lat

BREVIARIUM ROMANUM

20 iulius 2010
S. Apollinaris, episcopi et martyris, memoria ad libitum


Investigabiles divitias Christi ínter gentes propagans, secundo sǽculo exeunte, ut videtur, Ecclésiam Classensem apud Ravennam in Flaminia episcopus duxisse et inclito martyrii honore decoravisse traditur. Die vero 23 iulii ad Dominum migravit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Beáte (Beáta) martyr, próspera
diem triumphálem tuum,
quo sánguinis merces tibi
coróna vincénti datur.

Hic (Hæc) te ex tenébris sǽculi,
tortóre victo et iúdice,
evéxit ad cælum dies
Christóque ovántem réddidit.

Nunc angelórum párticeps
collúces insígni stola,
quam testis indomábilis
rivis cruóris láveras.

Adésto nunc et óbsecra,
placátus ut Christus suis
inclínet aurem prósperam,
noxas nec omnes ímputet.

Paulísper huc illábere
Christi favórem déferens,
sensus graváti ut séntiant
levámen indulgéntiæ.

Honor Patri cum Fílio
et Spíritu Paráclito,
qui te coróna pérpeti
cingunt in aula glóriæ. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.

Psalmus 101 (102)
Exsulis vota et preces

Consolatur nos Deus in omni tribulatione nostra. (2 Cor 1, 4)

I

2 Dómine, exáudi oratiónem meam, *
      et clamor meus ad te véniat.

3 Non abscóndas fáciem tuam a me; †
      in quacúmque die tríbulor, *
      inclína ad me aurem tuam.
   In quacúmque die invocávero te, *
      velóciter exáudi me. –

4 Quia defecérunt sicut fumus dies mei, *
      et ossa mea sicut crémium aruérunt.

5 Percússum est ut fenum et áruit cor meum, *
      étenim oblítus sum comédere panem meum.

6 A voce gémitus mei *
      adhǽsit os meum carni meæ. –

7 Símilis factus sum pellicáno solitúdinis, *
      factus sum sicut nyctícorax in ruínis.

8 Vigilávi *
      et factus sum sicut passer solitárius in tecto.

9 Tota die exprobrábant mihi inimíci mei, *
      exardescéntes in me per me iurábant.

10 Quia cínerem tamquam panem manducábam *
      et potum meum cum fletu miscébam,

11 a fácie iræ et increpatiónis tuæ, *
      quia élevans allisísti me.

12 Dies mei sicut umbra declinavérunt, *
      et ego sicut fenum árui.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Clamor meus, Dómine, ad te pervéniat; non abscóndas fáciem tuam a me.

Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.

II

13 Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes, *
      et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.

14 Tu exsúrgens miseréberis Sion, †
      quia tempus miseréndi eius, *
      quia venit tempus,

15 quóniam placuérunt servis tuis lápides eius *
      et púlveris eius miseréntur. –

16 Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, *
      et omnes reges terræ glóriam tuam,

17 quia ædificávit Dóminus Sion *
      et appáruit in glória sua.

18 Respéxit in oratiónem ínopum *
      et non sprevit precem eórum. –

19 Scribántur hæc pro generatióne áltera, *
      et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum.

20 Quia prospéxit de excélso sanctuário suo, *
      Dóminus de cælo in terram aspéxit,

21 ut audíret gémitus compeditórum, *
      ut sólveret fílios mortis;

22 ut annúntient in Sion nomen Dómini *
      et laudem eius in Ierúsalem,

23 cum congregáti fúerint pópuli in unum *
      et regna, ut sérviant Dómino.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Réspice, Dómine, in oratiónem humílium.

Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

III

24 Humiliávit in via virtútem meam, *
      abbreviávit dies meos.

    Dicam: "Deus meus, †
25   ne áuferas me in dimídio diérum meórum; *
      in generatiónem et generatiónem sunt anni tui.

26 Inítio terram fundásti; *
      et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

27 Ipsi períbunt, tu autem pérmanes; †
      et omnes sicut vestiméntum veteráscent, *
      et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur. –

28 Tu autem idem ipse es, *
      et anni tui non defícient.
29 Fílii servórum tuórum habitábunt, *
      et semen eórum in conspéctu tuo firmábitur."

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Tu, Dómine, terram fundásti, et ópera mánuum tuárum sunt cæli.

