lat

BREVIARIUM ROMANUM

11 october 2010
Sancti Ioannis XXIII, papae, pro commemoratione


Angelus Iosephus Roncalli in vico Sotto il Monte in provincia Bergomensi in Italia anno 1881 ortus est. Undecim annos natus Seminarium dioecesanum ingressus est et studia dein apud Pontificium Seminarium Romanum perfecit. Anno 1904 presbyter ordinatus est et Secretarii Episcopi Bergomensis officiis functus. Anno 1921, ministerium apud Apostolicam Sedem inivit uti Praeses Consilii centralis pro Italia Pontificii Operis de Propaganda Fide; anno 1925, Visitator Apostolicus ac deinde Delegatus Apostolicus in Bulgaria fuit et, anno 1935, in Turcia et Graecia; anno 1944, Apostolicus Nuntius in Gallia nominatus est. Anno 1953, Cardinalis creatus est et Patriarcha Venetiarum exinde factus. Anno 1958, Summus Pontifex evectus est: in Pontificatu suo Synodum Romanam convocavit, Commissionem pro Codicis Iuris Canonici recognitione instituit et Concilium Oecumenicum Vaticanum Secundum indixit. Romae vesperi diei 3 Iunii 1963 obiit.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Quas oves Petro déderas, ovíle
orbis ut totus fíeret sacrátum,
hic tuo nutu pósitus suprémo
  cúlmine rexit.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Psalmus 72 (73)
Cur iustus vexetur

Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. (Mt 11, 6)

I

1 Quam bonus rectis est Deus, *
      Deus his, qui mundo sunt corde!

2 Mei autem pæne moti sunt pedes, *
      pæne effúsi sunt gressus mei,

3 quia zelávi super gloriántes, *
      pacem peccatórum videns. –

4 Quia non sunt eis impediménta, *
      sanus et pinguis est venter eórum.

5 In labóre mortálium non sunt *
      et cum homínibus non flagellántur. –

6 ídeo quasi torques est eis supérbia, *
      et tamquam induméntum opéruit eos violéntia.

7 Prodit quasi ex ádipe iníquitas eórum, *
      erúmpunt cogitatiónes cordis.

8 Subsannavérunt et locúti sunt nequítiam, *
      iniquitátem ab excélso locúti sunt. –

9 Posuérunt in cælo os suum, *
       et lingua eórum transívit in terra.

10 ídeo in alto sedent, *
       et aquæ plenæ non pervénient ad eos.

11 Et dixérunt: "Quómodo scit Deus, *
       et si est sciéntia in Excélso?"

12 Ecce ipsi peccatóres et abundántes in sǽculo *
       multiplicavérunt divítias.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Quam bonus Israel Deus, his qui recto sunt corde.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

II

13 Et dixi: "Ergo sine causa mundávi cor meum *
       et lavi in innocéntia manus meas;

14 et fui flagellátus tota die, *
       et castigátio mea in matutínis." –

15 Si dixíssem: "Loquar ut illi," *
       ecce generatiónem filiórum tuórum prodidíssem.

16 Et cogitábam, ut cognóscerem hoc; *
       labor erat in óculis meis,

17 donec intrávi in sanctuárium Dei *
       et intelléxi novíssima eórum.

18 Verúmtamen in lúbrico posuísti eos, *
       deiecísti eos in ruínas. –

19 Quómodo facti sunt in desolatiónem! *
       Súbito defecérunt, periérunt præ horróre.

20 Velut sómnium evigilántis, Dómine, *
       surgens imáginem ipsórum contémnes.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Risus eórum in luctum convertétur, et gáudium in mærórem.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

III

21 Quia exacerbátum est cor meum, *
       et renes mei compúncti sunt;

22 et ego insípiens factus sum et nescívi: *
       ut iuméntum factus sum apud te.

23 Ego autem semper tecum; *
       tenuísti manum déxteram meam.

24 In consílio tuo dedúces me *
       et póstea cum glória suscípies me. –

25 Quis enim mihi est in cælo? *
       Et tecum nihil vólui super terram.

26 Defécit caro mea et cor meum; *
       Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.

27 Quia ecce, qui elóngant se a te, períbunt, *
       perdidísti omnes, qui fornicántur abs te.

28 Mihi autem adhærére Deo bonum est, *
       pónere in Dómino Deo spem meam,
    ut annúntiem omnes operatiónes tuas *
       in portis fíliæ Sion.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Qui elóngant se a te, períbunt; mihi autem adhærére Deo bonum est.

