qui sol per ævum prǽnites,
o Christe, nobis vívidus,
ad te canéntes vértimur,
te gestiéntes pérfrui.
Tu Patris es sciéntia
Verbúmque per quod ómnia
miro refúlgent órdine
mentésque nostras áttrahunt.
Da lucis ut nos fílii
sic ambulémus ímpigri,
ut Patris usque grátiam
mores et actus éxprimant.
Sincéra præsta ut prófluant
ex ore nostro iúgiter,
et veritátis dúlcibus
ut excitémur gáudiis.
Sit, Christe, rex piíssime,
tibi Patríque glória
cum Spíritu Paráclito,
in sempitérna sǽcula. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.
Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)
I
1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2 Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
„Non requíret, non est Deus." –
5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
prosperántur viæ illíus in omni témpore.
Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
omnes inimícos suos aspernátur. –
6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
in generatiónem et generatiónem ero sine malo."
7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.
Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.
12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
ne obliviscáris páuperum.
13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –
14 Vidísti: †
tu labórem et dolórem consíderas, *
ut tradas eos in manus tuas.
Tibi derelíctus est pauper, *
órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
quæres peccátum illíus et non invénies. –
16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.
Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.
Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)
2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.
3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –
4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
et linguam magníloquam.
5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
lábia nostra a nobis sunt; *
quis noster dóminus est?" –
6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
ponam in salutári illum, quem despíciunt."
7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –
8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
a generatióne hac in ætérnum.
9 In circúitu ímpii ámbulant, *
cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.
V.
Díriget Dóminus mansuétos in iudício.
R.
Docébit mites vias suas.
LECTIO PRIOR
De libro Esther
Cum comperísset Mardochǽus ómnia, quæ accíderant, scidit vestiménta sua et indútus est sacco spargens cínerem cápiti. Et in platéa
médiæ civitátis voce magna et amára clamábat usque ad fores palátii grádiens; non enim erat lícitum indútum sacco aulam regis intráre.
In ómnibus quoque provínciis, quocúmque edíctum et dogma regis pervénerat, planctus ingens erat apud Iudǽos, ieiúnium, ululátus et
fletus, sacco et cínere multis pro strato uténtibus.
Ingréssæ sunt autem puéllæ Esther et eunúchi nuntiaverúntque ei. Quod áudiens consternáta est valde et misit vestem, ut, abláto sacco,
indúerent eum; quam accípere nóluit. Accitóque Athach eunúcho, quem rex minístrum ei déderat, præcépit ei, ut iret ad Mardochǽum et
dísceret ab eo cur hoc fáceret. Egressúsque Athach ivit ad Mardochǽum stantem in platéa civitátis ante óstium palátii. Qui indicávit
ei ómnia, quæ ei accíderant, quantum Aman promisísset, ut in thesáuros regis pro Iudæórum nece inférret argéntum. Exémplar quoque
edícti, quod pendébat in Susan ad perdéndum eos, dedit ei, ut regínæ osténderet et monéret eam, ut intráret ad regem et deprecarétur
eum et rogáret pro pópulo suo. «Memor, inquit, diérum humilitátis tuæ, quando nutríta sis in manu mea, quia Aman secúndus a rege
locútus est contra nos in mortem. Et tu ínvoca Dóminum et lóquere regi pro nobis et líbera nos de morte».
Regréssus Athach nuntiávit Esther ómnia, quæ Mardochǽus díxerat. Quæ respóndit ei et iussit, ut díceret Mardochǽo: «Omnes servi
regis et cunctæ, quæ sub dicióne eius sunt, norunt provínciæ, quod cuíque sive viro sive mulíeri, qui non vocátus intérius átrium
regis intráverit, una lex sit, ut statim interficiátur, nisi forte rex áuream virgam ad eum teténderit, ut possit vívere; ego autem
trigínta iam diébus non sum vocáta ad regem». Quod cum audísset Mardochǽus, rursum mandávit Esther dicens: «Ne putes quod ánimam
tuam tantum líberes, quia in domo regis es, præ cunctis Iudǽis. Si enim nunc silúeris, aliúnde Iudǽis liberátio et salvátio exsúrget,
et tu et domus patris tui períbitis; et quis novit utrum idcírco ad regnum véneris, ut in tali témpore pararéris?».
