lat

BREVIARIUM ROMANUM

15 november 2010
S. Alberti Magni, episcopi et Ecclesiæ doctoris, memoria ad libitum


Lauingiæ (Lauingen) ad Danubium in Germania natus est circa annum 1206; Patavii et Lutetiæ Parisiorum studiis incubuit. Inter Fratres Prædicatores adlectus, munere docendi plurimis in locis optime functus est. Ratisbonensis episcopus ordinatus, assidue nisus est pacem inter populos civitatesque firmare. Multa præclare scripsit ad doctrinæ sacræ et naturalis emolumentum. Mortuus est Coloniæ Agrippinæ (Köln) anno 1280.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Ætérne sol, qui lúmine
creáta comples ómnia,
supréma lux et méntium,
te corda nostra cóncinunt.

Tuo fovénte Spíritu,
hic viva luminária
fulsére, per quæ sǽculis
patent salútis sémitæ.

Quod verba missa cǽlitus,
natíva mens quod éxhibet,
per hos minístros grátiæ
novo nitóre cláruit.

Horum corónæ párticeps,
doctrína honéstus lúcida,
hic vir beátus splénduit
quem prædicámus láudibus.

Ipso favénte, quǽsumus,
nobis, Deus, percúrrere
da veritátis trámitem,
possímus ut te cónsequi.

Præsta, Pater piíssime,
Patríque compar Unice,
cum Spíritu Paráclito
regnans per omne sǽculum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Psalmus 6
Homo afflictus Domini clementiam implorat

Nunc ánima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27)

2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
      neque in ira tua corrípias me. –

3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
      sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.

4 Et ánima mea turbáta est valde, *
      sed tu, Dómine, úsquequo? –

5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
      salvum me fac propter misericórdiam tuam.

6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
      in inférno autem quis confitébitur tibi? –

7 Laborávi in gémitu meo, †
      lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
      lácrimis meis stratum meum rigábam.

8 Turbátus est a mæróre óculus meus, *
      inveterávi inter omnes inimícos meos. –

9 Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
       quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.

10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
       Dóminus oratiónem meam suscépit. –

11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
       convertántur et erubéscant valde velóciter.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Psalmus 9A (9)
Gratiarum actio pro victoriaí

Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.

I

2  Confitébor tibi, Dómine in toto corde meo, *
      narrábo ómnia mirabília tua.

3 Lætábor et exsultábo in te *
      psallam nómini tuo, Altíssime. –

4 Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
      infirmántur et péreunt a fácie tua.

5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
      sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.

6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium; *
      nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.

7 Inimíci solitúdines sempitérnæ factæ sunt, *
      et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis. –

8 Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
      parávit in iudícium thronum suum.

9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
       iudicábit pópulos in æquitáte. –

10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
       refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.

11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
       quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

II

12  Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
       annuntiáte inter gentes stúdia eius.

13  Quóniam requírens sánguinem, recordátus est eórum, *
      non est oblítus clamórem páuperum. –

14 Miserére mei, Dómine; †
      vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
      qui exáltas me de portis mortis,

15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
       exsúltem in salutári tuo. –

16 Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt, †
       in láqueo isto, quem abscondérunt, *
       comprehénsus est pes eórum.

17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
       in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. –

18 Converténtur peccatóres in inférnum, *
       omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.

19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
       exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –

20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
       iudicéntur gentes in conspéctu tuo. –

21 Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
       sciant gentes quóniam hómines sunt.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.

V. Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam.
R. Et custódiam illam in toto corde meo.

LECTIO PRIOR

De libro Ioélis prophétæ

4, 1-3. 9-21
Ultimum iudicium; deinde felicitas æterna

     Hæc dicit Dóminus: «Ecce in diébus illis et in témpore illo, cum convértero sortem Iudæ et Ierúsalem, congregábo omnes gentes et dedúcam eas in vallem Iósaphat, et disceptábo cum eis ibi super pópulo meo et hereditáte mea Israel, quos dispersérunt in natiónibus, et terram meam divisérunt. Et super pópulum meum misérunt sortem; et dedérunt púerum pro meretríce et puéllam vendidérunt pro vino, ut bíberent.
     Clamáte hoc in géntibus, sanctificáte bellum, suscitáte robústos; accédant, ascéndant omnes viri bellatóres. Concídite vómeres vestros in gládios et falces vestras in lánceas; infírmus dicat: “Fortis ego sum”. Erúmpite et veníte, omnes gentes de circúitu, et congregámini ibi! Deduc, Dómine, robústos tuos! Consúrgant et ascéndant gentes in vallem Iósaphat, quia ibi sedébo, ut iúdicem omnes gentes in circúitu. Míttite falces, quóniam maturávit messis; veníte et prémite, quia plenum est tórcular: exúberant torculária, quia magna est malítia eórum. Pópuli, pópuli in valle Decisiónis, quia iuxta est dies Dómini in valle Decisiónis. Sol et luna obtenebráti sunt, et stellæ retraxérunt splendórem suum.
     Et Dóminus de Sion rúgiet et de Ierúsalem dabit vocem suam; et movebúntur cæli et terra, et Dóminus refúgium pópulo suo et fortitúdo fíliis Israel. Et sciétis quia ego Dóminus Deus vester hábitans in Sion monte sancto meo; et erit Ierúsalem locus sanctus, et aliéni non transíbunt per eam ámplius. Et erit in die illa: stillábunt montes mustum, et colles fluent lacte; et per omnes rivos Iudæ ibunt aquæ, et fons de domo Dómini egrediétur et irrigábit torréntem Settim.
     Ægýptus in desolatiónem erit, et Idumǽa in desértum desolatiónis, pro eo quod iníque égerint in fílios Iudæ et effúderint sánguinem innocéntem in terra eórum. Et Iuda in ætérnum habitábitur, et Ierúsalem in generatiónem et generatiónem; et vindicábo sánguinem eórum, quem non relínquam impunítum, et Dóminus commorátur in Sion».

