lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 februarius 2010
Pro O.P.: B. Christophori de Milano, presbyteri, pro commemoratione


Anno circa 1410 Mediolani natus, Ordinem ingressus, prædicationi itineranti se totum dedit Vincentii Ferrer exemplum sequens. Vitæ austeritate, arctaque cum Christi unione et animarum zelo præclarus, meruit ut antiqua chronica de illo scriberet: « Christophorus vere fuit quia tulit Christum non solum nomine sed corde et étiam labiis ». Novitiorum magister, pro ipsis quædam scripsit De servitute Dei. Mortuus est Tabiæ [Taggia] mense martio 1484. Cultus exinde a morte illi tributus, a Pio IX die 3 aprilis 1875 confirmatus fuit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
  ac bonus altor.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Redémit eos Dóminus de manu tribulántis.

Psalmus 78, 40-72
Domini bonitas et populi infidelitas in historia salutis

Hæc in figura facta sunt nostri. (1 Cor 10, 6)

IV

40 Quóties exacerbavérunt eum in desérto, *
       in iram concitavérunt eum in inaquóso!

41 Et revérsi sunt et tentavérunt Deum *
       et Sanctum Israel exacerbavérunt.

42 Non sunt recordáti manus eius, *
       diéi, qua redémit eos de manu tribulántis. –

43 Cum pósuit in Ægýpto signa sua *
       et prodígia sua in campo Táneos.

44 Convértit in sánguinem flúmina eórum *
       et rívulos eórum, ne bíberent.

45 Misit in eos cœnomyíam et comédit eos, *
       ranam et pérdidit eos. –

46 Dedit brucho fructus eórum, *
       labóres eórum locústæ.

47 Occídit in grándine víneas eórum, *
       moros eórum in pruína.

48 Trádidit grándini iuménta eórum *
       et greges eórum flammæ ignis. –

49 Misit in eos ardórem iræ suæ, †
       indignatiónem et comminatiónem et angústiam, *
       immissiónem angelórum malórum.

50 Complanávit sémitam iræ suæ; †
       non pepércit a morte animábus eórum *
       et vitam eórum in peste conclúsit.

51 Percússit omne primogénitum in terra Ægýpti, *
       primítias róboris eórum in tabernáculis Cham.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Redémit eos Dóminus de manu tribulántis.

Ant. 2 Indúxit eos Dóminus in montem sanctificatiónis suæ.

V

52 Abstulit sicut oves pópulum suum *
       et perdúxit eos tamquam gregem in desérto.

53 Dedúxit eos in spe, et non timuérunt, *
       et inimícos eórum opéruit mare.

54 Et indúxit eos in fines sanctificatiónis suæ, *
       in montem, quem acquisívit déxtera eius.

55 Et eiécit a fácie eórum gentes †
       et divísit eis terram in funículo hereditátis *
       et habitáre fecit in tabernáculis eórum tribus Israel. –

56 Et tentavérunt et exacerbavérunt Deum Excélsum *
       et testimónia eius non custodiérunt.

57 Recessérunt et prævaricáti sunt, †
       quemádmodum patres eórum, *
       convérsi sunt retro ut arcus pravus.

58 In iram concitavérunt eum in cóllibus suis *
       et in sculptílibus suis ad æmulatiónem eum provocavérunt. –

59 Audívit Deus et exársit *
       et sprevit valde Israel.

60 Et réppulit habitáculum Silo, *
       tabernáculum, ubi habitávit in homínibus.

61 Et trádidit in captivitátem virtútem suam *
       et pulchritúdinem suam in manus inimíci.

62 Et conclúsit in gládio pópulum suum *
       et in hereditátem suam exársit.

63 Iúvenes eórum comédit ignis, *
       et vírgines eórum non sunt desponsátæ.

64 Sacerdótes eórum in gládio cecidérunt, *
       et víduæ eórum non plorabántur.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Indúxit eos Dóminus in montem sanctificatiónis suæ.

Ant. 3 Elégit tribum Iuda, et David servum suum páscere Israel hereditátem suam.

