lat

BREVIARIUM ROMANUM

29 december 2010
S. Thomæ Becket, episcopi et martyris, memoria ad libitum


Londinii natus est anno 1118; clericus Cantuariensis et regis cancellarius factus, anno 1162 episcopus electus est. Iura Ecclesiæ contra regem Henricum II strenue defendit, ex quo per sex annos in Galliam exsulare coactus est. In patriam reversus, multa adhuc sustinuit, donec a regis satellitibus anno 1170 occisus est.

AD OFFICIUM LECTIONIS

V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R. Dómine, ad adiuvándum me festína.

Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.

HYMNUS

Christe, pastórum caput atque princeps,
géstiens huius celebráre festum,
débitas sacro pia turba psallit
  cármine laudes,

Strénuum bello púgilem supérni
chrísmatis pleno tuus unxit intus
Spíritus dono, posuítque sanctam
  páscere gentem.

Hic gregis ductor fuit atque forma,
lux erat cæco, mísero levámen,
próvidus cunctis pater omnibúsque
  ómnia factus.

Christe, qui sanctis méritam corónam
reddis in cælis, dócili magístrum
fac sequi vita, similíque tandem
  fine potíri.

Æqua laus summum célebret Paréntem
teque, Salvátor, pie rex, per ævum;
Spíritus Sancti résonet per omnem
  glória mundum. Amen.

PSALMODIA

Ant. 1 Dóminus virtútum nobíscum: suscéptor noster Deus Iacob.

Psalmus 17 (18), 2-30
Gratiarum actio pro salute et victoria

In illa hora factus est terræmotus magnus. (Ap 11, 13)

I

2 Díligam te, Dómine, fortitúdo mea. *
3     Dómine, firmaméntum meum et refúgium meum et liberátor meus;
   Deus meus, adiútor meus, et sperábo in eum; *
      protéctor meus et cornu salútis meæ et suscéptor meus.

4 Laudábilem invocábo Dóminum, *
      et ab inimícis meis salvus ero. –

5 Circumdedérunt me fluctus mortis, *
      et torréntes Bélial conturbavérunt me;

6 funes inférni circumdedérunt me, *
      præoccupavérunt me láquei mortis.

7 In tribulatióne mea invocávi Dóminum, *
      et ad Deum meum clamávi;
   exaudívit de templo suo vocem meam, *
      et clamor meus in conspéctu eius introívit in aures eius.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 1 Dóminus virtútum nobíscum: suscéptor noster Deus Iacob.

Ant. 2 Oriétur in diébus Dómini abundántia pacis, et dominábitur.

II

8 Commóta est et contrémuit terra; †
      fundaménta móntium concússa sunt et commóta sunt, *
      quóniam irátus est.

9 Ascéndit fumus de náribus eius, †
      et ignis de ore eius dévorans; *
      carbónes succénsi processérunt ab eo.

10 Inclinávit cælos et descéndit, *
      et calígo sub pédibus eius. –

11 Et ascéndit super cherub et volávit, *
      ferebátur super pennas ventórum.

12 Et pósuit ténebras latíbulum suum, †
      in circúitu eius tabernáculum eius, *
      tenebrósa aqua, nubes áeris.

13 Præ fulgóre in conspéctu eius nubes transiérunt, *
      grando et carbónes ignis. –

14 Et intónuit de cælo Dóminus, †
      et Altíssimus dedit vocem suam: *
      grando et carbónes ignis.

15 Et misit sagíttas suas et dissipávit eos, *
      fúlgura iecit et conturbávit eos.

16 Et apparuérunt fontes aquárum, *
      et reveláta sunt fundaménta orbis terrárum
    ab increpatióne tua, Dómine, *
      ab inspiratióne spíritus iræ tuæ. –

17 Misit de summo et accépit me *
      et assúmpsit me de aquis multis;

18 erípuit me de inimícis meis fortíssimis †
      et ab his, qui odérunt me, *
      quóniam confortáti sunt super me.

19 Oppugnavérunt me in die afflictiónis meæ, *
      et factus est Dóminus fulciméntum meum;

20 et edúxit me in latitúdinem, *
      salvum me fecit, quóniam vóluit me.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 2 Oriétur in diébus Dómini abundántia pacis, et dominábitur.

Ant. 3 Animas páuperum suórum salvas fáciet Dóminus.

III

21 Et retríbuet mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum reddet mihi,

22 quia custodívi vias Dómini, *
      nec ímpie recéssi a Deo meo.

