Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 | 31 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Noctu vel summo mane:
Médiæ noctis tempus est
prophética vox ádmonet
dicámus laudes ut Deo
Patri semper ac Fílio,
Sancto quoque Spirítui:
perfécta enim Trínitas
uniúsque substántiæ
laudánda nobis semper est.
Terrórem tempus hoc habet,
quo, cum vastátor ángelus
Ægýpto mortem íntulit,
delévit primogénita.
Hæc iustis hora salus est,
quos tunc ibídem ángelus
ausus puníre non erat,
signum formídans sánguinis.
Ægýptus flebat fórtiter
tantórum diro fúnere;
solus gaudébat Israel
agni protéctus sánguine.
Nos verus Israel sumus:
lætámur in te, Dómine,
hostem spernéntes et malum,
Christi defénsi sánguine.
Dignos nos fac, rex óptime,
futúri regni glória,
ut mereámur láudibus
ætérnis te concínere. Amen.
Diurno tempore:
Salve dies, diérum glória,
dies felix Christi victória,
dies digna iugi lætítia,
dies prima.
Lux divína cæcis irrádiat,
in qua Christus inférnum spóliat,
mortem vincit et reconcíliat
summis ima.
Sempitérni regis senténtia
sub peccáto conclúsit ómnia;
ut infírmis supérna grátia
subveníret,
Dei virtus et sapiéntia
temperávit iram cleméntia,
cum iam mundus in præcipítia
totus iret.
Resurréxit liber ab ínferis
restaurátor humáni géneris,
ovem suam repórtans úmeris
ad supérna.
Angelórum pax fit et hóminum,
plenitúdo succréscit órdinum,
triumphántem laus decet Dóminum,
laus ætérna.
Harmoníæ cæléstis pátriæ
vox concórdet matris Ecclésiæ,
«Allelúia» frequéntet hódie
plebs fidélis.
Triumpháto mortis império,
triumpháli fruámur gáudio;
in terra pax, et iubilátio
sit in cælis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?
Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).
Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)
1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
orbis terrárum et qui hábitant in eo.
2 Quia ipse super mária fundávit eum *
et super flúmina firmávit eum. –
3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
aut quis stabit in loco sancto eius?
4 Innocens mánibus et mundo corde, †
qui non levávit ad vana ánimam suam, *
nec iurávit in dolum.
5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
quæréntium fáciem Dei Iacob. –
7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
8 Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –
9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
et elevámini, portæ æternáles, *
et introíbit rex glóriæ.
10 Quis est iste rex glóriæ? *
Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Quis ascéndet in montem Dómini, aut quis stabit in loco sancto eius?
Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.
De resurrectione Domini et conversione gentium. (Hesychius)
I
1 Iubiláte Deo, omnis terra, †
2 psalmum dícite glóriæ nóminis eius, *
glorificáte laudem eius.
3 Dícite Deo: "Quam terribília sunt ópera tua. *
Præ multitúdine virtútis tuæ blandiéntur tibi inimíci tui.
4 Omnis terra adóret te et psallat tibi, *
psalmum dicat nómini tuo." –
5 Veníte et vidéte ópera Dei, *
terríbilis in adinventiónibus super fílios hóminum.
6 Convértit mare in áridam, †
et in flúmine pertransíbunt pede; *
ibi lætábimur in ipso.
7 Qui dominátur in virtúte sua in ætérnum, †
óculi eius super gentes respíciunt; *
rebélles non exalténtur in semetípsis. –
8 Benedícite, gentes, Deum nostrum, *
et audítam fácite vocem laudis eius;
9 qui pósuit ánimam nostram ad vitam *
et non dedit in commotiónem pedes nostros. –
10 Quóniam probásti nos, Deus; *
igne nos examinásti, sicut examinátur argéntum.
11 Induxísti nos in láqueum, *
posuísti tribulatiónes in dorso nostro.
12 Imposuísti hómines super cápita nostra, †
transívimus per ignem et aquam, *
et eduxísti nos in refrigérium.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Benedícite, gentes, Deum nostrum, qui pósuit ánimam nostram ad vitam, allelúia.
Ant. 3 Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.
13 Introíbo in domum tuam in holocáustis; *
reddam tibi vota mea,
14 quæ protulérunt lábia mea, *
et locútum est os meum in tribulatióne mea.
15 Holocáusta medulláta ófferam tibi cum incénso aríetum, *
ófferam tibi boves cum hircis. –
16 Veníte, audíte, †
et narrábo, omnes, qui timétis Deum, *
quanta fecit ánimæ meæ.
17 Ad ipsum ore meo clamávi *
et exaltávi in lingua mea.
18 Iniquitátem si aspéxi in corde meo, *
non exáudiet Dóminus.
19 Proptérea exaudívit Deus, *
atténdit voci deprecatiónis meæ. –
20 Benedíctus Deus, qui non amóvit oratiónem meam *
et misericórdiam suam a me.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Audíte, omnes, qui timétis Deum, quanta fecit ánimæ meæ, allelúia.
V.
Vivus est sermo Dei et éfficax.
R.
Et penetrabílior omni gládio ancípiti.
LECTIO PRIOR
Incipit Epístola prima beáti Pauli apóstoli ad Thessalonicénses
Paulus et Silvánus et Timótheus ecclésiæ Thessalonicénsium in Deo Patre et Dómino Iesu Christo: grátia vobis et pax.
