Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | ||||
4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 | 10 |
11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 | 17 |
18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 | 24 |
25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XVI
S. Laurentii de Brindisi, presbyteri et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.
Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.
Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.
Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.
Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.
Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)
I
1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.
2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –
3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
qui sanat omnes infirmitátes tuas;
4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;
5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –
6 Fáciens iustítias Dóminus *
et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.
7 Notas fecit vias suas Móysi, *
fíliis Israel adinventiónes suas.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
longánimis et multæ misericórdiæ.
9 Non in perpétuum conténdet, *
neque in ætérnum irascétur.
10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –
11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
præváluit misericórdia eius super timéntes eum;
12 quantum distat ortus ab occidénte, *
longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
misértus est Dóminus timéntibus se.
14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
recordátus est quóniam pulvis sumus.
15 Homo sicut fenum dies eius, *
tamquam flos agri sic efflorébit.
16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
et non cognóscet eum ámplius locus eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
et usque in ætérnum super timéntes eum; *
et iustítia illíus in fílios filiórum,
18 in eos, qui servant testaméntum eius *
et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.
19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –
20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
in audiéndo vocem sermónum eius.
21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
in omni loco dominatiónis eius. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
V.
Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R.
Et exercébor in mirabílibus tuis.
LECTIO PRIOR
De Epístola secúnda ad Corínthios
Fratres:
Si ministrátio mortis lítteris deformáta in lapídibus fuit in glória, ita ut non possent
inténdere fílii Israel in fáciem Móysis propter glóriam vultus eius, quæ evacuátur, quómodo non magis ministrátio Spíritus erit in glória?
Nam si ministérium damnatiónis glória est, multo magis abúndat ministérium iustítiæ in glória. Nam nec glorificátum est, quod cláruit in hac
parte, propter excelléntem glóriam; si enim, quod evacuátur, per glóriam est, multo magis, quod manet, in glória est.
Habéntes ígitur talem spem multa fidúcia útimur, et non sicut Móyses: ponébat velámen super fáciem suam, ut non inténderent fílii Israel in
finem eius, quæ evacuátur. Sed obtúsi sunt sensus eórum. Usque in hodiérnum enim diem idípsum velámen in lectióne Véteris Testaménti manet
non revelátum, quóniam in Christo evacuátur; sed usque in hodiérnum diem, cum légitur Móyses, velámen est pósitum super cor eórum. Quando
autem convérsus fúerit ad Dóminum, aufértur velámen. Dóminus autem Spíritus est; ubi autem Spíritus Dómini, ibi libértas. Nos vero omnes reveláta
fácie glóriam Dómini speculántes, in eándem imáginem transformámur a claritáte in claritátem tamquam a Dómini Spíritu.
ídeo habéntes hanc ministratiónem, iuxta quod misericórdiam consecúti sumus, non defícimus, sed abdicávimus occúlta dedécoris non ambulántes in
astútia, neque adulterántes verbum Dei, sed in manifestatióne veritátis commendántes nosmetípsos ad omnem consciéntiam hóminum coram Deo.
Quod si étiam velátum est evangélium nostrum, in his, qui péreunt, est velátum, in quibus deus huius sǽculi excæcávit mentes infidélium, ut non
fúlgeat illuminátio evangélii glóriæ Christi, qui est imágo Dei.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Lauréntii de Bríndisi presbýteri
Ad ducéndam spiritálem vitam, quæ nobis cum ángelis cæléstibus divinísque spirítibus commúnis est, cum quibus ad imáginem et similitúdinem Dei cónditi sumus,
necessárius útique est panis grátiæ Spíritus Sancti et caritátis Dei. Grátia autem et cáritas sine fide nulla, quóniam sine fide impossíbile est placére Deo.
Nec fides concípitur sine verbi Dei prædicatióne: Fides ex audítu, audítus autem per verbum Christi. Prædicátio ígitur verbi Dei necessária est ad spiritálem
vitam, sicut semináre ad vitam corporálem ducéndam.
Hinc Christus ait: Exiit qui séminat semináre semen suum. Exiit qui séminat præco iustítiæ, cuius quidem præcónem aliquándo légimus fuísse Deum, uti cum univérso
pópulo in desérto dedit viva voce de cælo legem iustítiæ; aliquándo ángelum Dómini qui in loco fléntium árguit pópulum de transgressióne divínæ legis, unde omnes
fílii Israel, audíta ángeli concióne, compúncti corde elevántes vocem flevérunt veheménter; legem étiam Dómini Móyses univérso pópulo prædicávit in campéstribus
Moab, uti in Deuteronómio patet. Tandem venit Christus Deus et homo ad prædicándum verbum Dómini, et ad hoc idem misit Apóstolos, sicut prius míserat prophétas.
Prædicátio ígitur munus est apostólicum, angélicum, christiánum, divínum. Sic multíplici bonitáte refértum est verbum Dei, cum sit véluti thesáurus ómnium bonórum.
Hinc enim fides, hinc spes, hinc cáritas, hinc omnes virtútes, ómnia dona Spíritus Sancti, omnes beatitúdines evangélicæ, ómnia bona ópera, ómnia mérita vitæ, omnis
glória paradísi: Suscípite ínsitum verbum, quod potest salváre ánimas vestras.
Est enim verbum Dómini intelléctui lux, voluntáti ignis, ut homo possit Deum cognóscere et dilígere; et interióri hómini, qui Spíritu Dei vivit per grátiam, panis et
aqua, sed panis dúlcior melle ac favo, aqua mélior vino et lacte; est ánimæ spiritális thesáurus meritórum, hinc dícitur aurum et lapis pretiósus multum; est contra
duram cordis obstinatiónem in vítiis málleus, et contra carnem, mundum atque diábolum gládius occídens omne peccátum.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui pro nóminis tui glória et animárum salúte beáto Lauréntio presbýtero spíritum consílii et fortitúdinis contulísti,
da nobis, in eódem spíritu, et agénda cognóscere, et cógnita, eius intercessióne, perfícere. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)