Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | |||||
3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 | 9 |
10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 | 16 |
17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 | 23 |
24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 | 30 |
31 |
PER ANNUM, hebd. XXX
Pro O.P.: B. Bartholomæi de Vicenza, episcopi, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
cármine laudes,
Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
páscere gentem.
Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
ómnia factus.
Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
fine potíri.
Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
glória mundum. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.
Vanitati creatura subiecta est ... propter eum qui subiecit eam in spe. (Rom 8, 20)
I
2 Dixi: "Custódiam vias meas, *
ut non delínquam in lingua mea;
ponam ori meo custódiam, *
donec consístit peccátor advérsum me." –
3 Tacens obmútui et sílui absque ullo bono, *
et dolor meus renovátus est.
4 Concáluit cor meum intra me, *
et in meditatióne mea exársit ignis.
5 Locútus sum in lingua mea: *
"Notum fac mihi, Dómine, finem meum;
et númerum diérum meórum quis est, *
ut sciam quam brevis sit vita mea." –
6 Ecce paucórum palmórum fecísti dies meos, *
et spátium vitæ meæ tamquam níhilum ante te.
Etenim univérsa vánitas omnis homo constitútus est. *
Etenim ut imágo pertránsit homo.
7 Etenim vánitas est et concitátur; *
thesaurízat et ignórat quis congregábit ea.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Ipsi intra nos gémimus, exspectántes redemptiónem córporis nostri.
Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.
8 Et nunc quæ est exspectátio mea, Dómine? *
Spes mea apud te est.
9 Ab ómnibus iniquitátibus meis érue me, *
oppróbrium insipiénti ne ponas me.
10 Obmútui et non apériam os meum, *
quóniam tu fecísti. –
11 Amove a me plagas tuas: *
ab ictu manus tuæ ego deféci.
12 In increpatiónibus, propter iniquitátem, corripuísti hóminem, †
et tabéscere fecísti sicut tínea desiderabília eius. *
Etenim vánitas omnis homo. –
13 Exáudi oratiónem meam, Dómine, *
et clamórem meum áuribus pércipe.
Ad lácrimas meas ne obsurdéscas, †
quóniam ádvena ego sum apud te, *
peregrínus sicut omnes patres mei.
14 Avértere a me, ut refrígerer, *
priúsquam ábeam et non sim ámplius.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Exáudi oratiónem meam, Dómine; pércipe lácrimas meas.
Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.
Qui gloriatur, in Domino glorietur. (1 Cor 1, 31)
3 Quid gloriáris in malítia, *
qui potens es iniquitáte?
4 Tota die insídias cogitásti; *
lingua tua sicut novácula acúta, qui facis dolum.
5 Dilexísti malítiam super benignitátem, †
mendácium magis quam loqui æquitátem. *
6 Dilexísti ómnia verba perditiónis, lingua dolósa. –
7 Proptérea Deus déstruet te in finem; †
evéllet te et emigrábit te de tabernáculo *
et radícem tuam de terra vivéntium.
8 Vidébunt iusti et timébunt *
et super eum ridébunt:
9 „Ecce homo, qui non pósuit Deum refúgium suum, †
sed sperávit in multitúdine divitiárum suárum *
et præváluit in insídiis suis.“ –
10 Ego autem sicut virens olíva in domo Dei. †
Sperávi in misericórdia Dei *
in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
11 Confitébor tibi in sǽculum, quia fecísti; †
et exspectábo nomen tuum, quóniam bonum est, *
in conspéctu sanctórum tuórum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Ego autem sperávi in misericórdia Dei in ætérnum.
V.
Sustínuit ánima mea in verbo eius.
R.
Sperávit ánima mea in Dómino.
LECTIO PRIOR
De libro Sapiéntiæ
Audíte, reges, et intellégite; díscite, iúdices fínium
terræ. Præbéte aures, vos, qui continétis multitúdines et placétis vobis in turbis natiónum. Quóniam data est a Dómino potéstas vobis et
dominátio ab Altíssimo, qui interrogábit ópera vestra et cogitatiónes scrutábitur, quóniam, cum essétis minístri regni illíus, non recte
iudicástis, nec custodístis legem, neque secúndum voluntátem Dei ambulástis. Horrénde et cito instábit vobis, quóniam iudícium duríssimum
his, qui præsunt, fiet; exíguo enim concéditur misericórdia, poténtes autem poténter torménto interrogabúntur. Non enim súbtrahet persónam
cuiúsquam Deus, nec verébitur magnitúdinem cuiúsquam, quóniam pusíllum et magnum ipse fecit, et æquáliter cura est illi de ómnibus; poténtibus
autem durum instat scrutínium.