Rursúmque Esther hæc Mardochǽo verba mandávit: «Vade et cóngrega omnes Iudǽos, qui in Susan reperiúntur; et ieiunáte pro me. Non
comedátis et non bibátis tribus diébus et tribus nóctibus, et ego cum ancíllis meis simíliter ieiunábo; et tunc ingrédiar ad regem
contra legem fáciens: si péreo, péreo». Ivit ítaque Mardochǽus et fecit ómnia, quæ ei Esther mandáverat.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístola sancti Augustíni epíscopi ad Probam
Nobis verba necessária sunt, quibus commoneámur et inspiciámus quid petámus, non quibus Dóminum seu docéndum seu flecténdum esse credámus.
Cum ergo dícimus: Sanctificétur nomen tuum, nos admonémus desideráre ut nomen eius, quod semper sanctum est, étiam apud hómines sanctum
habeátur, hoc est non contemnátur; quod non Deo, sed homínibus prodest.
Et in eo quod dícimus: Advéniat regnum tuum, quod, seu velímus seu nolímus, útique véniet, desidérium nostrum ad illud regnum excitámus,
ut nobis véniat atque in eo regnáre mereámur.
Cum dícimus: Fiat volúntas tua sicut in cælo et in terra, nobis ab illo precámur ipsam obœdiéntiam, ut sic in nobis fiat volúntas eius,
quemádmodum fit in cæléstibus ab ángelis eius.
Cum dícimus: Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie, per id quod dícitur hódie, significátur hoc témpore; ubi vel sufficiéntiam illam
pétimus a parte quæ excéllit, id est nómine panis totam significántes; vel sacraméntum fidélium, quod in hoc témpore necessárium est,
non tamen ad huius témporis, sed ad illam ætérnam felicitátem assequéndam.
Cum dícimus: Dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris, nos admonémus et quid petámus et quid faciámus,
ut accípere mereámur.
Cum dícimus: Ne nos ínferas in tentatiónem, nos admonémus hoc pétere, ne desérti eius adiutório alícui tentatióni vel consentiámus
decépti vel cedámus afflícti.
Cum dícimus: Líbera nos a malo, nos admonémus cogitáre nondum nos esse in eo bono ubi nullum patiémur malum. Et hoc quidem últimum
quod in oratióne domínica pósitum est, tam late patet, ut homo christiánus in quálibet tribulatióne constitútus in hoc gémitus edat,
in hoc lácrimas fundat, hinc exordiátur, in hoc immorétur, ad hoc términet oratiónem. His enim verbis res ipsas memóriæ nostræ commendári oportébat.
Nam quǽlibet ália verba dicámus, quæ afféctus orántis vel præcedéndo format ut cláreat, vel consequéndo atténdit ut crescat;
nihil áliud dícimus quam quod in ista domínica oratióne pósitum est, si recte et congruénter orámus. Quisquis autem, id dicit
quod ad istam evangélicam precem pertinére non possit, etiámsi non illícite orat, carnáliter orat; quod néscio quemádmodum non
dicátur illícite, quandóquidem Spíritu renátos nónnisi spiritáliter decet oráre.
RESPONSORIUM
PSALMODIA
Ant. 1 Innocens mánibus et mundo corde ascéndet in montem Dómini.
Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).
Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)
1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
orbis terrárum et qui hábitant in eo.
2 Quia ipse super mária fundávit eum *
et super flúmina firmávit eum. –
3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
aut quis stabit in loco sancto eius?
