Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XX
Pro O.P.: B. Mannis, presbyteri, fratris S. P. Dominici, memoria ad libitum
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Per viscera misericordiæ Dei visitavit nos Oriens ex alto. (Cf. Lc 1, 78)
I
1 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto eius.
2 Bénedic, ánima mea, Dómino, *
et noli oblivísci omnes retributiónes eius. –
3 Qui propitiátur ómnibus iniquitátibus tuis, *
qui sanat omnes infirmitátes tuas;
4 qui rédimit de intéritu vitam tuam, *
qui corónat te in misericórdia et miseratiónibus;
5 qui replet in bonis ætátem tuam: *
renovábitur ut áquilæ iuvéntus tua. –
6 Fáciens iustítias Dóminus *
et iudícium ómnibus iniúriam patiéntibus.
7 Notas fecit vias suas Móysi, *
fíliis Israel adinventiónes suas.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Bénedic, ánima mea, Dómino, et noli oblivísci omnes retributiónes eius.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
8 Miserátor et miséricors Dóminus, *
longánimis et multæ misericórdiæ.
9 Non in perpétuum conténdet, *
neque in ætérnum irascétur.
10 Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, *
neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis. –
11 Quóniam, quantum exaltátur cælum a terra, *
præváluit misericórdia eius super timéntes eum;
12 quantum distat ortus ab occidénte, *
longe fecit a nobis iniquitátes nostras.
13 Quómodo miserétur pater filiórum, *
misértus est Dóminus timéntibus se.
14 Quóniam ipse cognóvit figméntum nostrum, *
recordátus est quóniam pulvis sumus.
15 Homo sicut fenum dies eius, *
tamquam flos agri sic efflorébit.
16 Spirat ventus in illum, et non subsístet, *
et non cognóscet eum ámplius locus eius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Quómodo miserétur pater filiórum, misértus est Dóminus timéntibus se.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
17 Misericórdia autem Dómini ab ætérno †
et usque in ætérnum super timéntes eum; *
et iustítia illíus in fílios filiórum,
18 in eos, qui servant testaméntum eius *
et mémores sunt mandatórum ipsíus ad faciéndum ea.
19 Dóminus in cælo parávit sedem suam, *
et regnum ipsíus ómnibus dominábitur. –
20 Benedícite Dómino, omnes ángeli eius, †
poténtes virtúte, faciéntes verbum illíus *
in audiéndo vocem sermónum eius.
21 Benedícite Dómino, omnes virtútes eius, *
minístri eius, qui fácitis voluntátem eius.
22 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius, †
in omni loco dominatiónis eius. *
Bénedic, ánima mea, Dómino.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Benedícite Dómino, ómnia ópera eius.
V.
Viam mandatórum tuórum, Dómine, fac me intellégere.
R.
Et exercébor in mirabílibus tuis.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
Verbum misit Dóminus in Iacob, et cécidit in Israel. Et sciet omnis pópulus Ephraim et habitántes Samaríam, in supérbia et magnitúdine
cordis dicéntes: «Láteres cecidérunt, sed quadris lapídibus ædificábimus; sycómori succísæ sunt, sed cedris commutábimus».
Et elevávit Dóminus hostes super eum et inimícos eius excitávit, Sýriam ab oriénte et Philísthim ab occidénte, qui devoravérunt Israel
toto ore. In ómnibus his non est avérsus furor eius, sed adhuc manus eius exténta. Et pópulus non est revérsus ad percutiéntem se, et
Dóminum exercítuum non inquisiérunt. Et succídit Dóminus ab Israel caput et caudam, palmam et arúndinem die una: longǽvus et honorábilis
vultu ipse est caput, et prophéta docens mendácium ipse est cauda; rectóres pópuli istíus seducéntes et, qui regebántur, periérunt.
