lat

BREVIARIUM ROMANUM

9 november 2010
In dedicatione basilicæ Lateranensis, festum


Anniversarium dedicationis basilicæ a Constantino imperatore in Laterano exstructæ a sǽculo XII hac die celebratum esse traditur. Hæc celebratio primum fuit festum Urbis Romæ; deinde in honorem basilicæ, quæ «omnium ecclesiarum Urbis et Orbis mater et caput» nominatur, ad universum ritum romanum extensa est, quasi signum dilectionis et unitatis erga Cathedram Petri quæ, ut sanctus Ignatius Antiochenus scripsit, «universo caritatis cœtui præsidet».

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, cunctórum dominátor alme,
plebs tibi supplex résonet in aula,
ánnuo cuius rédeunt colénda
  témpore festa.

Hic locus nempe vocitátur aula
regis imménsi nitidíque cæli
porta, quæ vitæ pátriam peténtes
  áccipit omnes.

Hæc tuam plebem sacra cogit ædes,
hæc sacraméntis pia ditat usque,
cǽlicis escis alit in perénnis
  múnera vitæ.

Quǽsumus ergo, Deus, ut seréno
ádnuas vultu fámulos gubérnans,
qui tui summo célebrant amóre
  gáudia templi.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Attóllite, portæ, cápita vestra, et elevámini, portæ æternáles.

Quando sequens psalmus adhibitus est ad Invitatorium, loco eius dicitur psalmus 94(95).

Psalmus 23 (24)
Domini in templum adventus

Christo apertæ sunt portæ cæli propter carnalem eius assumptionem (S. Irenæus)

1 Dómini est terra et plenitúdo eius, *
      orbis terrárum et qui hábitant in eo.

2 Quia ipse super mária fundávit eum *
      et super flúmina firmávit eum. –

3 Quis ascéndet in montem Dómini, *
      aut quis stabit in loco sancto eius?

4 Innocens mánibus et mundo corde, †
      qui non levávit ad vana ánimam suam, *
      nec iurávit in dolum.

5 Hic accípiet benedictiónem a Dómino *
      et iustificatiónem a Deo salutári suo.
6 Hæc est generátio quæréntium eum, *
      quæréntium fáciem Dei Iacob. –

7 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

8 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prœlio. –

9 Attóllite, portæ, cápita vestra, †
      et elevámini, portæ æternáles, *
      et introíbit rex glóriæ.

10 Quis est iste rex glóriæ? *
      Dóminus virtútum ipse est rex glóriæ.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Attóllite, portæ, cápita vestra, et elevámini, portæ æternáles.

Ant. 2 Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum.

Psalmus 83 (84)
Desiderium templi Domini

Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. (Hebr 13, 14)

2 Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! *
3     Concupíscit et déficit ánima mea in átria Dómini.
 Cor meum et caro mea *
      exsultavérunt in Deum vivum.
4 Etenim passer invénit sibi domum, †
      et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos: *
      altária tua, Dómine virtútum, rex meus et Deus meus.
5 Beáti, qui hábitant in domo tua: *
      in perpétuum laudábunt te. –

6 Beátus vir, cuius est auxílium abs te, *
      ascensiónes in corde suo dispósuit.
7 Transeúntes per vallem sitiéntem in fontem ponent eam, *
      étenim benedictiónibus véstiet eam plúvia matutína.
8 Ibunt de virtúte in virtútem, *
      vidébitur Deus deórum in Sion. –

9 Dómine Deus virtútum, exáudi oratiónem meam; *
      áuribus pércipe, Deus Iacob.
10 Protéctor noster áspice, Deus, *
       et réspice in fáciem christi tui. –

11 Quia mélior est dies una in átriis tuis super mília, †
       elégi ad limen esse in domo Dei mei *
       magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum. –

12 Quia sol et scutum est Dóminus Deus, †
       grátiam et glóriam dabit Dóminus; *
       non privábit bonis eos, qui ámbulant in innocéntia.
13 Dómine virtútum, *
       beátus homo, qui sperat in te.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum.

Ant. 3 Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei.

Psalmus 86 (87)
Ierusalem omnium gentium mater

Illa quæ sursum est Ierusalem, libera est, quæ est mater nostra. (Gal 4, 26)

1 Fundaménta eius in móntibus sanctis; †
2     díligit Dóminus portas Sion *
      super ómnia tabernácula Iacob.
3 Gloriósa dicta sunt de te, *
      cívitas Dei! –

4 Memor ero Rahab et Babylónis inter sciéntes me; †
      ecce Philistǽa et Tyrus cum Æthiópia: *
      hi nati sunt illic.
5 Et de Sion dicétur: „Hic et ille natus est in ea; *
      et ipse firmávit eam Altíssimus.“ –

6 Dóminus réferet in librum populórum: *
      „Hi nati sunt illic.“
7 Et cantant sicut choros ducéntes: *
      „Omnes fontes mei in te.“

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei.