VI

65 Et excitátus est tamquam dórmiens Dóminus, *
       tamquam potens crapulátus a vino.

66 Et percússit inimícos suos in posterióra, *
       oppróbrium sempitérnum dedit illis.

67 Et réppulit tabernáculum Ioseph *
       et tribum Ephraim non elégit,

68 sed elégit tribum Iudæ, *
       montem Sion, quem diléxit.

69 Et ædificávit sicut excélsum sanctuárium suum, *
       sicut terram, quam fundávit in sǽcula.

70 Et elégit David servum suum †
       et sústulit eum de grégibus óvium, *

71    de post fetántes accépit eum:
    páscere Iacob pópulum suum *
       et Israel hereditátem suam.

72 Et pavit eos in innocéntia cordis sui *
       et in prudéntia mánuum suárum dedúxit eos.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Elégit tribum Iuda, et David servum suum páscere Israel hereditátem suam.

V. Qui facit veritátem, venit ad lucem.
R. Ut manifesténtur ópera eius.

LECTIO PRIOR

De libro Exodi

3, 1-20
Vocatio Moysis et revelatio nominis Domini

     In diébus illis: Móyses pascébat oves Iethro sóceri sui sacerdótis Mádian; cumque minásset gregem ultra desértum, venit ad montem Dei Horeb. Apparuítque ei ángelus Dómini in flamma ignis de médio rubi; et vidébat quod rubus ardéret et non comburerétur.
     Dixit ergo Móyses: «Vadam et vidébo visiónem hanc magnam, quare non comburátur rubus». Cernens autem Dóminus quod pérgeret ad vidéndum, vocávit eum Deus de médio rubi et ait: «Móyses, Móyses». Qui respóndit: «Adsum». At ille: «Ne apprópies, inquit, huc; solve calceaméntum de pédibus tuis; locus enim, in quo stas, terra sancta est». Et ait: «Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob». Abscóndit Móyses fáciem suam; non enim audébat aspícere contra Deum.
     Cui ait Dóminus: «Vidi afflictiónem pópuli mei in Ægýpto et clamórem eius audívi propter durítiam exactórum eórum. Et sciens dolórem eius descéndi, ut líberem eum de mánibus Ægyptiórum et edúcam de terra illa in terram bonam et spatiósam, in terram, quæ fluit lacte et melle, ad loca Chananǽi et Hetthǽi et Amorrǽi et Pherezǽi et Hevǽi et Iebusǽi. Clamor ergo filiórum Israel venit ad me, vidíque afflictiónem eórum, qua ab Ægýptiis opprimúntur; sed veni, mittam te ad pharaónem, ut edúcas pópulum meum, fílios Israel, de Ægýpto». Dixítque Móyses ad Deum: «Quis sum ego, ut vadam ad pharaónem et edúcam fílios Israel de Ægýpto?». Qui dixit ei: «Ego ero tecum; et hoc habébis signum quod míserim te: cum edúxeris pópulum de Ægýpto, serviétis Deo super montem istum».
     Ait Móyses ad Deum: «Ecce, ego vadam ad fílios Israel et dicam eis: Deus patrum vestrórum misit me ad vos. Si díxerint mihi: “Quod est nomen eius?”, quid dicam eis?». Dixit Deus ad Móysen: «Ego sum qui sum». Ait: «Sic dices fíliis Israel: Qui sum misit me ad vos». Dixítque íterum Deus ad Móysen: «Hæc dices fíliis Israel: Dóminus, Deus patrum vestrórum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob misit me ad vos; hoc nomen mihi est in ætérnum, et hoc memoriále meum in generatiónem et generatiónem. Vade et cóngrega senióres Israel et dices ad eos: Dóminus Deus patrum vestrórum appáruit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob dicens: Vísitans visitávi vos et vidi ómnia, quæ accidérunt vobis in Ægýpto; et dixi: Edúcam vos de afflictióne Ægýpti in terram Chananǽi et Hetthǽi et Amorrǽi et Pherezǽi et Hevǽi et Iebusǽi, ad terram fluéntem lacte et melle. Et áudient vocem tuam, ingredierísque tu et senióres Israel ad regem Ægýpti, et dicétis ad eum: Dóminus Deus Hebræórum occúrrit nobis; et nunc eámus viam trium diérum in solitúdinem, ut immolémus Dómino Deo nostro.
     Sed ego scio quod non dimíttet vos rex Ægýpti, ut eátis, nisi per manum válidam. Exténdam enim manum meam et percútiam Ægýptum in cunctis mirabílibus meis, quæ factúrus sum in médio eius; post hæc dimíttet vos».