Propter hoc super adulescéntulis eius non lætábitur Dóminus et pupillórum eius et viduárum non miserébitur, quia omnis ímpius est et nequam,
et univérsum os lóquitur stultítiam. In ómnibus his non est avérsus furor eius, sed adhuc manus eius exténta. Succénsa est enim quasi ignis
impíetas, veprem et spinam vorat, et succénditur in densitáte saltus, et convolvúntur colúmnæ fumi. In ira Dómini exercítuum incénditur
terra; et est pópulus quasi esca ignis: vir fratri suo non parcit. Et dévorat ad déxteram et esúrit et cómedit ad sinístram et non saturátur;
unusquísque carnem próximi sui vorat: Manásses Ephraim et Ephraim Manássen, simul ipsi contra Iudam. In ómnibus his non est avérsus furor
eius, sed adhuc manus eius exténta.
Væ, qui condunt leges iníquas et scribéntes iniustítiam scribunt, ut ópprimant in iudício páuperes et vim fáciant causæ humílium pópuli mei,
ut fiant víduæ præda eórum, et pupíllos dirípiant! Quid faciétis in die visitatiónis et calamitátis de longe veniéntis? Ad cuius confugiétis
auxílium et ubi derelinquétis glóriam vestram? Nam incurvabímini subter captívos et infra occísos cadétis. In ómnibus his non est avérsus
furor eius, sed adhuc manus eius exténta.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
LECTIO ALTERA [**]
Epístola sancti Patris Domínici ad moniáles Matriténses
Frater Domínicus, Magíster prædicatórum, diléctæ prioríssæ totíque convéntui moniálium Matriténsi salútem et de die in diem melioraméntum.
Multum gaudémus et grátias Deo ágimus propter fervórem vestræ sanctæ conversatiónis, et quod Deus de huius mundi fœtóre vos liberávit.
Pugnáte, fíliæ, cum antíquo adversário, ieiúniis instánter quia non coronábitur nisi qui legítime certáverit. Et quia usque modo locum
non habuístis in quo vestram religiónem servarétis, modo non potéstis excusári quod non habeátis, per Dei grátiam, satis idónea ædifícia
in quibus relígio conservétur.
Volo de cǽtero ut in locis interdíctis, scílicet in refectório, in dormitório et oratório siléntium teneátis, et in ómnibus áliis ordo vester custodiátur.
Nulla egrediátur per portam et nullus ingrediátur nisi epíscopus vel áliquis prælátus causa prædicándi vel visitándi. Non disciplínis
et vigíliis parcátis. Sitis prioríssæ vestræ obcediéntes. Nolíte ad ínvicem confabulári nec tempus vestrum in fabulatiónibus expendátis.
Et quia vobis subveníre in temporálibus non póssumus, nólumus vos oneráre quod áliquis fratrum recipiéndi vel intromitténdi mulíeres
áliquas hábeat potestátem, nisi prioríssa tantum cum consílio sui convéntus.
Prætérea fratri caríssimo nostro, scílicet fratri Manni præcípimus, qui multum laborávit et ad istum sanctíssimum statum vos copulávit,
quod dispónat vos et órdinet, ut vidébitur ei expedíre in ómnibus, ut religiosíssime et sanctíssime vos habeátis. Tamen damus ei
potestátem vos visitándi corrigendíque et prioríssam removéndi, si opus fúerit, cum maióris partis consénsu moniálium, et licéntiam
ei concédimus ut possit vobíscum in alíquibus, si ei visum fúerit, dispensáre.
Valéte in Christo.
RESPONSORIUM
Vel alia:
Ex Epístola beáti Humbérti de Romans presbýteri De reguláris observántia disciplínæ
Numquam frater síleat loquénda, vel proférat tacénda. Quando vero loqui propónit quis, ipsa verba prius in ánimo témperet, quátenus
honéste, modéste, veráciter et dúlciter quod volúerit illud propónat. Lingua enim mendax, duplíciter eláta vel inflammáta, Deo est et homínibus odiósa.