23 Quóniam ómnia iudícia eius in conspéctu meo, *
      et iustítias eius non réppuli a me;

24 et fui immaculátus cum eo *
      et observávi me ab iniquitáte.

25 Et retríbuit mihi Dóminus secúndum iustítiam meam *
      et secúndum puritátem mánuum meárum in conspéctu oculórum eius. –

26 Cum sancto sanctus eris *
      et cum viro innocénte ínnocens eris

27 et cum elécto eléctus eris *
      et cum pervérso cállidus eris.

28 Quóniam tu pópulum húmilem salvum fácies *
      et óculos superbórum humiliábis.

29 Quóniam tu accéndis lucérnam meam, Dómine; *
      Deus meus illúminat ténebras meas.

30 Quóniam in te aggrédiar hóstium turmas *
      et in Deo meo transíliam murum.

Glória Patri et Fílio *
    et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
    et in sǽcula sæculórum. Amen.

Ant. 3 Animas páuperum suórum salvas fáciet Dóminus.

V. Vidéntes pastóres cognovérunt de verbo.
R. Quod dictum erat illis de Púero.

LECTIO PRIOR

Incipit Epístola beáti Pauli apóstoli ad Colossénses

1, 1-14
Gratiarum actio et precatio

     Paulus apóstolus Christi Iesu per voluntátem Dei et Timótheus frater his, qui sunt Colóssis, sanctis et fidélibus frátribus in Christo: grátia vobis et pax a Deo Patre nostro.
     Grátias ágimus Deo Patri Dómini nostri Iesu Christi semper pro vobis orántes, audiéntes fidem vestram in Christo Iesu et dilectiónem, quam habétis in sanctos omnes, propter spem, quæ repósita est vobis in cælis, quam ante audístis in verbo veritátis evangélii, quod pervénit ad vos, sicut et in univérso mundo est fructíficans et crescens sicut et in vobis ex ea die, qua audístis et cognovístis grátiam Dei in veritáte; sicut didicístis ab Epáphra caríssimo consérvo nostro, qui est fidélis pro nobis miníster Christi, qui étiam manifestávit nobis dilectiónem vestram in Spíritu.
     ídeo et nos, ex qua die audívimus, non cessámus pro vobis orántes et postulántes, ut impleámini agnitióne voluntátis eius in omni sapiéntia et intelléctu spiritáli, ut ambulétis digne Dómino per ómnia placéntes, in omni ópere bono fructificántes et crescéntes in sciéntia Dei, in omni virtúte confortáti secúndum poténtiam claritátis eius in omnem patiéntiam et longanimitátem, cum gáudio grátias agéntes Patri, qui idóneos vos fecit in partem sortis sanctórum in lúmine; qui erípuit nos de potestáte tenebrárum et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ, in quo habémus redemptiónem, remissiónem peccatórum.

RESPONSORIUM

Col 1, 12. 13; Iac 1, 17

R. Grátias agámus Deo Patri, * qui erípuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ.
V. Omne datum óptimum et omne donum perféctum desúrsum est, descéndens a Patre lúminum. * Qui erípuit nos de potestáte tenebrárum, et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ.

LECTIO ALTERA

Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis

(Sermo 1 in Epiphania Domini, 1-2: PL 133, 141-143)