V. Atténdite, pópule meus, doctrínam meam.
R. Inclináte aurem vestram in verba oris mei.

LECTIO PRIOR

De Epístola secúnda ad Corínthios

2, 12 – 3, 6
Paulus minister novi testamenti

    Fratres: Cum veníssem Tróadem ob evangélium Christi, et óstium mihi apértum esset in Dómino, non hábui réquiem spirítui meo, eo quod non invénerim Titum fratrem meum, sed valefáciens eis proféctus sum in Macedóniam. Deo autem grátias, qui semper triúmphat nos in Christo et odórem notítiæ suæ maniféstat per nos in omni loco. Quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et in his, qui péreunt: áliis quidem odor ex morte in mortem, áliis autem odor ex vita in vitam. Et ad hæc quis idóneus? Non enim sumus sicut plúrimi adulterántes verbum Dei, sed sicut ex sinceritáte, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo lóquimur.
     Incípimus íterum nosmetípsos commendáre? Aut numquid egémus sicut quidam commendatíciis epístulis ad vos aut ex vobis? Epístula nostra vos estis, scripta in córdibus nostris, quæ scitur et légitur ab ómnibus homínibus; manifestáti quóniam epístula estis Christi ministráta a nobis, scripta non atraménto sed Spíritu Dei vivi, non in tábulis lapídeis sed in tábulis cordis carnálibus.
     Fidúciam autem talem habémus per Christum ad Deum. Non quod sufficiéntes simus cogitáre áliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficiéntia nostra ex Deo est, qui et idóneos nos fecit minístros Novi Testaménti, non lítteræ sed Spíritus: líttera enim occídit, Spíritus autem vivíficat.

RESPONSORIUM

2 Cor 3, 4. 6. 5

R. Fidúciam habémus per Christum ad Deum, * Qui et idóneos nos fecit minístros Novi Testaménti, non lítteræ sed Spíritus.
V. Non quod sufficiéntes simus cogitáre áliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficiéntia nostra ex Deo est. * Qui et idóneos nos fecit minístros Novi Testaménti, non lítteræ sed Spíritus.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Petri Chrysólogi epíscopi

(Sermo 128, 1-3: CCL 24A, 789-791)

Ecce martyr regnat et vivit

     Beátus Apollináris Ecclésiam vernáculo atque ínclito martýrii honóre decorávit. Mérito Apollináris, quia iuxta mandátum Dei sui hic pérdidit ánimam suam, ut eam in vita conquíreret sempitérnam. Beátus qui ita cursum consummávit, fidem servávit, ut vere primus sibi credéntibus repperirétur in loco. Nec eum quisquam confessóris vocábulo minórem credat esse quam mártyrem, quem Dei nutu cotidiánum et multíplicem revérsum cónspicit ad agónem. Audi Paulum dicéntem: «Cotídie mórior». Semel mori parum est eum, qui potest regi suo gloriósam sæpe de hóstibus reférre victóriam. Non tam mors quam fides et devótio mártyrem facit; et sicut virtútis est in ácie, in conflíctu, pro regis amóre succúmbere, ita perféctæ virtútis est diu ágere et consummáre certámina. Non ídeo perfúnctum mártyrem, quia non statim íntulit mortem, sed probávit mártyrem, quia non elícuit fidem; eiécit tela quæ pótuit, et ómnia armórum suórum génera cállidus éxpetit inimícus, nec tamen fortíssimi ductóris locum movére pótuit aut temeráre constántiam. Summum est, fratres, pro Dómino præséntem vitam, si necésse sit, contémnere, sed gloriósum est étiam cum vita mundum suo témnere et conculcáre cum príncipe.
     Festinábat Christus ad mártyrem, martyr suum festinábat ad regem. Bene díximus festinábat, iuxta illud prophétæ: «Exúrge in occúrsum mihi, et vide». Sed ut propugnatórem suum sibi Ecclésia sancta retinéret, Christo veheménter occúrrit, ut et vincénti iustítiæ reserváret corónam et sibi belli témpore præliatóris sui præséntiam condonáret. Fundébat sæpe conféssor sánguinem suum suísque vulnéribus, fide mentis, suum testabátur auctórem. Cælum suspíciens carnem despiciébat et terram. Vicit tamen, ténuit, et a suo desidério retardári mártyrem ténera adhuc Ecclésiæ impetrávit infántia. Infántiam dico, quæ totum semper óbtinet; quæ plus lácrimis quam vírium ratióne conténdit. Neque enim tantum vultus et sudor fórtium quantum possunt lácrimæ parvulórum, quia ibi córpora, hic corda frangúntur; ibi mentis iudícia vix movéntur, hic tota píetas inclináta descéndit.
     Et quid plura? Egit, egit Ecclésia sancta mater, ut nusquam a suo separarétur antístite. Ecce vivit, ecce ut bonus pastor suo médius assístit in grege, nec umquam separátur spíritu, qui córpore præcéssit ad tempus. Præcéssit, dico, hábitu; cǽtero ipsa inter nos córporis sui habitatióne requiéscit. Extínctus est diábolus, persecútor occúbuit; ecce regnat et vivit, qui pro rege suo desiderávit occídi.

RESPONSORIUM

Cf. 2 Tim 4, 7-8b; Phil 1, 21

R. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi: * Nunc autem repósita est mihi coróna iustítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die iustus iudex.
V. Mihi vívere Christus est, et mori lucrum. * Nunc autem repósita est mihi coróna iustítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die iustus iudex.

ORATIO

Orémus:
Dírige fidéles tuos, Dómine, in viam salútis ætérnæ, quam beátus Apollináris epíscopus doctrína et martýrio monstrávit, et fac nos, eódem intercedénte, sic in mandátis tuis perseveráre, ut cum ipso coronári mereámur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)