Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 | 31 |
TEMPUS PASCHALE, hebd. VII
SS. Christophori Magallanes, presbyteri, et sociorum, martyrum, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Hyacinthi Mariæ Cormier, presbyteri, memoria
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.
Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.
Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.
Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.
His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.
Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum. Allelúia.
Dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum. (Mt 27, 34)
I
2 Salvum me fac, Deus, *
quóniam venérunt aquæ usque ad guttur meum.
3 Infíxus sum in limo profúndi, et non est substántia; *
veni in profúnda aquárum, et fluctus demérsit me.
4 Laborávi clamans, raucæ factæ sunt fauces meæ; *
defecérunt óculi mei, dum spero in Deum meum.
5 Multiplicáti sunt super capíllos cápitis mei, *
qui odérunt me gratis.
Confortáti sunt, qui persecúti sunt me inimíci mei mendáces; *
quæ non rápui, tunc exsolvébam. –
6 Deus, tu scis insipiéntiam meam, *
et delícta mea a te non sunt abscóndita.
7 Non erubéscant in me, qui exspéctant te, *
Dómine, Dómine virtútum.
Non confundántur super me, *
qui quærunt te, Deus Israel. –
8 Quóniam propter te sustínui oppróbrium, *
opéruit confúsio fáciem meam;
9 extráneus factus sum frátribus meis *
et peregrínus fíliis matris meæ. –
10 Quóniam zelus domus tuæ comédit me, *
et oppróbria exprobrántium tibi cecidérunt super me.
11 Et flevi in ieiúnio ánimam meam, *
et factum est in oppróbrium mihi. –
12 Et pósui vestiméntum meum cilícium, *
et factus sum illis in parábolam.
13 Advérsum me loquebántur, qui sedébant in porta, *
et in me canébant, qui bibébant vinum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Laborávi clamans, dum spero in Deum meum. Allelúia.
Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto. Allelúia.
14 Ego vero oratiónem meam ad te, Dómine! *
in témpore benepláciti, Deus.
In multitúdine misericórdiæ tuæ exáudi me, *
in veritáte salútis tuæ.
15 Eripe me de luto, ut non infígar, †
erípiar ab iis, qui odérunt me, *
et de profúndis aquárum.
16 Non me demérgat fluctus aquárum, †
neque absórbeat me profúndum, *
neque úrgeat super me púteus os suum. –
17 Exáudi me, Dómine, quóniam benígna est misericórdia tua; *
secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum réspice in me.
18 Et ne avértas fáciem tuam a púero tuo; *
quóniam tríbulor, velóciter exáudi me. –
19 Accéde ad ánimam meam, víndica eam, *
propter inimícos meos rédime me.
20 Tu scis oppróbrium meum *
et confusiónem meam et reveréntiam meam. –
In conspéctu tuo sunt omnes, qui tríbulant me; *
21 oppróbrium contrívit cor meum, et elángui.
Et sustínui, qui simul contristarétur, et non fuit, *
et qui consolarétur, et non invéni.
22 Et dedérunt in escam meam fel, *
et in siti mea potavérunt me acéto.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto. Allelúia.
Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra. Allelúia.
30 Ego autem sum pauper et dolens; *
salus tua, Deus, súscipit me.
31 Laudábo nomen Dei cum cántico *
et magnificábo eum in laude.
32 Et placébit Dómino super taurum, *
super vítulum córnua producéntem et úngulas. –
33 Vídeant húmiles et læténtur; *
quǽrite Deum, et vivet cor vestrum,
34 quóniam exaudívit páuperes Dóminus *
et vinctos suos non despéxit.
35 Laudent illum cæli et terra, *
mária et ómnia reptília in eis.
36 Quóniam Deus salvam fáciet Sion †
et ædificábit civitátes Iudæ; *
et inhabitábunt ibi et possidébunt eam.
37 Et semen servórum eius hereditábunt eam *
et, qui díligunt nomen eius, habitábunt in ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Quǽrite Dóminum, et vivet ánima vestra. Allelúia.
V.
In resurrectióne tua, Christe, allelúia.
R.
Cæli et terra læténtur, allelúia.
LECTIO PRIOR
Epístola secúnda beáti Ioánnis apóstoli
Présbyter eléctæ dóminæ et fíliis eius, quos ego díligo in veritáte, et non ego solus sed et omnes, qui novérunt veritátem,
propter veritátem, quæ pérmanet in nobis et nobíscum erit in sempitérnum. Erit nobíscum grátia, misericórdia, pax a Deo Patre
et a Iesu Christo, Fílio Patris, in veritáte et caritáte.
Gavísus sum valde quóniam invéni de fíliis tuis ambulántes in veritáte, sicut mandátum accépimus a Patre. Et nunc rogo te,
dómina, non tamquam mandátum novum scribens tibi, sed quod habúimus ab inítio, ut diligámus altérutrum. Et hæc est cáritas,
ut ambulémus secúndum mandáta eius; hoc mandátum est, quemádmodum audístis ab inítio, ut in eo ambulétis.