RESPONSORIUM

Ioel 4, 18; Ap 22, 17c. 1

R. Stillábunt montes mustum, et per omnes rivos Iudæ ibunt aquæ, et fons de domo Dómini egrediétur. * Qui sitit véniat, et qui vult accípiat aquam vitæ gratis.
V. Osténdit mihi ángelus flúvium aquæ vitæ, spléndidum tamquam crystállum, procedéntem de throno Dei et Agni. * Qui sitit véniat, et qui vult accípiat aquam vitæ gratis.

LECTIO ALTERA

Ex Commentário sancti Albérti Magni epíscopi in Evangélium Lucæ

(22, 19; Opera omnia, Parisiis 1890-1899 23, 673-674)

Pastor et doctor in ædificationem corporis Christi

     Hoc fácite in meam commemoratiónem. In quo duo sunt notánda. Primum est iniúnctio usus huius sacraménti, quod notat quando dicit: Hoc fácite. Secúndum autem est quod sit memoriále abeúntis ad mortem pro nobis Dómini.
     Dicit ergo: Hoc fácite. Nihil enim utílius est iniúngi, nihil dúlcius, nihil salúbrius, nihil amabílius, nihil ætérnæ vitæ simílius iniúngi pótuit. Et hæc per síngula ostendúntur.
     Utile enim ad peccáti remissiónem, et ad grátiæ plenitúdinem est utilíssimum in vita. Hic, scílicet Pater spirítuum, érudit nos, ad id quod útile est in recipiéndo sanctificatiónem eius. Sanctificátio autem eius est in sacrificatióne eius, hoc est, cum se óbtulit in sacraménto, et Patri pro nobis, et nobis se óbtulit ad usum. Pro eis ego sanctífico meípsum. Christus, qui per Spíritum sanctum semetípsum óbtulit immaculátum Deo, emundábit consciéntiam nostram ab opéribus mórtuis ad serviéndum Deo vivénti.
     Nihil étiam dúlcius fácere póssumus. Quid enim dúlcius quam id in quo Deus totam suam ad nos osténdit dulcédinem? Parátum panem de cælo præstitísti illis sine labóre, omne delectaméntum in se habéntem et omnis sapóris suavitátem. Substántia enim tua dulcédinem tuam, quam in fílios habes, ostendébat et desérviens uniuscuiúsque voluntáti, ad quod quisque volébat, convertebátur.
     Nihil étiam salúbrius iniúngi póterat. Est enim hoc sacraméntum Ligni vitæ fructus, quem qui cum devotióne sincéræ fídei sumit, mortem non gustábit in ætérnum. Lignum vitæ est his qui apprehénderint eam: et qui tenúerit eam beátus. Qui mandúcat me et ipse vivet propter me.
     Nihil étiam amabílius iniúngi pótuit. Hoc enim sacraméntum et amóris et uniónis est effectívum. Amóris enim máximi indícium est seípsum dare in cibum. Si non dixérunt viri tabernáculi mei: Quis det de cárnibus eius ut saturémur? quasi dicat: tantum diléxi eos et ipsi me, quod ego in viscéribus eórum esse cupiébam, et ipsi me sic súmere, ut mihi incorporáti membra mea fíerent. Non enim intímius nec naturálius mihi uníri póterant et ego eis.
     Nihil étiam ætérnæ vitæ simílius iniúngi póterat. Ætérnæ enim vitæ continuátio ex hoc est quod Deus sua dulcédine seípsum ínfluit beáte vivéntibus.

RESPONSORIUM

Lc 22, 29-30a; Io 15, 16a

R. Ego dispóno vobis sicut dispósuit mihi Pater meus regnum,* ut edátis et bibátis super mensam meam in regno meo.
V. Ego elégi vos et pósui vos, ut eátis et fructum afferátis. * Ut edátis et bibátis super mensam meam in regno meo.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beátum Albértum epíscopum in humána sapiéntia cum divína fide componénda magnum effecísti, da nobis, quǽsumus, ita eius magistérii inhærére doctrínis, ut per scientiárum progréssus ad profundiórem tui cognitiónem et amórem perveniámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)