lat

BREVIARIUM ROMANUM

7 augustus 2010
Ss. Xysti II, papæ, et sociorum, martyrum, memoria ad libitum


Episcopus Romanæ Ecclesiæ ordinatus est anno 257; anno vero sequenti dum in cœmeterio Callisti sacram liturgiam celebrabat, ex edicto Valeriani imperatoris, a militibus deprehensus, una cum quattuor diaconis Romanis extemplo occisus est die 6 mensis augusti. Sepultus est in eodem cœmeterio.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Psalmus 135 (136)
Hymnus paschalis

Domini res gestas narrare laudare est. (Cassiodorus)

I

1 Confitémini Dómino, quóniam bonus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
2 Confitémini Deo deórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
3 Confitémini Dómino dominórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

4 Qui facit mirabília magna solus, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
5 Qui fecit cælos in intelléctu, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
6 Qui expándit terram super aquas, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
7 Qui fecit luminária magna, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
8 solem, ut præésset diéi, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
9 lunam et stellas, ut præéssent nocti, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus facit mirabília magna solus, in ætérnum misericórdia eius.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

II

10 Qui percússit Ægýptum in primogénitis eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
11 Qui edúxit Israel de médio eórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
12 in manu poténti et bráchio exténto, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
13 Qui divísit mare Rubrum in divisiónes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
14 Et tradúxit Israel per médium eius, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
15 Et excússit pharaónem et virtútem eius in mari Rubro, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Edúxit Israel de médio Ægýpti, in manu poténti et brácchio exténto.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

III

16 Qui tradúxit pópulum suum per desértum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
17 Qui percússit reges magnos, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
18 et occídit reges poténtes, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
19 Sehon regem Amorræórum, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
20 et Og regem Basan, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
21 Et dedit terram eórum hereditátem, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
22 hereditátem Israel servo suo, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

23 Qui in humilitáte nostra memor fuit nostri, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius;
24 et redémit nos ab inimícis nostris, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.
25 Qui dat escam omni carni, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius. –

26 Confitémini Deo cæli, *
      quóniam in ætérnum misericórdia eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Confitémini Deo cæli; ipse redémit nos ab inimícis nostris.

V. Vias tuas, Dómine, demónstra mihi.
R. Et sémitas tuas édoce me.

LECTIO PRIOR

De libro Osée prophétæ

5,15d-7,2
Vanitas insinceræ conversionis

     Hæc dicit Dóminus: «Ego quasi leæna Ephraim et quasi cátulus leónis dómui Iudæ; ego, ego cápiam et vadam, tollam, et non est qui éruat. Vadens revértar ad locum meum, donec pœnas solvant et quǽrant fáciem meam, in tribulatióne sua me desíderent. “Veníte, et revertámur ad Dóminum, quia ipse lacerávit et sanábit nos, percússit et curábit nos. Vivificábit nos post duos dies, in die tértia suscitábit nos, et vivémus in conspéctu eius. Sciámus sequamúrque, ut cognoscámus Dóminum. Quasi dilúculum præparátus est egréssus eius, et véniet quasi imber nobis temporáneus, quasi imber serótinus írrigans terram”. Quid fáciam tibi, Ephraim? Quid fáciam tibi, Iuda? Cáritas vestra quasi nubes matutína et quasi ros mane pertránsiens. Propter hoc dolávi per prophétas, occídi eos in verbis oris mei, sed ius meum quasi lux egrediétur; quia caritátem volo et non sacrifícium, et sciéntiam Dei plus quam holocáusta. Ipsi autem in Adam transgréssi sunt pactum; ibi prævaricáti sunt in me. Gálaad cívitas operántium iniquitátem maculáta sánguine. Et quasi insidiántes virum latrónes catérva sacerdótum; in via interfíciunt pergéntes Sichem, vere scelus operántur. In domo Israel vidi horréndum: ibi fornicatiónes Ephraim, contaminátus est Israel. Sed et tibi, Iuda, paráta est messis, cum convértero sortem pópuli mei. Cum sanáre vellem Israel, reveláta est iníquitas Ephraim et malítia Samaríæ, quia operáti sunt mendácium; et fur ingréssus est, foris autem spóliat turma latrónum. Et non dicunt in córdibus suis omnem malítiam eórum me recordári. Nunc circumdedérunt eos ópera sua, coram fácie mea facta sunt».

RESPONSORIUM

Mt 9, 13a; Os 6, 6b. 4c

R. Eúntes díscite quid est: * Misericórdiam volo et non sacrifícium, et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.
V. Cáritas vestra quasi nubes matutína, et quasi ros mane pertránsiens. * Misericórdiam volo et non sacrifícium, et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.

LECTIO ALTERA

Ex Epístolis sancti Cypriáni epíscopi et mártyris

(Epist. 80: CSEL 3, 839-840)

Scimus Christi milites non perimi sed coronari

    Ut non vobis in continénti scríberem, frater caríssime, illa res fecit quod univérsi clérici sub ictu agónis constitúti recédere istinc omníno non póterant, paráti omnes pro ánimi sui devotióne ad divínam et cæléstem glóriam. Sciátis autem eos venísse quos ad Urbem propter hoc míseram, ut quomodocúmque de nobis rescríptum fuísset, explorátam veritátem ad nos perférrent. Multa enim vária et incérta opiniónibus ventilántur.
     Quæ autem sunt in vero ita se habent, rescripsísse Valeriánum ad senátum ut epíscopi et presbýteri et diácones in continénti animadvertántur, senatóres vero et egrégii viri et équites románi dignitáte amíssa étiam bonis spoliéntur et si adémptis facultátibus christiáni esse perseveráverint, cápite quoque multéntur, matrónæ adémptis bonis in exsílium relegéntur, Cæsariáni autem quicúmque vel prius conféssi fúerant vel nunc conféssi fúerint confiscéntur et vincti in Cæsariánas possessiónes descrípti mittántur.
     Subiécit étiam Valeriánus imperátor oratióni suæ exémplum litterárum quas ad prǽsides provinciárum de nobis fecit: quas lítteras cotídie sperámus veníre, stantes secúndum fídei firmitátem ad passiónis tolerántiam et exspectántes de ope et indulgéntia Dómini vitæ ætérnæ corónam. Xystum autem in cœmetério animadvérsum sciátis octávo ídibus augústi die et cum eo diácones quáttuor. Sed et huic persecutióni cotídie insístunt præfécti in Urbe, ut si qui sibi obláti fúerint animadvertántur et bona eórum fisco vindicéntur.
     Hæc peto per vos et céteris collégis nostris innotéscant, ut ubíque hortátu eórum possit fratérnitas corroborári et ad agónem spiritálem præparári, ut sínguli ex nostris non magis mortem cógitent quam immortalitátem et plena fide ac tota virtúte Dómino dicáti gáudeant magis quam tímeant in hac confessióne, in qua sciunt Dei et Christi mílites non périmi sed coronári.
     Opto te, frater caríssime, semper in Dómino bene valére.

RESPONSORIUM

2 Cor 4, 11; Ps 43 (44), 23

R. In mortem trádimur propter Iesum, * Ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli.
V. Propter te, Dómine, mortificámur tota die; æstimáti sumus sicut oves occisiónis. * Ut et vita Iesu manifestétur in carne nostra mortáli.

ORATIO

Orémus:
Quǽsumus, omnípotens Deus, ut nos, virtúte Spíritus Sancti, et ad credéndum dóciles et ad confiténdum fortes effícias, qui beáto Xysto eiúsque sóciis, propter verbum tuum et testimónium Iesu, ánimas suas pónere tribuísti. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)