lat

BREVIARIUM ROMANUM

19 october 2010
SS. Ioannis de Brebeuf et Isaac Jogues, presbytorum, et sociorum, martyrum, memoria ad libitum


Inter annos 1642 et 1649 in America Septentrionali occisi sunt ab indigenis Huronibus et Irochenis, post terrifica tormenta, octo sodales Societatis Iesu, qui ethnicos illius regionis ad veram fidem perducere satagebant. Isaac Jogues die 18 octobris 1647 occubuit, Ioannes de Brébeuf autem die 16 martii 1648.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Rex glorióse mártyrum,
coróna confiténtium,
qui respuéntes térrea
perdúcis ad cæléstia,

Aurem benígnam prótinus
appóne nostris vócibus;
tropǽa sacra pángimus,
ignósce quod delíquimus.

Tu vincis in martýribus
parcéndo confessóribus;
tu vince nostra crímina
donándo indulgéntiam.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Psalmus 9B (10)
Gratiarum actio

Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. (Lc 6, 20)

I

1 Ut quid, Dómine, stas a longe, *
      abscóndis te in opportunitátibus, in tribulatióne?
2  Dum supérbit, ímpius inséquitur páuperem; *
      comprehendántur in consíliis, quæ cógitant.
3 Quóniam gloriátur peccátor in desidériis ánimæ suæ, *
      et avárus sibi benedícit.
4 Spernit Dóminum peccátor in arrogántia sua: *
      „Non requíret, non est Deus." –

5 Hæ sunt omnes cogitatiónes eius; *
      prosperántur viæ illíus in omni témpore.
   Excélsa nimis iudícia tua a fácie eius; *
      omnes inimícos suos aspernátur. –

6 Dixit enim in corde suo: "Non movébor, *
      in generatiónem et generatiónem ero sine malo."

7 Cuius maledictióne os plenum est et frauduléntia et dolo, *
      sub lingua eius labor et nequítia.
8 Sedet in insídiis ad vicos, *
      in occúltis intérficit innocéntem.
9 Oculi eius in páuperem respíciunt. *
      Insidiátur in abscóndito quasi leo in spelúnca sua.
   Insidiátur, ut rápiat páuperem; *
      rapit páuperem, dum áttrahit in láqueum suum.
10 Irruit et inclínat se, et míseri cadunt *
       in fortitúdine brachiórum eius.
11 Dixit enim in corde suo: "Oblítus est Deus, *
       avértit fáciem suam, non vidébit in finem.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Iudicábit Dóminus in iustítia páuperes.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

II

12 Exsúrge, Dómine Deus; exálta manum tuam, *
       ne obliviscáris páuperum.

13 Propter quid spernit ímpius Deum? *
       Dixit enim in corde suo: "Non requíres". –

14 Vidísti: †
       tu labórem et dolórem consíderas, *
       ut tradas eos in manus tuas.
    Tibi derelíctus est pauper, *
       órphano tu factus es adiútor.
15 Cóntere bráchium peccatóris et malígni; *
      quæres peccátum illíus et non invénies. –

16 Dóminus rex in ætérnum et in sǽculum sǽculi: *
       periérunt gentes de terra illíus.
17 Desidérium páuperum exaudísti, Dómine; *
       confirmábis cor eórum, inténdes aurem tuam
18 iudicáre pupíllo et húmili, *
       ut non appónat ultra indúcere timórem homo de terra.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Tu, Dómine, labórem et dolórem consíderas.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

Psalmus 11 (12)
Invocatio contra superbos

Propter nos pauperes Pater Filium dignatus est mittere. (S. Augustinus)

2 Salvum me fac, Dómine, quóniam defécit sanctus, *
      quóniam deminúti sunt fidéles a fíliis hóminum.

3 Vana locúti sunt unusquísque ad próximum suum; *
      in lábiis dolósis, in dúplici corde locúti sunt. –

4 Dispérdat Dóminus univérsa lábia dolósa *
    et linguam magníloquam.

5 Qui dixérunt: "Lingua nostra magnificábimur, †
      lábia nostra a nobis sunt; *
      quis noster dóminus est?" –

6 "Propter misériam ínopum et gémitum páuperum, †
      nunc exsúrgam, dicit Dóminus; *
      ponam in salutári illum, quem despíciunt."