Quóniam multi seductóres prodiérunt in mundum, qui non confiténtur Iesum Christum veniéntem in carne; hic est sedúctor et
antichrístus. Vidéte vosmetípsos, ne perdátis, quæ operáti estis, sed ut mercédem plenam accipiátis. Omnis, qui ultra
procédit et non manet in doctrína Christi, Deum non habet; qui pérmanet in doctrína, hic et Patrem et Fílium habet.
Si quis venit ad vos et hanc doctrínam non affert, nolíte recípere eum in domum, nec «Ave» ei dixéritis; qui enim dicit
illi: «Ave», commúnicat opéribus illíus malígnis.
Plura habens vobis scríbere nólui per chartam et atraméntum, spero enim me futúrum apud vos et os ad os loqui, ut gáudium nostrum plenum sit.
Salútant te fílii soróris tuæ eléctæ.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E lítteris B. Hyacínthi Maríæ Cormier ad univérsum Ordinem Fratrum prædicatórum, die 29 iúnii 1904 post suam electiónem in Magístrum eiúsdem Ordinis diréctis
Quodam intérno fídei dictámine, uti sperámus, móniti ac roboráti, vota patrum capitulárium, totíus Ordinis persónam geréntium, accépimus
tamquam manifestatiónem voluntátis ipsíus sancti fundatóris Domínici, cui filiáliter a iuventúte deservíre sacrum et gratíssimum habúimus.
Mandátum ígitur nobis concréditum accépimus, oneríque colláto húmeros in nómine Dómini subiécimus, eam in spem erécti, obséquium illud
obœdiéntiæ nostræ a Dómino nobis impetratúrum non absímile ex parte fratrum nostrórum docilitátem, ut eos cum gáudio
et non geméntes (Hebr 13, 17) dúcere valeámus in sémitis vocatiónis nostræ.
Ad opus tam pulchrum, sed simul tam árduum, felíciter exsequéndum, infirmitátem nostram ádiuvet Spíritus Sanctus, præsértim Spíritus
consílii, fortitúdinis et pietátis, eníxis précibus exorátus.
Ea síquidem mente eadémque ratióne qua Pius X ab inítio sui pontificátus ómnia instauráre in Christo (Eph 1, 10) sibi propósuit, nobis
quoque nihil cordi magis est, quam ómnia nostra instauráre in Domínico: ita ut idem spíritus oratiónis, pœniténtiæ, humilitátis, paupertátis,
obœdiéntiæ, misericórdiæ in próximos, ardentísque pro fídei defensióne zeli quo præstábat sanctíssimus Patriárcha, in nobis vígeat, a nobis propagétur.
Hanc hereditátem custodiéntes, hoc taléntum ad usúram studióse ponéntes, iure meritóque cor nostrum in gratiárum actiónes effundémus, et
cum Psalmísta canémus: Ecce quam bonum et quam iucundum abitare fratres in unum (Ps 132, 1).
Stemus in unum, non équidem spíritus próprii, seu utilitátis privátæ consíliis indulgéntes, sed iuxta consília Dei in nos miseréntis.
In unum, vidélicet cum Dómino nostro Iesu Christo, religiósæ sanctitátis primo auctóre et consummatóre (Hebr 12, 2), qui suis vulnéribus
sacris, spíritus religiósi nobis fontes áperit copiósos, nosque secum vult consepúltos in mortem (Rom 6, 4), mortem autem crucis (Phil 2, 8).
In unum, cum immaculáta sponsa Christi, sancta matre Ecclésia, quæ tot grátias et privilégia nobis cóntulit, quo libéntius, ipsa dirigénte,
impendámus et superimpendámur (cf. 2 Cor 12, 15) ad prædicánda ubíque terrárum mystéria fídei, effundénda Redemptiónis benefícia.
In unum, cum beatíssimo patre Domínico, cuius præcláras virtútes eximiáque exémpla scrutári, perlégere, in ómnibus étiam mínimis imitári
numquam desistémus.
In unum, inter nos, ádeo ut natiónum et linguárum divérsitas nedum unitátem labefáctet, eam pótius corróboret, suísque varietátibus mire décoret.
Huius útique germanitátis animórum stirps semper virens erit ipsémet sanctus Patriárcha, cuius, licet immériti, propáges sumus, ipsáque pro
pretiósis consectáriis habébit méntium consensiónem, morum conformitá tem, conventuális consórtii amoenitátem, in opéribus apostólicis vírium
et talentórum plenam consociatiónem.
Profécto bonum et iucúndum proínde nobis erit, non modo habitáre in unum; sed et simul oráre, simul vigíliis sacris atténdere, simul proeliári,
simul contrária pati, simul tandem mortem obíre, oratiónibus et assisténtia fratrum abundánter confortáti. In hac hora supréma, ad lucem
æternitátis excelléntiam vocatiónis nostræ clárius perspiciéntes, exclamáre non desistémus: Grátias Deo super inenarrábili dono eius (2 Cor 9, 15).
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beátum Hyacínthum Maríam Cormier consílii et pietátis donis ardentíque sacræ doctrínæ zelo claréscere voluísti, eius intercessióne et
exémplo concéde, ut família tua, semper et ubíque, sapiénti et férvido regímine gubernétur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)