Diligénter ergo, caríssimi, respícite quid, vel quibus, quando vel ubi, quáliter vel quantum, vel certe qua de causa loquámini, ne
sermónibus vestris, si débitæ circumstántiæ defúerint, generétur mala consciéntia in córdibus própriis, vel certe scándalum in ánimo
auditóris. Hæc autem tria, vidélicet gestum, vocem, significatiónem in vestris locutiónibus attendátis, ita ut gestus sint disciplináti,
vox lenis, significátio semper vera.
Verbis nolíte conténdere, sed nec in lítibus victóriam curétis obtínere. Vitánda sunt semper verba quæ vel loquéntibus, vel audiéntibus
sunt nocíva. Ab his ítaque locutiónibus est abstinéndum, quæ vel illíus qui lóquitur, vel eius cui lóquitur, vel illíus de quo lóquitur
non convéniunt honestáti.
Tempus étiam loquéndi considerándum est, quia quandóque nihil, quandóque áliquid dicéndum est. Sed nullum tempus invenítur quando mala,
vel étiam bona ómnia sint proferénda. Aliquándo étiam tacére debémus proptérea quod alter loqui cœpit, ne sermónem eius interrúmpere
vidáamur. Aliquándo tacéndum est proptérea quod auditórum ánimos ad id quod dícere propónimus advértimus imparátos. Aliquándo tacéndum
est propter multilóquium vitándum, vel étiam proptérea quod ipsi eórum quæ sumus locutúri nondum formam cóngruam concépimus proponéndi.
Senes loquántur de discretióne consuléndi, iúvenes de instántia operándi, sapiéntes de mystério Scripturárum, símplices de exémplis bonórum
óperum, hi qui exterióra tractant de sollicitúdine vitæ actívæ, qui quiétam vitam ducunt de dulcédine vitæ contemplatívæ, præláti de
dispensatióne temporálium et spirituálium, súbditi de obœdiéntia præceptórum.
Cum ígitur propter ædificatiónem nostram loqui vólumus, ad hoc illos quórum doctrína póssumus ad virtútem próvehi, eligámus. Cum vero
propter aliórum ædificatiónem lóquimur, ad illos quos sperámus per nostram exhortatiónem posse córrigi, convertámur. Ad hoc autem doctrína
nostra inténdat ut hortémur ad constántiam tímidos, ad timórem súperbos, ad quiétem importúnos, ad fervórem tépidos, ad siléntium verbósos,
ad verbum exhortatiónis tácitos, ad mansuetúdinem impatiéntes, ad vigilántiam negligéntes, ad indulgéntiam crudéles, ad verecúndiam præcípites et procáces.
Cavéndum est ínsuper ne frater in loquéndo membra inordináte móveat; neque oculórum nútibus, nec vultus transformatióne vel transmutatióne,
sermónis sui grátiam decolóret.
Devitétis ítaque verbum amárum, supérbum, detractórium, adulatórium, malédicum, iuratórium, supérfluum, otiósum. Sicut autem absénti
non debétis detráhere, sic nec præséntem aliquátenus deridére. Insipiéntibus non debétis illúdere, nec sapiéntibins invidére.
Sitis muti in otiósis, sed loquáces in fructuósis. In sermónibus vestris non cor in lingua, sed linguam in corde teneátis. Sane, cum ad
loquéndum venéritis, pauca verba et rationabília proferátis. Taciturnitátem diligátis et tumúltum hóminum fugiátis: per siléntium namque
consciéntia serenátur, pœna vitátur, pax conservátur et mens per contemplatiónem expedítius elevátur. Quanto enim plus a negotiórum strépitu
vos subtrahétis, tanto Deus vicínior erit vobis.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui Beátum Mannem fratri suo Domínico in prædicatiónis ópere sociáre voluísti; da nobis eórum sequi vestígia et in Evangélio
salútis nuntiándo permanére fervéntes. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)