7 Elóquia Dómini elóquia casta, *
      argéntum igne examinátum, separátum a terra, purgátum séptuplum. –

8 Tu, Dómine, servábis nos et custódies nos *
      a generatióne hac in ætérnum.

9 In circúitu ímpii ámbulant, *
      cum exaltántur sordes inter fílios hóminum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Elóquia Dómini elóquia casta; argéntum igne examinátum.

V. Díriget Dóminus mansuétos in iudício.
R. Docébit mites vias suas.

LECTIO PRIOR

De libro Esther

4, 1-8. 8a. 9-17

     Cum comperísset Mardochǽus ómnia, quæ accíderant, scidit vestiménta sua et indútus est sacco spargens cínerem cápiti. Et in platéa médiæ civitátis voce magna et amára clamábat usque ad fores palátii grádiens; non enim erat lícitum indútum sacco aulam regis intráre. In ómnibus quoque provínciis, quocúmque edíctum et dogma regis pervénerat, planctus ingens erat apud Iudǽos, ieiúnium, ululátus et fletus, sacco et cínere multis pro strato uténtibus.
     Ingréssæ sunt autem puéllæ Esther et eunúchi nuntiaverúntque ei. Quod áudiens consternáta est valde et misit vestem, ut, abláto sacco, indúerent eum; quam accípere nóluit. Accitóque Athach eunúcho, quem rex minístrum ei déderat, præcépit ei, ut iret ad Mardochǽum et dísceret ab eo cur hoc fáceret. Egressúsque Athach ivit ad Mardochǽum stantem in platéa civitátis ante óstium palátii. Qui indicávit ei ómnia, quæ ei accíderant, quantum Aman promisísset, ut in thesáuros regis pro Iudæórum nece inférret argéntum. Exémplar quoque edícti, quod pendébat in Susan ad perdéndum eos, dedit ei, ut regínæ osténderet et monéret eam, ut intráret ad regem et deprecarétur eum et rogáret pro pópulo suo. «Memor, inquit, diérum humilitátis tuæ, quando nutríta sis in manu mea, quia Aman secúndus a rege locútus est contra nos in mortem. Et tu ínvoca Dóminum et lóquere regi pro nobis et líbera nos de morte».
     Regréssus Athach nuntiávit Esther ómnia, quæ Mardochǽus díxerat. Quæ respóndit ei et iussit, ut díceret Mardochǽo: «Omnes servi regis et cunctæ, quæ sub dicióne eius sunt, norunt provínciæ, quod cuíque sive viro sive mulíeri, qui non vocátus intérius átrium regis intráverit, una lex sit, ut statim interficiátur, nisi forte rex áuream virgam ad eum teténderit, ut possit vívere; ego autem trigínta iam diébus non sum vocáta ad regem». Quod cum audísset Mardochǽus, rursum mandávit Esther dicens: «Ne putes quod ánimam tuam tantum líberes, quia in domo regis es, præ cunctis Iudǽis. Si enim nunc silúeris, aliúnde Iudǽis liberátio et salvátio exsúrget, et tu et domus patris tui períbitis; et quis novit utrum idcírco ad regnum véneris, ut in tali témpore pararéris?».
     Rursúmque Esther hæc Mardochǽo verba mandávit: «Vade et cóngrega omnes Iudǽos, qui in Susan reperiúntur; et ieiunáte pro me. Non comedátis et non bibátis tribus diébus et tribus nóctibus, et ego cum ancíllis meis simíliter ieiunábo; et tunc ingrédiar ad regem contra legem fáciens: si péreo, péreo». Ivit ítaque Mardochǽus et fecit ómnia, quæ ei Esther mandáverat.