Ad vos ergo, reges, sunt his sermónes mei, ut discátis sapiéntiam et non excidátis. Qui enim custodíerint iusta iuste, iustificabúntur; et qui
didícerint ista, invénient defensiónem. Concupíscite ergo sermónes meos, dilígite illos et habébitis disciplína. Clara est et, quæ numquam
marcéscit, sapiéntia; et fácile vidétur ab his, qui díligunt eam, et invenítur ab his, qui quærunt illam. Præóccupat, qui eam concupíscunt,
ut prior se osténdat illis. Qui de luce vigiláverit ad illam, non laborábit, assidéntem enim illam fóribus suis invéniet.
Cogitáre ergo de illa sensus est consummátio; et qui vigiláverit propter illam, cito secúrus erit. Quóniam dignos se ipsa círcuit quǽrens et in
viis osténdit se illis hiláriter et in omni providéntia occúrrit illis. Inítium enim illíus veríssima est disciplínæ concupiscéntia, cura vero
disciplínæ diléctio est, et diléctio custódia legum illíus est, custodítio autem legum confirmátio incorruptiónis est, incorrúptio autem facit
esse próximum Deo; concupiscéntia ítaque sapiéntiæ dedúcit ad regnum. Si ergo delectámini sédibus et sceptris, o reges pópuli, cólite sapiéntiam,
ut in perpétuum regnétis.
Quid est autem sapiéntia et quemádmodum facta sit, réferam et non abscóndam a vobis sacraménta Dei, sed ab inítio nativitátis investigábo et ponam
in lucem sciéntiam illíus et non præteríbo veritátem. Neque cum invídia tabescénte iter habébo, quóniam ista non erit párticeps sapiéntiæ. Multitúdo
autem sapiéntium sánitas est orbis terrárum, et rex sápiens stabiliméntum pópuli est. Ergo accípite disciplínam per sermónes meos, et próderit vobis.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Sermónibus sancti Fulgéntii Ruspénsis epíscopi
Servórum, quos pópulo suo præpósuit, Dóminus speciále volens offícium demonstráre, ait: Quis, putas est fidélis dispensátor et prudens,
quem constítuit dóminus supra famíliam suam, ut det illis in témpore trítici mensúram? Beátus ille servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit ita faciéntem.
Quis est iste dóminus, fratres? Christus sine dúbio, qui suis discípulis ait: Vocátis me Magíster et Dómine, et bene dícitis, sum étenim.
Quæ est étiam huius dómini família? Nimírum illa est, quam ipse Dóminus de manu inimíci redémit et suo domínio mancipávit. Hæc autem
família sancta est Ecclésia cathólica, quæ per orbem terræ copiósa fertilitáte diffúnditur et redémptam se pretióso sui Dómini sánguine
gloriátur. Fílius enim hóminis, sicut ipse ait, non venit ministrári, sed ministráre, et dare ánimam suam, redemptiónem pro multis.
Ipse est étiam pastor bonus, qui ánimam suam pósuit pro óvibus suis. Grex ergo boni pastóris ipsa est família Redemptóris.
Dispensátor vero quis sit, quem opórtet esse fidélem páriter et prudéntem, Paulus nobis osténdat apóstolus, qui de se suísque sóciis loquens
ait: Sic nos exístimet homo ut minístros Christi et dispensatóres mysteriórum Dei. Hic iam quǽritur inter dispensatóres, ut fidélis quis inveniátur.
Ne quis autem nostrum solos Apóstolos dispensatóres factos exístimet, neglectóque milítiæ spiritális offício, servus piger infidéliter
imprudentérque dormítet, ipse beátus Apóstolus, epíscopos quoque dispensatóres esse osténdens, ait: Opórtet enim epíscopum sine crímine esse, sicut Dei dispensatórem.
Servi ergo patrisfamílias sumus, dispensatóres Dómini sumus, mensúram trítici, quam vobis erogémus, accépimus.
Quæ vero sit ista mensúra trítici si quærámus, ipsam quoque nobis beátus Paulus apóstolus osténdit, dicens: Unicuíque sicut Deus divísit mensúram fídei.
Quam ergo mensúram trítici Christus núncupat, ipsam mensúram fídei Paulus appéllat, ut agnoscámus non áliud esse spiritále tríticum
quam christiánæ fídei venerábile sacraméntum. Huius trítici mensúram vobis in nómine Dómini damus, quóties, illumináti dono grátiæ spiritális,
secúndum régulam veræ fídei disputámus; et eándem trítici mensúram per domínicos dispensatóres accípitis, cum cotídie per Dei fámulos verbum veritátis audítis.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui in errántibus ad veritátis lucem adducéndis, et in pópulis ad pacem et concórdiam
revocándis, Beátum Bartholomǽum mirábilem effecísti, eius pia intercessióne concéde ut pax tua, quse exsúperat omnem sensum, custódiat
corda nostra et intellegéntias nostras in Christo Iesu Dómino nostro. Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)