V. Adorábo ad templum sanctum tuum.
R. Et confitébor nómini tuo, Dómine.

LECTIO PRIOR

De Epístola prima beáti Petri apóstoli

2, 1-17
Tamquam lapides vivi superædificamini

     Caríssimi: Deponéntes omnem malítiam et omnem dolum et simulatiónes et invídias et omnes detractiónes, sicut modo géniti infántes, rationále sine dolo lac concupíscite, ut in eo crescátis in salútem, si gustástis quóniam dulcis Dóminus. Ad quem accedéntes, lápidem vivum, ab homínibus quidem reprobátum, coram Deo autem eléctum, pretiósum, et ipsi tamquam lápides vivi ædificámini domus spiritális in sacerdótium sanctum offérre spiritáles hóstias acceptábiles Deo per Iesum Christum. Propter quod cóntinet Scriptúra: «Ecce pono in Sion lápidem angulárem, eléctum, pretiósum; et qui credit in eo, non confundétur».
     Vobis ígitur honor credéntibus; non credéntibus autem «Lapis, quem reprobavérunt ædificántes, hic factus est in caput ánguli» et «lapis offensiónis et petra scándali»; qui offéndunt verbo non credéntes, in quod et pósiti sunt.
     Vos autem genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus in acquisitiónem, ut virtútes annuntiétis eius, qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum; qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei; qui non consecúti misericórdiam nunc autem misericórdiam consecúti.
     Caríssimi, óbsecro tamquam ádvenas et peregrínos abstinére vos a carnálibus desidériis, quæ mílitant advérsus ánimam; conversatiónem vestram inter gentes habéntes bonam, ut in eo, quod detréctant de vobis tamquam de malefactóribus, ex bonis opéribus considerántes gloríficent Deum in die visitatiónis.
     Subiécti estóte omni humánæ creatúræ propter Dóminum: sive regi quasi præcellénti sive dúcibus tamquam ab eo missis ad vindíctam malefactórum, laudem vero bonórum; quia sic est volúntas Dei, ut benefaciéntes obmutéscere faciátis imprudéntium hóminum ignorántiam, quasi líberi, et non quasi velámen habéntes malítiæ libertátem, sed sicut servi Dei.
     Omnes honoráte, fraternitátem dilígite, Deum timéte, regem honorificáte.

RESPONSORIUM

Cf. Tob 13, 16; Ap 21, 19-21

R. Lápides pretiósi omnes muri tui. * Et turres Ierúsalem gemmis ædificabúntur.
V. Portæ Ierúsalem ex sapphíro et smarágdo ædificabúntur, et ex lápide pretióso omnis circúitus muri eius. * Et turres Ierúsalem gemmis ædificabúntur.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Cæsárii Arelaténsis epíscopi

(Sermo 229, 1-3: CCL 104, 905-908)

Omnes per baptismum templa Dei facti sumus

     Natálem templi huius diem, fratres dilectíssimi, Christo propítio cum exsultatióne et gáudio hódie celebrámus; sed templum Dei verum et vivum nos esse debémus. Mérito tamen sollemnitátem matris Ecclésiæ christiáni pópuli fidéliter colunt, per quam se spiritáliter renátos esse cognóscunt. Nam qui per primam nativitátem vasa iræ Dei fúimus, per secúndam vasa misericórdiæ fíeri merúimus. Prima enim natívitas prodúxit nos ad mortem; secúnda revocávit ad vitam.
     Omnes enim nos, caríssimi, ante baptísmum fana diáboli fúimus, post baptísmum templa Christi esse merúimus; et si de salúte ánimæ nostræ atténtius cogitémus, templum Dei verum et vivum nos esse cognóscimus. Non solum in manufáctis hábitat Deus, nec in domo de lignis et lapídibus facta; sed præcípue in ánima ad imáginem Dei facta, et manu ipsíus artíficis cóndita. Sic enim beátus Paulus apóstolus dixit: Templum Dei sanctum est, quod estis vos.
     Et quia Christus véniens proiécit diábolum de córdibus nostris, ut sibi templum præparáret in nobis, quantum póssumus cum ipsíus adiutório laborémus, ne in nobis per mala ópera nostra patiátur iniúriam. Omnis enim qui male agit, Christo iniúriam facit. Sicut enim dixi, prius quam nos redímeret Christus, diáboli domus fúimus; póstea domus Dei esse merúimus: Deus enim de nobis dignátus est sibi fácere domum.
     Unde nos, caríssimi, si natálem templi cum gáudio celebráre vólumus, templa Dei vivéntia malis opéribus in nobis destrúere non debémus. Et hoc dicam, quod omnes intellégere possunt: quóties ad ecclésiam venímus, qualem illam inveníre vólumus, tales et ánimas nostras præparáre debémus.
     Vis basílicam nítidam inveníre? Noli tuam ánimam peccatórum sórdibus inquináre. Si tu vis ut basílica luminósa sit, et Deus hoc vult, ut ánima tua tenebrósa non sit, sed fiat quod Dóminus dicit, ut lúceat lux in nobis bonórum óperum, et ille glorificétur qui in cælis est. Quómodo tu intras in ecclésiam istam, sic Deus vult intráre in ánimam tuam, sicut ipse promísit: Et habitábo in illis et inambulábo.

RESPONSORIUM

Cf. Ez 47, 1. 9

R. Vidi aquam egrediéntem de templo, a látere dextro, allelúia; et omnes ad quos pervénit aqua ista * salvi facti sunt et dicent: Allelúia, allelúia.
V. In dedicatióne templi decantábat pópulus laudem, et in ore eórum dulcis resonábat sonus. * Salvi facti sunt et dicent: Allelúia, allelúia.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
In ipsa Ecclésia dedicata:

Deus, qui nobis per síngulos annos huius sancti templi tui consecratiónis réparas diem, exáudi preces pópuli tui, et præsta, ut fiat hic tibi semper purum servítium et nobis plena redémptio. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Extra ipsam Ecclésiam dedicatam

Deus, qui de vivis et eléctis lapídibus ætérnum habitáculum tuæ prǽparas maiestáti, multíplica in Ecclésia tua spíritum grátiæ, quem dedísti, ut fidélis tibi pópulus in cæléstis ædificatiónem Ierúsalem semper accréscat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

Vel:

Deus, qui pópulum tuum Ecclésiam vocáre dignátus es, da, ut plebs in nómine tuo congregáta te tímeat, te díligat, te sequátur et ad cæléstia promíssa, te ducénte, pervéniat. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)