Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 |
8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 |
15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 |
22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 |
29 | 30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. XX
S. Ioannis Eudes, presbyteri, memoria ad libitum
Pro O.P.: B. Iordani de Rivalto, presbyteri, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Hunc tibi eléctum fáciens minístrum
ac sacerdótem sócians, dedísti
dux ut astáret pópulo fidélis
ac bonus altor.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.
In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)
I
2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
patres nostri annuntiavérunt nobis *
opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.
3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
afflixísti pópulos et dilatásti eos. –
4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
et bráchium eórum non salvávit eos;
sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
quóniam complacuísti in eis. –
5 Tu es rex meus et Deus meus, *
qui mandas salútes Iacob.
6 In te inimícos nostros proiécimus, *
et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –
7 Non enim in arcu meo sperábo, *
et gládius meus non salvábit me.
8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
et odiéntes nos confudísti.
9 In Deo gloriábimur tota die *
et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.
Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.
10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.
11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.
12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
et in géntibus dispersísti nos. –
13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
nec dítior factus es in commutatióne eórum.
14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.
15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
commotiónem cápitis in pópulis. –
16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
et confúsio faciéi meæ coopéruit me
17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
a fácie inimíci et ultóris.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.
Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.
18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
et iníque non égimus in testaméntum tuum.
19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
nec declinavérunt gressus nostri a via tua;
20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
et operuísti nos umbra mortis. –
21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,
22 nonne Deus requíret ista? *
Ipse enim novit abscóndita cordis.
23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –
24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
Exsúrge et ne repéllas in finem.
25 Quare fáciem tuam avértis, *
oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?
26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
conglutinátus est in terra venter noster.
27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
et rédime nos propter misericórdiam tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.
V.
Fáciem tuam illúmina super servum tuum, Dómine.
R.
Et doce me iustificatiónes tuas.
LECTIO PRIOR
De libro Isaíæ prophétæ
Hæc dicit Dóminus: «Egrediétur virga de stirpe Iesse, et flos de radíce eius ascéndet; et requiéscet super eum spíritus Dómini: spíritus
sapiéntiæ et intelléctus, spíritus consílii et fortitúdinis, spíritus sciéntiæ et timóris Dómini; et delíciæ eius in timóre Dómini. Non
secúndum visiónem oculórum iudicábit, neque secúndum audítum áurium decérnet; sed iudicábit in iustítia páuperes et decérnet in æquitáte
pro mansuétis terræ, et percútiet terram virga oris sui et spíritu labiórum suórum interfíciet ímpium. Et erit iustítia cíngulum lumbórum
eius, et fides cinctórium renum eius.
Habitábit lupus cum agno, et pardus cum hædo accubábit; vítulus et leo simul saginabúntur, et puer párvulus minábit eos. Vítula et ursus
pascéntur, simul accubábunt cátuli eórum; et leo sicut bos cómedet páleas. Et ludet infans ab úbere super forámine áspidis; et in cavérnam
réguli, qui ablactátus fúerit, manum suam mittet. Non nocébunt et non occídent in univérso monte sancto meo, quia plena erit terra sciéntia
Dómini, sicut aquæ mare opériunt.
In die illa radix Iesse stat in signum populórum; ipsam gentes requírent, et erit sedes eius gloriósa. Et erit in die illa: rursus exténdet
Dóminus manum suam ad possidéndum resíduum pópuli sui, quod relíctum erit ab Assýria et ab Ægýpto et a Patros et ab Æthiópia et ab Elam et
a Sénnaar et ab Emath et ab ínsulis maris; et levábit signum in natiónes et congregábit prófugos Israel et dispérsos Iudæ cólliget a quáttuor plagis terræ.
Et auferétur zelus Ephraim, et hostes Iudæ abscindéntur; Ephraim non æmulábitur Iudam, et Iudas non pugnábit contra Ephraim. Et volábunt
in úmeros Philísthim ad mare, simul prædabúntur fílios oriéntis; in Edom et Moab exténdent manus suas, et filii Ammon obœdient eis.
Et exsiccábit Dóminus linguam maris Ægýpti et levábit manum suam super flumen in fortitúdine spíritus sui et percútiet illud in septem
rivos, ita ut transíre fáciat eos calceátos. Et erit via resíduo pópulo meo, qui relinquétur ab Assýria, sicut fuit Israéli in die illa, qua ascéndit de terra Ægýpti».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Tractátu sancti Ioánnis Eudes presbýteri De admirábili corde Iesu
Te rogo ut cógites Dóminum nostrum Iesum Christum tuum esse verum caput, et te unum ex eius membris. Ipse tibi est sicut membris caput; ómnia
sua, tua sunt: spíritus, cor, corpus, ánima omnésque facultátes, quibus ómnibus tibi uténdum est quasi tibi própria sint ut, ei sérviens, eum
laudes, ames et glorífices. Tu autem ipsi es sicut membrum cápiti, quaprópter veheménter ipse optat ómnibus tuis facultátibus uti, quasi eius
sint, ad Patri serviéndum eúmque glorificándum.
At non tantum ipse tibi est, sed vult étiam in te esse, in te vivens et dóminans sicut caput vivit et regnat in suis membris. Vult autem ut
quidquid in eo est vivat et dominétur in te: eius spíritus in tuo spíritu, eius cor in tuo corde, omnes facultátes eius ánimi in tui ánimi
facultátibus, ita ut in te adimpleántur hæc verba: Glorificáte et portáte Deum in córpore vestro, et vita Iesu manifestétur in vobis. Nec tantum
tu es Dei Fílio, sed in ipso esse debes quemádmodum membra sunt in cápite. Quidquid in te est, in ipsum inseréndum est, vitámque ab eo excípere
atque ab eo regi debes. Nulla erit tibi vera vita nisi in eo, qui unus est fons veræ vitæ; extra eum enim nónnisi mortem et intéritum invénies.
Princípium sit ipse únicum tuórum mótuum, actiónum et vírium vitæ tuæ; de ipso et propter ipsum tibi vivéndum est, ut illa adímpleas verba: Nemo
enim nostrum sibi vivit et nemo sibi móritur; sive enim vívimus Dómino vívimus, sive mórimur Dómino mórimur. Sive ergo vívimus sive mórimur, Dómini
sumus. In hoc enim Christus mórtuus est et resurréxit, ut et mortuórum et vivórum dominétur. Unum dénique es cum ipso Iesu, sicut membra unum sunt
cum cápite, ideóque unum debes cum eo spíritum habére, unam ánimam, unam vitam, unam voluntátem, unum consílium, unum cor. Et ipse tuus esse debet
spíritus, cor, amor, vita omnéque tuum. Magna vero hæc oríginem in christifidéli ducunt a baptísmo, augéntur et corroborántur per confirmatiónem
atque bonum exercítium ceterárum gratiárum, quæ a Deo ipsi participántur et per sanctam eucharístiam summópere perficiúntur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui beátum Ioánnem presbýterum ad annuntiándum investigábiles Christi divítias mirabíliter elegísti, da nobis, eius exémplis et mónitis,
ut in tua sciéntia crescéntes, secúndum Evangélii lumen fidéliter conversémur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)