Grátias ágimus Deo semper pro ómnibus vobis, memóriam faciéntes in oratiónibus nostris, sine intermissióne mémores
óperis fídei vestræ et labóris caritátis et sustinéntiæ spei Dómini nostri Iesu Christi ante Deum et Patrem nostrum,
sciéntes, fratres, dilécti a Deo, electiónem vestram, quia evangélium nostrum non fuit ad vos in sermóne tantum, sed
et in virtúte et in Spíritu Sancto et in plenitúdine multa, sicut scitis quales fuérimus vobis propter vos.
Et vos imitatóres nostri facti estis et Dómini, excipiéntes verbum in tribulatióne multa cum gáudio Spíritus Sancti,
ita ut facti sitis forma ómnibus credéntibus in Macedónia et in Acháia. A vobis enim diffamátus est sermo Dómini non
solum in Macedónia et in Acháia, sed in omni loco fides vestra, quæ est ad Deum, profécta est, ita ut non sit nobis
necésse quidquam loqui; ipsi enim de nobis annúntiant qualem intróitum habuérimus ad vos, et quómodo convérsi estis
ad Deum a simulácris servíre Deo vivo et vero et exspectáre Fílium eius de cælis, quem suscitávit ex mórtuis, Iesum,
qui éripit nos ab ira ventúra.
Nam ipsi scitis, fratres, intróitum nostrum ad vos quia non inánis fuit, sed ante passi et contuméliis affécti, sicut
scitis, in Philíppis, fidúciam habúimus in Deo nostro loqui ad vos evangélium Dei in multa sollicitúdine. Exhortátio
enim nostra non ex erróre neque ex immundítia neque in dolo, sed sicut probáti sumus a Deo, ut crederétur nobis
evangélium, ita lóquimur non quasi homínibus placéntes sed Deo, qui probat corda nostra. Neque enim aliquándo fúimus
in sermóne adulatiónis, sicut scitis, neque sub prætéxtu avarítiæ, Deus testis, nec quæréntes ab homínibus glóriam,
neque a vobis neque ab áliis, cum possímus óneri esse ut Christi apóstoli, sed facti sumus párvuli in médio vestrum,
tamquam si nutrix fóveat fílios suos, ita desiderántes vos, cúpide volebámus trádere vobis non solum evangélium Dei,
sed étiam ánimas nostras, quóniam caríssimi nobis facti estis. Mémores enim estis, fratres, labórem nostrum et
fatigatiónem; nocte et die operántes, ne quem vestrum gravarémus, prædicávimus in vobis evangélium Dei. Vos testes
estis et Deus, quam sancte et iuste et sine queréla vobis, qui credidístis, fúimus, sicut scitis, quáliter unumquémque
vestrum, tamquam pater fílios suos, deprecántes vos et consolántes testificáti sumus, ut ambularétis digne Deo, qui vocat vos in suum
regnum et glóriam.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístola sancti Ignátii Antiochéni epíscopi et mártyris ad Smyrnæos
Ignátius, qui et Theóphorus, Ecclésiæ Dei Patris et dilécti Iesu Christi, omne donum per misericórdiam consecútæ,
replétæ fide et caritáte, nulla grátia destitútæ, Deo dilectíssimæ et sanctíferæ, quæ est Smyrnæ in Asia, in
immaculáto spíritu et in verbo Dei plúrimam salútem.
Glorífico Iesum Christum Deum, qui vos ádeo sapiéntes réddidit; observávi enim perféctos vos esse in fide immóbili,
ut clavis affíxos cruci Dómini Iesu Christi quoad carnem et ánimam, et stabilítos in caritáte per sánguinem Christi,
plena firmáque fide credéntes in Dóminum nostrum vere oriúndum ex génere David secúndum carnem, Fílium Dei secúndum
voluntátem et poténtiam Dei, natum vere ex Vírgine, baptizátum a Ioánne, ut implerétur ab eo omnis iustítia; vere sub
Póntio Piláto et Heróde tetrárcha clavis confíxum pro nobis in carne (ex cuius fructu nos sumus per divíne beátam
passiónem eius), ut per resurrectiónem suam in sǽcula élevet vexíllum pro sanctis et fidélibus suis, sive in Iudǽis
sive in géntibus, in uno córpore Ecclésiæ suæ.
Omnia autem hæc passus est propter nos, ut salútem consequerémur; et vere passus est, ut et vere seípsum resuscitávit.
Ego enim scio et post resurrectiónem eum in carne fuísse, et credo eum adhuc in carne esse. Et quando ad Petrum et
sócios eius venit, dixit iis: Apprehéndite, palpáte me et vidéte, quod non sim dæmónium incorporále. Et conféstim ipsum
tetigérunt et credidérunt, commíxti carne eius et spíritu. Propter hoc étiam mortem contempsérunt et mortis sunt invénti
victóres. Post resurrectiónem autem cum illis comédit et bibit ut carnális, quamvis spiritáliter unítus esset Patri.
RESPONSORIUM
HYMNUS
Te Deum laudámus: *
te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
maiestátis glóriæ tuæ.
Te gloriósus *
Apostolórum chorus,
te prophetárum *
laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
Paráclitum Spíritum.
Tu rex glóriæ, *
Christe.
Tu Patris *
sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
in glória Patris.
Iudex créderis *
esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
in glória numerári.
* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
non confúndar in ætérnum.
* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.
ORATIO
Orémus:
Concéde nobis, Dómine Deus noster, ut te tota mente venerémur, et omnes hómines rationábili diligámus
afféctu. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)