Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | ||
6 | 7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 |
13 | 14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 |
20 | 21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 |
27 | 28 | 29 | 30 |
PER ANNUM, hebd. X
Pro O.P.: B. Ioannis Dominici, episcopi, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
páscere gentem.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)
I
2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
patres nostri annuntiavérunt nobis *
opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.
3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
afflixísti pópulos et dilatásti eos. –
4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
et bráchium eórum non salvávit eos;
sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
quóniam complacuísti in eis. –
5 Tu es rex meus et Deus meus, *
qui mandas salútes Iacob.
6 In te inimícos nostros proiécimus, *
et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –
7 Non enim in arcu meo sperábo, *
et gládius meus non salvábit me.
8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
et odiéntes nos confudísti.
9 In Deo gloriábimur tota die *
et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Salvásti nos, Dómine, et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.
10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.
11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.
12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
et in géntibus dispersísti nos. –
13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
nec dítior factus es in commutatióne eórum.
14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.
15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
commotiónem cápitis in pópulis. –
16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
et confúsio faciéi meæ coopéruit me
17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
a fácie inimíci et ultóris.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Parce, Dómine, et ne des hereditátem tuam in oppróbrium.
Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.
18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
et iníque non égimus in testaméntum tuum.
19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
nec declinavérunt gressus nostri a via tua;
20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
et operuísti nos umbra mortis. –
21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,
22 nonne Deus requíret ista? *
Ipse enim novit abscóndita cordis.
23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –
24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
Exsúrge et ne repéllas in finem.
25 Quare fáciem tuam avértis, *
oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?
26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
conglutinátus est in terra venter noster.
27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
et rédime nos propter misericórdiam tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et rédime nos propter misericórdiam tuam.
V.
Dómine, ad quem íbimus?
R.
Verba vitæ ætérnæ habes.
LECTIO PRIOR
De libro Iósue
In diébus illis: Cum esset Iósue in agro urbis Iéricho, levávit óculos et vidit virum stantem contra
se et evaginátum tenéntem gládium; perrexítque ad eum et ait: «Noster es an adversariórum». Qui respóndit:
«Nequáquam, sed sum princeps exércitus Dómini et nunc veni». Cécidit Iósue pronus in terram et adórans ait:
«Quid Dóminus meus lóquitur ad servum suum?». Et dixit princeps exércitus Dómini ad Iósue: «Solve calceaméntum
de pédibus tuis: locus enim, in quo stas, sanctus est». Fecítque Iósue, ut sibi fúerat imperátum.
Iéricho autem erat muníta et clausa coram fíliis Israel, et nullus égredi audébat aut íngredi.
Dixítque Dóminus ad Iósue: «Ecce dedi in manu tua Iéricho et regem eius omnésque fortes viros. Circuíte urbem
cuncti bellatóres semel per diem: sic faciétis sex diébus. Septem sacerdótes portábunt septem búcinas, córnua
aríetum ante arcam fœderis. Die autem séptimo sépties circuíbitis civitátem, et sacerdótes clangent búcinis.
Cumque insonúerit vox tubæ lóngior et in áuribus vestris increpúerit, conclamábit omnis pópulus vociferatióne
máxima, et muri fúnditus córruent civitátis; ingredientúrque sínguli per locum, contra quem stéterint».
Vocávit ergo Iósue fílius Nun sacerdótes et dixit ad eos: «Tóllite arcam fœderis, et septem álii sacerdótes
tollant septem búcinas et incédant ante arcam Dómini». Ad pópulum quoque ait: «Vádite et circuíte civitátem,
et viri armáti præcédant arcam Dómini».
Cumque Iósue verba finísset, septem sacerdótes septem búcinis clangébant ante arcam fœderis Dómini, omnísque
armátus exércitus præcedébat sacerdótes clangéntes, réliquum vulgus arcam sequebátur, ac búcinis ómnia concrepábant.
Præcéperat autem Iósue pópulo dicens: «Non clamábitis, nec audiétur vox vestra neque ullus sermo ex ore vestro
egrediétur, donec véniat dies, in quo dicam vobis: Clamáte et vociferámini». Circuívit ergo arca Dómini civitátem
per diem, et revérsi in castra pernoctavérunt ibi.
Igitur, Iósue de nocte consurgénte, tulérunt sacerdótes arcam Dómini, et septem ex eis septem búcinas, córnua aríetum,
præcedebántque arcam Dómini ambulántes atque clangéntes, et armátus pópulus ibat ante eos; vulgus autem réliquum
sequebátur arcam, búcinis personántibus. Circuierúntque civitátem secúndo die semel et revérsi sunt in castra; sic fecérunt sex diébus.
Die autem séptimo, dilúculo consurgéntes circuiérunt urbem eódem modo sépties; in illo die tantum circuiérunt
urbem sépties. Cumque séptimo circúitu clángerent búcinis sacerdótes, dixit Iósue ad pópulum: «Vociferámini!
