Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | 2 | 3 | 4 | 5 | 6 | |
7 | 8 | 9 | 10 | 11 | 12 | 13 |
14 | 15 | 16 | 17 | 18 | 19 | 20 |
21 | 22 | 23 | 24 | 25 | 26 | 27 |
28 | 29 | 30 |
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Iste conféssor Dómini sacrátus,
festa plebs cuius célebrat per órbem,
hódie lætus méruit secréta
scándere cæli.
Qui pius, prudens, húmilis, pudícus,
sóbrius, castus fuit et quiétus,
vita dum præsens vegetávit eius
córporis artus.
Ad sacrum cuius túmulum frequénter
membra languéntum modo sanitáti,
quólibet morbo fúerint graváti,
restituúntur.
Unde nunc noster chorus in honórem
ipsíus, hymnum canit hunc libénter,
ut piis eius méritis iuvémur
omne per ævum.
Sit salus illi, decus atque virtus,
qui supra cæli résidens cacúmen,
totíus mundi máchinam gubérnat
trinus et unus. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.
In his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos. (Řím 8, 37)
I
2 Deus, áuribus nostris audívimus; †
patres nostri annuntiavérunt nobis *
opus, quod operátus es in diébus eórum, in diébus antíquis.
3 Tu manu tua gentes depulísti et plantásti illos *
afflixísti pópulos et dilatásti eos. –
4 Nec enim in gládio suo possedérunt terram, *
et bráchium eórum non salvávit eos;
sed déxtera tua et bráchium tuum et illuminátio vultus tui, *
quóniam complacuísti in eis. –
5 Tu es rex meus et Deus meus, *
qui mandas salútes Iacob.
6 In te inimícos nostros proiécimus, *
et in nómine tuo conculcávimus insurgéntes in nos. –
7 Non enim in arcu meo sperábo, *
et gládius meus non salvábit me.
8 Tu autem salvásti nos de affligéntibus nos *
et odiéntes nos confudísti.
9 In Deo gloriábimur tota die *
et in nómine tuo confitébimur in sǽculum.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Bráchium eórum non salvábit eos, sed déxtera tua et illuminátio vultus tui.
Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.
10 Nunc autem reppulísti et confudísti nos *
et non egrediéris, Deus, cum virtútibus nostris.
11 Convertísti nos retrórsum coram inimícis nostris, *
et, qui odérunt nos, diripuérunt sibi.
12 Dedísti nos tamquam oves ad vescéndum *
et in géntibus dispersísti nos. –
13 Vendidísti pópulum tuum sine lucro, *
nec dítior factus es in commutatióne eórum.
14 Posuísti nos oppróbrium vicínis nostris, *
subsannatiónem et derísum his, qui sunt in circúitu nostro.
15 Posuísti nos similitúdinem in géntibus, *
commotiónem cápitis in pópulis. –
16 Tota die verecúndia mea contra me est, *
et confúsio faciéi meæ coopéruit me
17 a voce exprobrántis et obloquéntis, *
a fácie inimíci et ultóris.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Non avértet Dóminus fáciem suam a vobis, si revérsi fuéritis ad eum.
Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.
18 Hæc ómnia venérunt super nos, nec oblíti sumus te; *
et iníque non égimus in testaméntum tuum.
19 Et non recéssit retro cor nostrum, *
nec declinavérunt gressus nostri a via tua;
20 sed humiliásti nos in loco vúlpium *
et operuísti nos umbra mortis. –
21 Si oblíti fuérimus nomen Dei nostri *
et si expandérimus manus nostras ad deum aliénum,
22 nonne Deus requíret ista? *
Ipse enim novit abscóndita cordis.
23 Quóniam propter te mortificámur tota die, *
æstimáti sumus sicut oves occisiónis. –
24 Evígila, quare obdórmis, Dómine? *
Exsúrge et ne repéllas in finem.
25 Quare fáciem tuam avértis, *
oblivísceris inópiæ nostræ et tribulatiónis nostræ?
26 Quóniam humiliáta est in púlvere ánima nostra, *
conglutinátus est in terra venter noster.
27 Exsúrge, Dómine, ádiuva nos *
et rédime nos propter misericórdiam tuam.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Exsúrge, Dómine, et ne repéllas in finem.
V.
Fáciem tuam illúmina super servum tuum, Dómine.
R.
Et doce me iustificatiónes tuas.
LECTIO PRIOR
De libro Daniélis prophétæ
In anno primo Daríi fílii Asuéri de sémine Medórum, qui imperávit super regnum Chaldæórum, anno uno regno eius, ego Dániel intelléxi in libris
númerum annórum, de quo factus est sermo Dómini ad Ieremíam prophétam, ut compleréntur desolatiónes Ierúsalem, septuagínta anni; et pósui fáciem
meam ad Dóminum Deum meum, ut quǽrerem rogatiónem et deprecatiónem in ieiúniis, sacco et cínere. Et orávi Dóminum Deum et conféssus sum et dixi:
«Inclína, Deus meus, aurem tuam et audi; áperi óculos tuos et vide desolatiónem nostram et civitátem, super quam invocátum est nomen tuum; neque
enim in iustificatiónibus nostris prostérnimus preces ante fáciem tuam, sed in miseratiónibus tuis multis. Exáudi, Dómine; placáre, Dómine,
atténde et fac: ne moréris propter temetípsum, Deus meus, quia nomen tuum invocátum est super civitátem et super pópulum tuum».