RESPONSORIUM

Ex 3, 14; Is 43, 11

R. Dixit Deus ad Móysen: Ego sum qui sum. * Sic dices fíliis Israel: Qui sum misit me ad vos.
V. Ego, ego sum Dóminus, et non est absque me salvátor. * Sic dices fíliis Israel: Qui sum misit me ad vos.

LECTIO ALTERA

Ex Tractátu sancti Irenǽi epíscopi Advérsus hǽreses

(Lib. 4, 13, 4-14, 1: SCh 100, 534-540)

Amicitia Dei

     Dóminus noster Verbum Dei, qui primo quidem servos attráxit Deo, póstea autem liberávit eos qui subiécti sunt ei, quemádmodum ipse ait discípulis: Iam non dico vos servos, quóniam servus nescit quid fáciat Dóminus eius; vos autem dixi amícos, quóniam ómnia quæ audívi a Patre manifestávi vobis. Amicítia enim Dei immortalitátis est condonátrix iis qui aggrediúntur eam.
     Igitur inítio, non quasi índigens Deus hóminis plasmávit Adam, sed ut habéret in quem collocáret sua benefícia. Non enim solum ante Adam, sed et ante omnem condiciónem glorificábat Verbum Patrem suum, manens in eo, et ipse a Patre clarificabátur, quemádmodum ipse ait: Pater, clarífica me claritáte, quam hábui apud te, priúsquam mundus fíeret.
     Neque nostro ministério índigens, iussit ut eum sequerémur, sed nobis ipsis attríbuens salútem. Sequi enim Salvatórem, participáre est salútem; et sequi lumen, percípere est lumen.
     Qui enim in lúmine sunt, non ipsi lumen illúminant, sed illuminántur et illustrántur ab eo; ipsi quidem nihil ei præstant, benefícium autem percipiéntes illuminántur a lúmine.
     Sic et sérvitus erga Deum, Deo quidem nihil præstat, nec opus est Deo humáno obséquio; ipse autem sequéntibus et serviéntibus ei vitam et incorruptélam et glóriam ætérnam attríbuit, benefícium præstans serviéntibus sibi ob id quod sérviunt, et sequéntibus ob id quod sequúntur, sed non benefícium ab eis percípiens: est enim dives, perféctus et sine indigéntia.
     Propter hoc autem exquírit Deus ab homínibus servitútem, ut, quóniam est bonus et miséricors, benefáciat eis qui persevérant in servitúte eius. In quantum enim Deus nullíus índigens, in tantum homo índiget Dei communióne.
     Hæc enim glória hóminis, perseveráre ac permanére in Dei servitúte. Et propter hoc dicébat discípulis Dóminus: Non vos me elegístis, sed ego elégi vos, signíficans quóniam non ipsi glorificábant eum, sequéntes eum, sed in eo quod sequeréntur Fílium Dei glorificabántur ab eo. Et íterum: Volo ut, ubi ego sum, ibi et hi sint, ut vídeant claritátem meam.

RESPONSORIUM

Deut 10, 12; Mt 22, 38

R. Hoc Dóminus Deus tuus petit a te: * Ut tímeas Dóminum Deum tuum, et díligas eum ac sérvias Dómino Deo tuo in toto corde tuo et in tota ánima tua.
V. Hoc est magnum et primum mandátum: * Ut tímeas Dóminum Deum tuum, et díligas eum ac sérvias Dómino Deo tuo in toto corde tuo et in tota ánima tua.

LECTIO TERTIA

ORATIO

Orémus:
Deus, qui Beátum Christophórum fidélem Verbi tui in pópulis præcónem eiúsque grátiæ sédulum minístrum effecísti, concéde quǽsumus, ut, illíus méritis et imitatióne, Christum tota mentis intentióne et cordis afféctu portáre valeámus. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)