Trádidit enim vobis Dóminus civitátem. Sitque cívitas anáthema, ipsa et ómnia, quæ in ea sunt, Dómino; sola
Rahab méretrix vivat cum univérsis, qui cum ea in domo sunt: abscóndit enim núntios, quos diréximus. Vos autem
cavéte, ne de anathémate quíppiam auferátis et sitis prævaricatiónis rei, et ómnia castra Israel anáthema sint
atque turbéntur. Quidquid auri et argénti fúerit et vasórum æneórum ac ferri, Dómino consecrétur repósitum in thesáuris eius».
Igitur, omni vociferánte pópulo et clangéntibus tubis, postquam in aures multitúdinis vox sonitúsque incrépuit,
muri ílico corruérunt; et ascéndit unusquísque per locum, qui contra se erat, ceperúntque civitátem. Et interfecérunt
ómnia, quæ erant in ea, a viro usque ad mulíerem, ab infánte usque ad senem; boves quoque et oves et ásinos in ore gládii percussérunt.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
E libro beáti Ioánnis Domínici epíscopi De amóre caritátis
Fides et spes ad hómines tantum ratiónem habent, cáritas in Deo; fides montes tradúcere potest, cáritas autem montes cælum terrámque creat; fides creatúram
hortátur ut díligens ad paradísum conténdere nitátur; cáritas Deum rogat ut ardens in terram descéndat ita ut homo via caritátis suæ in cælum pervéniat.
[Fides dicit: servi, homo, Deo .tuo, sicut débitum est; dicit cáritas: fac te, Deus, hóminem atque hómini servi qui tibi debet plura quam habet.
Dicit fides: homo pulsa cælum ut tibi aperiátur. Dicit cáritas: Deus, frange cælum ut homo cælum apértum invéniat. Fides docet hóminem propter Dei amórem mori, cáritas Deum invítat ut Deus pro
hómine moriátur et homo pro Deo suo. Fides hómini Deum a longe osténdit, cáritas hóminem ad Deum affert et quæ Deum hóminem fecit, et hunc Deum facit.]
Fides tantum dómina est quia hic tantum regnat ubi non habémus manéntem civitátem sed exspectámus futúram; cáritas autem imperátrix est cæli et terræ. Fides
agrícola est, cáritas civis. Fides imperátrix est multárum humílium creaturárum, cáritas angelórum; fides supra servos est, cáritas supra fílios diléctos sanctósque.
Hoc bene consídera. Si in sole esset univérsus velut noster, a quo ipse illuminarétur, calefíeret, lætificarétur, dirigerétur? Minime quidem rádiis, sed esséntia
eius tantum, quia sol in esséntia sua univérsum illum totum cóntinet. Univérsum nostrum illúminat, caléfacit, lætificat, dírigit non seípso — ad nos enim veníre
nequit — sed rádio suo quem ad nos mittit. Rátio ígitur quare sol rádio suo hæc perfíciat est quia ad nos veníre nequit. Ita et multo magis de Deo cógita.
Pater velut sol rádium suum gignit, Verbum vidélicet ætérnum et essentiále. Pater Verbúmque, velut sol ac rádium æstum essentiálem prodúcunt, hoc est Spíritum
Sanctum, ita ut sol iste divínus poténtia lux ignísque sit, Pater, Fílius et Spíritus Sanctus, poténtia véritas et cáritas, Deus unus et tres persónæ; et sol
iste divínus totus est potens, totus lucens, totus ardens. Non tres poténtiæ sed una; non tres luces sed una; non tres ignes sed unus.
Hic nihilóminus parvum dúbium óritur. Dictum est quod nos omnes in Deo sumus et Deus cáritas est; ígitur vidéri potest quod omnes in caritáte su¬mus, et ita omnes
sumus in veritáte et omnes in vera poténtia sumus. Hoc autem falsum est quia pauci sunt in caritáte; multi contra in erróre ac mendácio versántur, et plures débiles
sunt et fragilitáte reténti.
Primum autem exémplo respóndeo: multi pisces in sole sunt sed aqua coopérti et non concaléscunt; multi cæci in luce consístunt et non vident; multa vasa cibum cóntinent
et non edunt. Vide ígitur quóniam non súfficit esse in loco áliquo ad loci virtútem participándam, sine débita dispositióne. Ægrótus sine utilitáte cómedit,
mórtuus in igne pósitus calórem non pércipit. Etsi quis in sole consístit et frigidíssima aqua sine intermissióne respérgere se facit, non concaléscit sed sine intermissióne cóntremit.