RESPONSORIUM

Cf. Est 14, 14 (Vg); Tob 3, 13 (Vg); Iudt 6, 15 (Vg)

R. Spem in álium numquam hábui, prætérquam in te, Deus Israel; * Qui irásceris, et propítius eris, et ómnia peccáta hóminum in tribulatióne dimíttis.
V. Dómine Deus, creátor cæli et terræ, réspice ad humilitátem nostram. * Qui irásceris, et propítius eris, et ómnia peccáta hóminum in tribulatióne dimíttis.

LECTIO ALTERA

E Libéllis spiritálibus sancti Ioánnis de Brébeuf presbýteri et mártyris

(The Jesuit Relations and Allied Documents, The Burrow Brothers C°, Cleveland, 1898, 164. 166)

Ne moriar nisi pro te, Iesu, qui dignatus es mori pro me

     Contínuum per bíduum sensi magnum martýrii desidérium et ómnia torménta cúpii toleráre quæ mártyres passi sunt.
     Dómine meus et salvátor meus Iesu, quid possum retribúere tibi pro ómnibus benefíciis quibus me prævenísti? Cálicem dolórum tuórum e manu tua accípiam, et nomen tuum invocábo. Vóveo coram ætérno Patre tuo ac Spíritu Sancto, coram sanctíssima Matre tua eiúsque castíssimo sponso, coram ángelis, apóstolis et martýribus et beáto patre meo Ignátio atque beáto Francísco Xavier, profécto vóveo tibi, salvátor meus Iesu, numquam me grátiæ martýrii, quantum in me erit, defutúrum, si quando mihi, indigníssimo servo tuo, ex tua misericórdia infiníta fúeris illam oblatúrus.
     Ita me obstríngo ut, per totum quod réliquum erit vitæ, velim non esse mihi lícitum aut líberum occasiónes declináre moriéndi et sánguinem pro te fundéndi, nisi putatúrus aliquándo sim tuæ glóriæ magis eo témpore congrúere ut áliter agam. Quin étiam ad hoc me devíncio, ut, cum mortis ictum acceptúrus sim, illum de mánibus tuis suscípiam summa ánimi voluptáte ac lætítia; et ídeo, mi amánde Iesu, eo quo veheménti gáudio affícior, iam nunc tibi sánguinem meum óffero et corpus et vitam, ne móriar nisi pro te, si hanc mihi déderis grátiam, quóniam tu dignátus es mori pro me. Fac ut sic ego vivam, ut donum hoc tu mihi largiáris tam felíciter moriéndi. Ita, Deus meus et salvátor meus, passiónum tuárum cálicem de manu tua accípiam et nomen tuum invocábo: Iesu, Iesu, Iesu!
     Deus meus, quantum dóleo quod non cognósceris, quod bárbara régio ista nondum est tota ad te convérsa, quod peccátum nondum est inde exterminátum! Equidem, Deus meus, si in me prolabántur torménta ómnia quæ, suppliciórum quoque feritáte grávia, captívi sustinére in hac regióne débeant, illis me libentíssime óffero, ego solus illa pátiar.

RESPONSORIUM

Hebr 11, 33a. 34b. 39; Sap 3, 5b

R. Sancti per fidem devicérunt regna, operáti sunt iustítiam, adépti sunt repromissiónes et fortes facti sunt in bello; * Omnes testimónium per fidem consecúti sunt.
V. Deus tentávit eos, et invénit illos dignos se. * Omnes testimónium per fidem consecúti sunt.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui primítias fídei in boreálibus Américæ regiónibus sanctórum Ioánnis et Isaac eorúmque sociórum prædicatióne et sánguine consecrásti, concéde propítius, ut eórum intercessióne, flórida christianórum seges ubíque in dies augeátur. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)