Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. VIII
S. Bedæ Venerabilis, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum
S. Gregorii VII, papæ, memoria ad libitum
S. Mariæ Magdalenæ de’ Pazzi, virginis, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
cúlmine rexit.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.
Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra. (2 Cor 1, 4)
I
2 Dómine, exáudi oratiónem meam, *
et clamor meus ad te véniat.
3 Non abscóndas fáciem tuam a me; †
in quacúmque die tríbulor, *
inclína ad me aurem tuam.
In quacúmque die invocávero te, *
velóciter exáudi me. –
4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei, *
et ossa mea sicut crémium aruérunt.
5 Percússum est ut fenum et áruit cor meum, *
étenim oblítus sum comédere panem meum.
6 A voce gémitus mei *
adhǽsit os meum carni meæ. –
7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, *
factus sum sicut nyctícorax in ruínis.
8 Vigilávi *
et factus sum sicut passer solitárius in tecto.
9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, *
exardescéntes in me per me iurábant.
10 Quia cínerem tamquam panem manducábam *
et potum meum cum fletu miscébam,
11 a fácie iræ et increpatiónis tuæ, *
quia élevans allisísti me.
12 Dies mei sicut umbra declinavérunt, *
et ego sicut fenum árui.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.
Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.
13 Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, *
et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
14 Tu exsúrgens miseréberis Sion, †
quia tempus miseréndi eius, *
quia venit tempus,
15 quóniam placuérunt servis tuis lápides eius *
et púlveris eius miseréntur. –
16 Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, *
et omnes reges terræ glóriam tuam,
17 quia ædificávit Dóminus Sion *
et appáruit in glória sua.
18 Respéxit in oratiónem ínopum *
et non sprevit precem eórum. –
19 Scribántur hæc pro generatióne áltera, *
et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.
20 Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, *
Dóminus de cælo in terram aspéxit,
21 ut audíret gémitus compeditórum, *
ut sólveret fílios mortis;
22 ut annúntient in Sion nomen Dómini *
et laudem eius in Ierúsalem,
23 cum congregáti fúerint pópuli in unum *
et regna, ut sérviant Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.
Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
24 Humiliávit in via virtútem meam, *
abbreviávit dies meos.
Dicam: "Deus meus, †
25 ne áuferas me in dimídio diérum meórum; *
in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.
26 Inítio terram fundásti; *
et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; †
et omnes sicut vestiméntum veteráscent, *
et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur. –
28 Tu autem idem ipse es, *
et anni tui non defícient.
29 Fílii servórum tuórum habitábunt, *
et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur."
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
V.
Atténdite, pópule meus, doctrínam meam.
R.
Inclináte aurem vestram in verba oris mei.
LECTIO PRIOR
De libro Iob
Apéruit Iob os suum et maledíxit diéi suo et locútus est: «Péreat dies, in qua natus sum, et nox, in qua dictum est: “Concéptus est homo”. Dies ille vertátur in ténebras; non requírat eum Deus désuper et non illustrétur lúmine. Obscúrent eum ténebræ et umbra mortis; óccupet eum calígo et involvátur amaritúdine. Noctem illam tenebrósus turbo possídeat; non computétur in diébus anni, nec numerétur in ménsibus. Sit nox illa solitária nec laude digna; maledícant ei, qui maledícunt diéi, qui paráti sunt suscitáre Levíathan. Obtenebréntur stellæ crepúsculi eius; exspéctet lucem et non sit, nec vídeat pálpebras auróræ, quia non conclúsit óstia ventris, qui portávit me, nec ábstulit mala ab óculis meis. Quare non in vulva mórtuus sum? Egréssus ex útero non statim périi? Quare excéptus génibus? Cur lactátus ubéribus? Nunc enim dórmiens silérem et somno meo requiéscerem cum régibus et consúlibus terræ, qui ædíficant sibi solitúdines, aut cum princípibus, qui póssident aurum et replent domos suas argénto. Aut sicut abortívum abscónditum non subsísterem, vel qui concépti non vidérunt lucem. Ibi ímpii cessavérunt a tumúltu, et ibi requievérunt fessi róbore. Et quondam vincti páriter sine moléstia non audiérunt vocem exactóris. Parvus et magnus ibi sunt, et servus liber a dómino suo. Quare mísero data est lux et vita his, qui in amaritúdine ánimæ sunt? Qui exspéctant mortem, et non venit, et effódiunt quæréntes illam magis quam thesáuros; gaudéntque veheménter et lætántur sepúlcro. Viro, cuius abscóndita est via, et circúmdedit eum Deus ténebris. Antequam cómedam suspíro, et quasi inundántes aquæ sic rugítus meus. Quia timor, quem timébam, evénit mihi, et, quod verébar, áccidit. Non dissimulávi, non sílui, non quiévi, et venit super me indignátio».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis sancti Gregórii papæ Séptimi
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Da Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, spíritum fortitúdinis zelúmque iustítiæ, quibus beátum Gregórium papam claréscere voluísti, ut, iniquitátem
réprobans, quæcúmque recta sunt líbera exérceat caritáte. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)