Ita, etsi pósiti in igne divíno sumus — qui non corpus caléfacit, sed ánimam incéndit — nullum de hoc divíno igne benefícium accípimus si grándinem carnis,
gláciem mundi, ventum tentatiónis super ánimam inícere quis non désinat. Ex his prædíctis necésse est ánimam remótam habeámus nec quisquam erit qui a calóre eius abscondátur, sicut Psalmísta dicit.
RESPONSORIUM
Vel alia:
E Tractátu beáti Ioánnis Domínici epíscopi De obligatióne Constitutiónum in Ordine prædicatórum
Ad artículum: an Constitutiónes Fratrum prædicatórum óbligent suos professóres, indúbie respondéndum est quod sic. Hoc enim notum est tam ex textu ordinánte,
mandánte, præcipiénte et prohibénte quam ex ratione.
Verum in prólogo dictárum constitutiónum dícitur: « Nólumus quod prædíctæ constitutiónes óbligent nos ad culpam sed ad pœnam, nisi propter præcéptum vel contémptum ».
Quisquis autem créditur secúndum se obligári ad id quod suæ salúti et iustæ commoditáti est magis propínquum.
Quæro quid per professiónem importétur per primum, cum dicit: « Promitto obœdiéntiam Deo»? Numquid sensus erit: Deo et céteris sanctis qui sequúntur, obœdíre promítto
secúndum régulam et constitutiónes, aut simplíciter Deo ad obœdiéndum se obligáre de novo? Si primo modo, aut hoc est legem impónere Deo, quod non possit sibi áliud
imperáre quam sit in illis scriptum, aut se obligáre per votum ad observántiam régulæ et constitutiónum. Primum est derisíbile et nugatórium, secúndum est formidábile et nimis obligatórium.
Quidquid autem sit sentiéndum de obœdiéntia Deo per professiónem illam promíssa, quid dicémus de Vírgine gloriósa, quia addit: « et beátæ Maríæ »? Sive de prætéritis
sive de futúris imperándis ab ipsa id exponátur, ad rem non pertinére sciétur.
Tandem addit: « et beáto Domínico ». Utinam sic crederémus profitéri, ut institútis beáti Patris Domínici, vita et verbis expréssis, scirémus nos obligátos! Nam
floréret spatiósus Ordo Domínici rosis et líliis, víolis cum croco, et sicut cynnamómum et bálsamum aromatízans daret suavitátem odóris, contínue egrédiens de desérto,
sicut vírgula fumi ex aromátibus myrrhæ et thuris et univérsi púlveris pigmentárii!
Dicámus ígitur hos tres, verbis professiónis, sicut vades sponsiónis præpóni et recipiénti profiténtes quasi fideiusisóres donári, secúndum quod in contráctibus spirituálibus
consuévit servári tam in Véteri quam in Novo Testaménto. Hos lædit et quasi negat proféssus si tribus illis téstibus advocátis, quæ promíttit non servat, et contra se eos próvocat in iudício.
Et vide quam notánter tria vota cum suis circumstántiis professúrus, tres illos, Deum, beátam Maríam et beátum Domínicum tantum indúcit, et non beátum Augustínum, secúndum
cuius régulam principáliter profitétur. Nam beátus Augustínus non fuit sine possessiónibus quoad primum; non castus ante baptísmum sed de concubína prolem, nómine Adeodátum,
suscépit quoad secúndum; et non súbditus sed prælátus, áliis ímperans quoad tértium.
[Sed tres illi, in his tribus votis, fuérunt potíssimi.
Hoc patet de Hómine Deo, non habénte ubi caput reclináret, quoad paupertátem; vírgine de vírgine nato, quoad castitátem; qui non venit própriam voluntátem fácere sed Patris, quoad obœdiéntiam.
Nota sunt hæc de Vade secúnda, quæ étiam puélla sive infántula, summi sacerdótis se súbdidit disciplinæ, et hoc quantum ad tértium; non cognóvit virum, semper inexpérta
viri thori, et hoc quoad médium; tantúmque paupertátem diléxit, ut non posset émere agnum pro oblatióne fílii sui nupérrime a Magis ditíssime muneráta.
At tértius asséssor, beátus Domínicus, altíssimæ paupertátis éxstitit patriárcha; virginitátem conservávit in ævum; et tantæ obœdiéntiæ bono flóruit férvidus amátor
illíus, ut nollet, cum tamen esset sciéntia plenus et spíritu, conscríbere régulam sed elígere scriptam, ut obœdíret priúsquam obœirétur, et semper étiam magistrátui
Ordinis renúntians, ávidus súbici fíliis suis per obœdiéntiæ salubérrimum bonum.]
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, supémi consílii et caritátis largítor, qui, in conservánda Ecclésiæ unitáte promovendáque regulári observántia, Beátum Ioánnem epíscopum virtúte roborasti,
eius intercessióne nobis concéde ut quæ sunt unitátis et pacis, iúgiter sectémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)