Cumque adhuc lóquerer et orárem et confitérer peccáta mea et peccáta pópuli mei Israel et prostérnerem preces meas in conspéctu Dei mei pro monte
sancto Dei mei, adhuc me loquénte in oratióne, ecce vir Gábriel, quem víderam in visióne princípio, cito volans tétigit me in témpore sacrifícii
vespertíni; et dócuit me et locútus est mihi dixítque: «Dániel, nunc egréssus sum, ut docérem te et intellégeres. Ab exórdio precum tuárum
egréssus est sermo; ego autem veni, ut indicárem, quia vir desideriórum es tu; ergo animadvérte sermónem et intéllege visiónem. Septuagínta
hebdómades decrétæ sunt super pópulum tuum et super urbem sanctam tuam, ut consummétur prævaricátio, et finem accípiat peccátum, et deleátur
iníquitas, et adducátur iustítia sempitérna, et impleátur vísio et prophétes, et ungátur Sanctus sanctórum.
Scito ergo et animadvérte: ab éxitu sermónis ut íterum ædificétur Ierúsalem usque ad christum ducem, hebdómades septem. Et hebdómades sexagínta
duæ erunt; et rursum ædificábitur platéa et muri in angústia témporum.
Et post hebdómades sexagínta duas occidétur christus; et nihil erit ei. Et civitátem et sanctuárium dissipábit pópulus ducis ventúri, et finis
eius vástitas et usque ad finem belli statúta desolátio.
Confirmábit autem pactum multis hebdómade una; et in dimídio hebdómadis defíciet hóstia et sacrifícium, et erit super alam abominatiónis vastátor
et úsquedum consummátio et decrétum effundántur super vastatórem».
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Epístolis Sulpícii Sevéri
Martínus óbitum suum longe ante præscívit, dixítque frátribus dissolutiónem sui córporis imminére. Intérea causa éxstitit qua
Condacénsem diœcésim visitáret. Nam, cléricis inter se Ecclésiæ illíus discordántibus, pacem cúpiens reformáre, licet finem
diérum suórum non ignorásset, proficísci tamen ob istíus modi causam non recusávit, bonam hanc virtútum suárum consummatiónem
exístimans, si pacem Ecclésiæ rédditam reliquísset.
Aliquándiu ergo in vico illo vel in ecclésia ad quam íerat commorátus, pace inter cléricos restitúta, cum iam régredi ad monastérium
cogitáret, víribus córporis cœpit repénte destítui, convocatísque frátribus índicat se iam resólvi. Tum vero mæror et luctus ómnium
et vox una plangéntium: «Cur nos, pater, déseris? aut cui nos desolátos relínquis? Invádent gregem tuum lupi rapáces; quis nos a
mórsibus eórum, percússo pastóre, prohibébit? Scimus quidem desideráre te Christum, sed salva tibi sunt tua prǽmia nec diláta
minuéntur; nostri pótius miserére, quos déseris».
Tunc ille motus his flétibus, ut totus semper in Dómino misericórdiæ viscéribus affluébat, lacrimásse perhibétur; conversúsque ad
Dóminum hac tantum fléntibus voce respóndit: «Dómine, si adhuc pópulo tuo sum necessárius, non recúso labórem; fiat volúntas tua».
O virum ineffábilem, nec labóre victum nec morte vincéndum, qui in nullam se partem prónior inclináverit, nec mori timúerit nec
vívere recusárit! Oculis tamen ac mánibus in cælum semper inténtis, invíctum ab oratióne spíritum non relaxábat; et cum a
presbýteris, qui tunc ad eum convénerant, rogarétur ut corpúsculum láteris mutatióne releváret: «Sínite, inquit, sínite me,
fratres, cælum pótius respícere quam terram, ut suo iam itínere itúrus ad Dóminum spíritus dirigátur». Hæc locútus diábolum
vidit, prope assístere. «Quid hic, inquit, astas, cruénta béstia? nihil in me, funéste, repéries; Abrahæ me sinus récipit».
Cum hac ergo voce spíritum cælo réddidit. Martínus Abrahæ sinu lætus excípitur. Martínus pauper et módicus cælum dives ingréditur.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui in beáto Martíno epíscopo sive per vitam sive per mortem magnificátus es, ínnova grátiæ tuæ mirabília in córdibus nostris,
ut neque mors neque vita separáre nos possit a caritáte tua. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)