4 Innocens mánibus et mundo corde, †
qui non levávit ad vana ánimam suam, *
nec iurávit in dolum.
5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
quæréntium fáciem Dei Iacob. –
7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
8 Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –
9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
10 Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Innocens mánibus et mundo corde ascéndet in montem Dómini.
Ant. 2 Exaltáte Regem sæculórum in opéribus vestris.
2 Benedíctus Deus vivens in ævum, †
et regnum illíus, *
quia ipse flagéllat et miserétur,
dedúcit usque ad ínferos deórsum †
et redúcit a perditióne maiestáte sua, *
et non est qui effúgiat manum eius. –
3 Confitémini illi, fílii Israel, coram natiónibus, †
quia ipse dispérsit vos in illis *
4 et ibi osténdit maiestátem suam.
Et exaltáte illum coram omni vivénte, †
quóniam Dóminus noster, et ipse est pater noster *
et ipse est Deus noster in ómnia sǽcula. –
5 Flagellábit vos ob iniquitátes vestras *
et ómnium miserébitur vestrum
et cólliget vos ab ómnibus natiónibus, *
ubicúmque dispérsi fuéritis.
6 Cum convérsi fuéritis ad illum †
in toto corde vestro et in tota ánima vestra, *
ut faciátis coram illo veritátem,
tunc revertétur ad vos *
et non abscóndet a vobis fáciem suam ámplius. –
Et nunc aspícite, quæ fecit vobíscum, *
et confitémini illi in toto ore vestro.
Benedícite Dóminum iustítiæ *
et exaltáte regem sæculórum. –
Ego in terra captivitátis meæ confíteor illi *
et osténdo virtútem et maiestátem eius genti peccatórum.
Convertímini, peccatóres, †
et fácite iustítiam coram illo. *
Quis scit, si velit vos et fáciat vobis misericórdiam? –
7 Ego et ánima mea regi cæli lætatiónes dícimus, *
et ánima mea lætábitur ómnibus diébus vitæ suæ.
8 Benedícite Dóminum, omnes elécti, †
et omnes laudáte maiestátem illíus.
Agite dies lætítiæ et confitémini illi.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Exaltáte Regem sæculórum in opéribus vestris.
Ant. 3 Rectos decet collaudátio.
Omnia per ipsum facta sunt. (Io 1, 3)
1 Exsultáte, iusti, in Dómino; *
rectos decet collaudátio.
2 Confitémini Dómino in cíthara, *
in psaltério decem chordárum psállite illi.
3 Cantáte ei cánticum novum, *
bene psállite ei in vociferatióne,
4 quia rectum est verbum Dómini, *
et ómnia ópera eius in fide.
5 Díligit iustítiam et iudícium; *
misericórdia Dómini plena est terra.
6 Verbo Dómini cæli facti sunt, *
et spíritu oris eius omnis virtus eórum.
7 Cóngregans sicut in utre aquas maris, *
ponens in thesáuris abýssos. –
8 Tímeat Dóminum omnis terra, *
a fácie autem eius formídent omnes inhabitántes orbem.
9 Quóniam ipse dixit, et facta sunt, *
ipse mandávit, et creáta sunt.
10 Dóminus díssipat consília géntium, *
írritas facit cogitatiónes populórum.
11 Consílium autem Dómini in ætérnum manet, *
cogitatiónes cordis eius in generatióne et generatiónem. –
12 Beáta gens, cui Dóminus est Deus, *
pópulus, quem elégit in hereditátem sibi.
13 De cælo respéxit Dóminus, *
vidit omnes fílios hóminum.
14 De loco habitáculi sui respéxit *
super omnes, qui hábitant terram,
15 qui finxit singillátim corda eórum, *
qui intéllegit ómnia ópera eórum. –
16 Non salvátur rex per multam virtútem, *
et gigas non liberábitur in multitúdine virtútis suæ.
17 Fallax equus ad salútem, *
in abundántia autem virtútis suæ non salvábit.
