lat

BREVIARIUM ROMANUM

16 october 2010
S. Hedvigis, religiosæ, memoria ad libitum


Nata est in Bavaria circiter annum 1174; principi Silesiæ matrimonio iuncta, septem ei peperit filios. Vitam gessit devotam, beneficam erga pauperes et ægrotos, pro quibus hospitia fundavit. Viro defuncto, monasterium Trebnicense ingressa est ibique mortua anno 1243.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.

Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.

Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.

Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.

His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.

Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Psalmus 49 (50)
Vera in Dominum pietas

Non veni solvere legem, sed adimplere. (Cf.Mt 5, 17)

I

1 Deus deórum Dóminus locútus est *
      et vocávit terram a solis ortu usque ad occásum.

2 Ex Sion speciósa decóre Deus illúxit, *
3    Deus noster véniet et non silébit:
   ignis consúmens est in conspéctu eius *
      et in circúitu eius tempéstas válida. –

4 Advocábit cælum desúrsum *
      et terram discérnere pópulum suum:

5 „Congregáte mihi sanctos meos, *
      qui disposuérunt testaméntum meum in sacrifício.“

6 Et annuntiábunt cæli iustítiam eius, *
      quóniam Deus iudex est.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus advocávit cælum et terram, ut discérnat pópulum suum.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

II

7 „Audi, pópulus meus, et loquar; †
      Israel, et testificábor advérsum te: *
      Deus, Deus tuus ego sum.

8 Non in sacrifíciis tuis árguam te; *
      holocáusta enim tua in conspéctu meo sunt semper.

9 Non accípiam de domo tua vítulos, *
       neque de grégibus tuis hircos. –

10 Quóniam meæ sunt omnes feræ silvárum, *
       iumentórum mille in móntibus.

11 Cognóvi ómnia volatília cæli, *
       et, quod movétur in agro, meum est.

12 Si esuríero non dicam tibi; *
       meus est enim orbis terræ et plenitúdo eius. –

13 Numquid manducábo carnes taurórum *
       aut sánguinem hircórum potábo?

14 Immola Deo sacrifícium laudis *
       et redde Altíssimo vota tua;

15 et ínvoca me in die tribulatiónis: *
       éruam te, et honorificábis me.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Invoca me in die tribulatiónis, et éruam te.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

III

16 Peccatóri autem dixit Deus: †
       „Quare tu enárras præcépta mea *
       et assúmis testaméntum meum in os tuum?

17 Tu vero odísti disciplínam *
       et proiecísti sermónes meos retrórsum. –

18 Si vidébas furem, currébas cum eo; *
       et cum adúlteris erat pórtio tua.

19 Os tuum dimittébas ad malítiam, *
       et lingua tua concinnábat dolos. –

20 Sedens advérsus fratrem tuum loquebáris *
       et advérsus fílium matris tuæ proferébas oppróbrium.

21 Hæc fecísti, et tácui. †
       Existimásti quod eram tui símilis. *
       Arguam te et státuam illa contra fáciem tuam. –

22 Intellégite hæc, qui obliviscímini Deum, *
       nequándo rápiam, et non sit qui erípiat.

23 Qui immolábit sacrifícium laudis, honorificábit me, †
       et, qui immaculátus est in via, *
       osténdam illi salutáre Dei.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Sacrifícium laudis honorificábit me.