V. Quam dúlcia fáucibus meis elóquia tua, Dómine.
R. Super mel ori meo.

LECTIO PRIOR

De libro Aggǽi prophétæ

2, 10-23
Benedictiones futuræ. Promissiones Zorobabel factæ

     In vicésima et quarta noni mensis, in anno secúndo Daríi, factum est verbum Dómini ad Aggǽum prophétam dicens: «Hæc dicit Dóminus exercítuum: Intérroga sacerdótes legem dicens: Si túlerit homo carnem sanctificátam in ora vestiménti sui et tetígerit de summitáte eius panem aut pulméntum aut vinum aut óleum aut omnem cibum, numquid sanctificábitur?». Respondéntes autem sacerdótes dixérunt: «Non». Et dixit Aggǽus: «Si tetígeris pollútus cadávere ómnia hæc, numquid contaminabúntur?». Et respondérunt sacerdótes et dixérunt: «Contaminabúntur». Et respóndit Aggǽus et dixit: «Sic pópulus iste et sic gens ista ante fáciem meam, dicit Dóminus, et sic omne opus mánuum eórum et ómnia, quæ ófferunt ibi, contamináta sunt.
     Et nunc pónite corda vestra a die hac et supra: Antequam ponerétur lapis super lápidem in templo Dómini, quid fuístis? Cum accederétis ad acérvum vigínti modiórum, erant decem; cum intrarétis ad tórcular, ut haurirétis quinquagínta lagénas, erant vigínti. Percússi vos ariditáte et rubígine et grándine ómnia ópera mánuum vestrárum, et non fuit in vobis qui reverterétur ad me, dicit Dóminus. Pónite corda vestra ex die ista et in futúrum, a die vicésima et quarta noni mensis, a die, qua fundaménta iacta sunt templi Dómini, pónite super cor vestrum. Numquid adhuc semen in hórreo est et adhuc vínea et ficus et malogranátum et lignum olívæ non portávit fructum? Ex die hac benedícam».
     Et factum est verbum Dómini secúndo ad Aggǽum in vicésima et quarta mensis dicens: «Lóquere ad Zoróbabel ducem Iudæ dicens: Ego movébo cælum páriter et terram et subvértam sólium regnórum et cónteram fortitúdinem regnórum géntium et subvértam quadrígam et ascensóres eius; et descéndent equi et ascensóres eórum, unusquísque percússus gládio fratris sui. In die illo, dicit Dóminus exercítuum, assúmam te, Zoróbabel fili Saláthiel, serve meus, dicit Dóminus, et ponam te quasi signáculum, quia te elégi», dicit Dóminus exercítuum.

RESPONSORIUM

Agg 2, 7. 9b

R. Movébo omnes gentes et vénient thesáuri cunctárum géntium; * Implébo domum istam glória.
V. Et in loco isto dabo pacem, dicit Dóminus exercítuum. * Implébo domum istam glória.
 

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Leónis Magni papæ

(Sermo 3 de natali ipsius, 2-3: PL 54, 145-146)

Permanet quod in Petro Christus instituit

     Quamvis, dilectíssimi, nos ad expléndam nostri offícii servitútem et infírmi inveniámur et segnes, dum, si quid devóte et strénue ágere cúpimus, ipsíus nostræ condiciónis fragilitáte tardámur; habéntes tamen incessábilem propitiatiónem omnipoténtis et perpétui Sacerdótis, qui símilis nostri, æquális Patri, divinitátem usque ad humána submísit, humanitátem usque ad divína provéxit, digne et pie de ipsíus constitutióne gaudémus: quóniam, etsi multis pastóribus curam suárum óvium delegávit, ipse tamen dilécti gregis custódiam non relíquit.
     De cuius principáli æternóque præsídio étiam apostólicæ opis munímen accépimus, quod útique ab ópere suo non vacat: et fírmitas fundaménti, cui totíus Ecclésiæ superstrúitur altitúdo, nulla incumbéntis sibi templi mole lacéssit.
     Solíditas enim illíus fídei, quæ in Apostolórum Príncipe est laudáta, perpétua est; et sicut pérmanet quod in Christo Petrus crédidit, ita pérmanet quod in Petro Christus instítuit. Manet ergo disposítio veritátis, et beátus Petrus, in accépta fortitúdine petræ persevérans, suscépta Ecclésiæ gubernácula non relíquit.
     Sic enim præ céteris est ordinátus, ut, dum petra dícitur, dum fundaméntum pronuntiátur, dum regni cælórum iánitor constitúitur, dum ligandórum solvendorúmque árbiter, mansúra étiam in cælis iudiciórum suórum definitióne, præfícitur, qualis ipsi cum Christo esset socíetas, per ipsa appellatiónum eius mystéria noscerémus.
     Qui nunc plénius et poténtius ea quæ sibi commíssa sunt péragit, et omnes partes officiórum atque curárum in ipso et cum ipso, per quem est glorificátus, exséquitur.
     Si quid ítaque a nobis recte ágitur, rectéque discérnitur, si quid a misericórdia Dei cotidiánis supplicatiónibus obtinétur, illíus est óperum atque meritórum, cuius in sede sua vivit potéstas, et excéllit auctóritas.
     Hoc enim obtínuit, dilectíssimi, illa conféssio, quæ, a Deo Patre apostólico inspiráta cordi, ómnia humanárum opiniónum incérta transcéndit, et firmitátem petræ, quæ nullis impulsiónibus quaterétur, accépit.
     In univérsa namque Ecclésia, Tu es Christus, Fílius Dei vivi, cotídie Petrus dicit, et omnis lingua, quæ confitétur Dóminum, magistério huius vocis imbúitur.

RESPONSORIUM

Mt 16, 18; Ps 48, 9

R. Dixit Iesus Simóni: Dico tibi quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, * et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam.
V. Deus fundávit eam in ætérnum. * Et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam.

 

ORATIO

Orémus:
Omnípotens sempitérne Deus, qui per orbem terrárum in beáto Ioánne, papa, Christi boni pastóris vivum effulgére fecísti exémplum, concéde nobis, quaésumus, ut, eius intercessióne, abundántiam christiánae caritátis laetánter effúndere valeámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)