18 Ecce óculi Dómini super metuéntes eum, *
in eos, qui sperant super misericórdia eius,
19 ut éruat a morte ánimas eórum *
et alat eos in fame. –
20 ánima nostra sústinet Dóminum, *
quóniam adiútor et protéctor noster est;
21 quia in eo lætábitur cor nostrum, *
et in nómine sancto eius sperávimus.
22 Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Rectos decet collaudátio.
LECTIO BREVIS
RESPONSORIUM BREVE
V. Deus meus, adiútor meus, * et sperábo in eum.
R. Deus meus, adiútor meus, * et sperábo in eum.
V. Refúgium meum et liberátor meus.
R. Et sperábo in eum.
V. Glória Patri et Fílio * et Spirítui Sancto.
R. Deus meus, adiútor meus, * et sperábo in eum.
BENEDICTUS
Ad Benedictus, ant. Eréxit nobis Dóminus cornu salútis, sicut locútus est per os prophetárum suórum.
68 Benedíctus Dóminus Deus Israel, *
quia visitávit et fecit redemptiónem plebi suæ
69 et eréxit cornu salútis nobis *
in domo David púeri sui,
70 sicut locútus est per os sanctórum, *
qui a sǽculo sunt, prophetárum eius,
71 salútem ex inimícis nostris *
et de manu ómnium, qui odérunt nos;
72 ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris *
et memorári testaménti sui sancti,
73 iusiurándum, quod iurávit ad Abraham patrem nostrum, *
datúrum se nobis,
74 ut sine timóre, de manu inimicórum liberáti, *
serviámus illi
75 in sanctitáte et iustítia coram ipso *
ómnibus diébus nostris.
76 Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis: *
præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius,
77 ad dandam sciéntiam salútis plebi eius *
in remissiónem peccatórum eórum,
78 per víscera misericórdiæ Dei nostri, *
in quibus visitábit nos óriens ex alto,
79 illumináre his, qui in ténebris et in umbra mortis sedent *
ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ad Benedictus, ant. Eréxit nobis Dóminus cornu salútis, sicut locútus est per os prophetárum suórum.
PRECES
Vocatiónis cæléstis partícipes facti, fratres caríssimi, Iesum, pontíficem confessiónis nostræ, benedicámus clamántes:
Dómine Deus noster et salvátor noster.
O Rex omnípotens, qui, per baptísmum, regále nobis sacerdótium contulísti,
— fac ut laudis tibi semper sacrifícium offerámus.
Da nobis mandáta tua serváre,
— ut per Sanctum Spíritum in te maneámus et tu in nobis.
Sapiéntiam tuam da nobis ætérnam,
— ut nobíscum sit hódie et nobíscum operétur.
Concéde nobis hódie néminem umquam contristáre,
— omnes autem, qui nobíscum sunt, lætificáre.
Pater noster, qui es in cælis,
sanctificétur nomen tuum;
advéniat regnum tuum;
fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra.
Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie;
et dimítte nobis débita nostra,
sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris;
et ne nos indúcas in tentatiónem;
sed líbera nos a malo.
Pater noster.....
ORATIO
Matutína súpplicum vota, Dómine, propítius intuére, et occúlta cordis nostri remédio tuæ clarífica pietátis, ut desidéria tenebrósa
non téneant, quos lux cæléstis grátiæ reparávit. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, si præest sacerdos vel diaconus, populum dimittit, dicens:
Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.
Benedícat vos omnípotens Deus,
Pater, et Fílius, † et Spíritus Sanctus.
R. Amen.
Vel alia formula benedictionis, sicut in Missa.
Et, si fit dimissio, sequitur invitatio:
Ite in pace.
R. Deo grátias.
Absente sacerdote vel diacono, et in recitatione a solo, sic concluditur:
Dóminus nos benedícat,
et ab omni malo deféndat,
et ad vitam perdúcat ætérnam.
R. Amen.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)