V. Non cessámus pro vobis orántes et postulántes.
R. Ut impleámini agnitióne voluntátis Dei.

LECTIO PRIOR

De libro Malachíæ prophétæ

3, 1-24
Hæc dicit Dóminus Deus: «Ecce ego mittam

     Hæc dicit Dóminus Deus: «Ecce ego mittam ángelum meum, et præparábit viam ante fáciem meam; et statim véniet ad templum suum Dominátor, quem vos Quǽritis, et ángelus testaménti, quem vos vultis. Ecce venit, dicit Dóminus exercítuum; et quis póterit sustinére diem advéntus eius, et quis stabit, cum apparébit? Ipse enim quasi ignis conflans et quasi herba fullónum; et sedébit conflans et emúndans argéntum et purgábit fílios Levi et colábit eos quasi aurum et quasi argéntum, et erunt Dómino offeréntes sacrifícia in iustítia. Et placébit Dómino sacrifícium Iudæ et Ierúsalem sicut diébus prístinis et sicut annis antíquis. Et accédam ad vos in iudício; et ero testis velox maléficis et adúlteris et periúris et, qui ópprimunt mercennários, víduas et pupíllos, et flectunt ius peregrinórum, nec timuérunt me, dicit Dóminus exercítuum. Ego enim Dóminus et non mutátus sum; sed vos, fílii Iacob, nondum ad finem pervenístis. A diébus enim patrum vestrórum recessístis a præcéptis legítimis meis et non custodístis ea. Revertímini ad me, et revértar ad vos, dicit Dóminus exercítuum. Et dícitis: “In quo revertémur?”. Numquid homo pótest defraudáre Deum? Sed vos defraudátis me. Et dixístis: “In quo confígimus te?”. In décimis et in primítiis. Maledictióne vos maledícti estis, quia me vos defraudátis, gens tota. Inférte omnem décimam in hórreum, et sit cibus in domo mea; et probáte me super hoc, dicit Dóminus exercítuum: si non aperúero vobis cataráctas cæli et effúdero vobis benedictiónem usque ad abundántiam et increpábo pro vobis devorántem, et non corrúmpet fructum terræ, nec erit stérilis vobis vínea in agro, dicit Dóminus exercítuum. Et beátos vos dicent omnes gentes; éritis enim vos terra desiderábilis, dicit Dóminus exercítuum.
     Invaluérunt super me verba vestra, dicit Dóminus; et dícitis: “Quid locúti sumus contra te?”. Dícitis: “Vanum est servíre Deo; et quod emoluméntum, quia custodívimus præcépta eius et quia ambulávimus tristes coram Dómino exercítuum? Ergo nunc beátos dícimus arrogántes; síquidem ædificáti sunt faciéntes impietátem et tentavérunt Deum et salvi facti sunt”. Tunc locúti sunt timéntes Dóminum, unusquísque cum próximo suo. Et atténdit Dóminus et audívit; et scriptus est liber memorabílium coram eo timéntibus Dóminum et cogitántibus nomen eius. Erunt mihi, ait Dóminus exercítuum, in die, qua ego fácio in pecúlium; et parcam eis, sicut parcit vir fílio suo serviénti sibi. Rursum vidébitis quid sit inter iustum et ímpium, inter serviéntem Deo et non serviéntem ei.
     Ecce enim dies véniet succénsa quasi camínus; et erunt omnes supérbi et omnes faciéntes impietátem stípula; et inflammábit eos dies véniens, dicit Dóminus exercítuum, quæ non derelínquet eis radícem et ramum. Et oriétur vobis timéntibus nomen meum sol iustítiæ et sánitas in pennis eius; et egrediémini et saliétis sicut vítuli sagináti et calcábitis ímpios, cum fúerint cinis sub planta pedum vestrórum in die, quam ego fácio, dicit Dóminus exercítuum. Mementóte legis Móysi servi mei, cui mandávi in Horeb ad omnem Israel præcépta et iudícia. Ecce ego mittam vobis Elíam prophétam, ántequam véniat dies Dómini magnus et horríbilis; et convértet cor patrum ad fílios et cor filiórum ad patres eórum, ne véniam et percútiam terram anathémate».

RESPONSORIUM

Mal 3, 1; Lc 1, 76

R. Ecce ego mittam ángelum meum, et præparábit viam ante fáciem meam. * Véniet ad templum suum Dominátor, quem vos quǽritis, et ángelus testaménti, quem vos vultis.
V. Et tu, puer, prophéta Altíssimi vocáberis, præíbis enim ante fáciem Dómini paráre vias eius. * Véniet ad templum suum Dominátor, quem vos quǽritis, et ángelus testaménti, quem vos vultis.

LECTIO ALTERA

E Vita sanctæ Hedvígis a quodam coǽvo auctóre conscrípta

(Acta Sanctorum Octobris 8 [1853], 201-202)

Semper tendebat in Deum

     Sciens fámula Dei quod illi lápides vivi, in ædifício cæléstis Ierúsalem collocándi, expolíri debérent in hoc mundo tunsiónibus et pressúris, per multásque tribulatiónes oportéret transíre ad illam supérnam glóriam et pátriam gloriósam, totam se aquis passiónum expósuit, corpúsque suum absque compassióne multis iúgiter castigatiónum flagéllis attrívit. Macerávit enim se ieiúniis et abstinéntiis cotídie ádeo magnis, quod multi mirabántur quómodo fémina tam débilis et delicáta póterat huiúsmodi cruciámina sustinére.
     Afflictióne assídua mortificatióni carnis, discretióne tamen prǽvia, quanto invigilábat atténtius, tanto magis in vigóre spíritus et proféctu grátiæ succurrébat, devotiónis quoque ac divíni amóris incéndium in ea sumébat abundántius increméntum. Ferebátur namque sǽpius tam ardénti desidério sursum et agebátur in Deum, ut effécta insensíbilis, quæ circa ipsam erant non advérteret.
     Quemádmodum mentis devotióne semper tendébat in Deum, ita benéfica pietáte inclinábat se ad próximum, liberáliter indigéntibus eleemósynas tribuéndo, quia et collégiis et religiósis persónis, intra vel extra monastéria commorántibus, víduis et pupíllis, infírmis et debílibus, leprósis et reclúsis in vínculis aut in carcéribus, peregrinántibus quoque et nutriéntibus párvulos féminis indigéntibus, subventiónis benefícia impendébat, et universáliter néminem ad se pro auxílio veniéntem, inconsolátum abíre permísit.
     Et quia hæc Dei fámula quæcúmque póterat exercére bonórum óperum non negléxit, hanc étiam ei Deus grátiam cóntulit, ut ubi humána sibi défuit in operatióne facúltas et deficiébat in agéndis própriis víribus, divína passionísque Christi virtúte posset perfícere quod proximórum ab ea in necessitátibus desidéria flagitábant. Ad se ergo recurréntibus, tam pro córporis quam spíritus removéndo incómmodo, potens fuit auxiliári secúndum divínæ beneplácitum voluntátis.

RESPONSORIUM

Cf. Prov 31, 17. 18

R. Accínxit fortitúdine lumbos suos, et roborávit brácchium suum: * Ideóque lucérna eius non exstinguétur in sempitérnum.
V. Gustávit et vidit quia bona est negotiátio sapiéntiæ Dei. * Ideóque lucérna eius non exstinguétur in sempitérnum.

ORATIO

Orémus:
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus, ut veneránda nobis beátæ Hedvígis intercéssio tríbuat cæléste subsídium, cuius vita mirábilis ómnibus humilitátis præstat exémplum. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)