In plenitudine temporis venit et plenitudo divinitatis

     Appáruit benígnitas et humánitas Salvatóris nostri Dei. Grátias Deo, per quem sic abúndat consolátio nostra in hac peregrinatióne, in hoc exsílio, in hac miséria.
     Priúsquam apparéret humánitas, latébat benígnitas; síquidem et prius erat: nam et misericórdia Dómini ab ætérno est. Sed unde tanta agnósci póterat? Promittebátur, sed non sentiebátur; unde et a multis non credebátur. Multifárie quippe multísque modis loquebátur Dóminus in prophétis. Ego, ínquiens, cógito cogitatiónes pacis, et non afflictiónis. Sed quid respondébat homo, afflictiónem séntiens, pacem nésciens? Quoúsque dícitis, Pax, pax, et non est pax? Propter hoc ángeli pacis amáre flebant, dicéntes: Dómine, quis crédidit audítui nostro? Sed nunc credant hómines vel vísui suo, quia testimónia Dei credibília facta sunt nimis. Ut enim nec turbátum quidem óculum láteat, in sole pósuit tabernáculum suum.
     Ecce pax non promíssa, sed missa; non diláta, sed data; non prophetáta, sed præsentáta. Ecce quasi saccum plenum misericórdia sua Deus Pater misit in terram; saccum, inquam, in passióne concidéndum, ut effundátur quod in eo latet prétium nostrum; saccum útique, etsi parvum, sed plenum. Párvulus síquidem datus est nobis, sed in quo hábitat omnis plenitúdo divinitátis. Postquam enim venit plenitúdo témporis, venit et plenitúdo divinitátis. Venit in carne, ut vel sic carnálibus exhiberétur, ei apparénte humanitáte benígnitas agnoscerétur. Ubi enim Dei innotéscit humánitas, iam benígnitas latére non potest. In quo enim magis commendáre póterat benignitátem suam, quam suscipiéndo carnem meam? Meam, inquam, non carnem Adam, id est non qualem ille hábuit ante culpam.
     Quid tantópere decláret eius misericórdiam, quam quod ipsam suscépit misériam? Quid ita pietáte plenum, quam quod Dei Verbum propter nos factum est fenum? Dómine, quid est homo quia réputas eum? aut quid appónis erga eum cor tuum? Hinc atténdat homo quanta sit cura eius Deo; hinc sciat quid de eo cógitet aut quid séntiat. Non intérroges, o homo, ea quæ páteris, sed quæ passus est ille. Quanti te fecit, ex his quæ pro te factus est, agnósce, ut appáreat tibi benígnitas eius ex humanitáte. Quanto enim minórem se fecit in humanitáte, tanto maiórem exhíbuit in bonitáte; et quanto pro me vílior, tanto mihi cárior est. Appáruit, inquit Apóstolus, benígnitas et humánitas Salvatóris nostri Dei. Magna plane et manifésta benígnitas Dei et humánitas! et magnum benignitátis indícium declarávit, qui humanitáti áddere nomen Dei curávit.

RESPONSORIUM

Eph 1, 5-6a; Rom 8, 29

R. Prædestinávit nos Deus in adoptiónem filiórum per Iesum Christum in ipsum, * secúndum beneplácitum voluntátis suæ, in laudem glóriæ grátiæ suæ.
V. Quos præscívit, et prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii sui. * Secúndum beneplácitum voluntátis suæ, in laudem glóriæ grátiæ suæ.

LECTIO TERTIA

Ex Epístolis sancti Thomæ Becket epíscopi

(Epist. 74: PL 190, 533-536)

Non coronatur nisi qui legitime certaverit

     Si curámus esse quod dícimur, et nostri nóminis, qui appellámur epíscopi et pontífices, nosse vólumus significatiónem, opórtet nos iugi sollicitúdine consideráre et imitári vestígia illíus, qui, póntifex in ætérnum a Deo constitútus, seípsum pro nobis Patri óbtulit in ara crucis, et de summa cælórum spécula ómnium actus et áctuum intentiónes iúgiter speculátur, tandem unicuíque redditúrus secúndum ópera sua.
     Vices enim illíus in terris geréndas suscépimus, adépti sumus glóriam nóminis, honórem dignitátis, fructúsque labórum spiritálium temporáliter possidémus, Apóstolis et apostólicis viris in Ecclesiárum fastígiis succedéntes, ut nostro ministério peccáti et mortis destruátur impérium, et in fide et proféctu virtútum coaléscens ædifícium Christi crescat in templum sanctum in Dómino.
     Et quidem episcopórum multus est númerus. Qui docéndi et pascéndi sollicitúdinem et instántiam diligentiórem promísimus in consecratióne, et verbis cotídie profitémur, sed útinam fides pollicitatiónis de testimónio óperis convaléscat! Messis útique multa est, nec ad eam colligéndam et congregándam in hórreum Dómini unus suffíceret aut pauci.
     Quis tamen Románam Ecclésiam caput ómnium Ecclesiárum et fontem cathólicæ doctrínæ ámbigit esse? Quis claves regni cælórum Petro tráditas esse ignórat? Nonne in fide et doctrína Petri totíus Ecclésiæ structúra consúrgit, donec occurrámus omnes Christo in virum perféctum, in unitáte fídei et agnitióne Fílii Dei?
     Necésse quidem est multos esse qui plantent, multos qui írrigent, quóniam hoc éxigit procéssus verbi, et dilatátio populórum, cum et antíquus pópulus, cui unum sufficiébat altáre, plures ex necessitáte magístros habúerit, nedum modo in concúrsu et affluéntia géntium, quibus Líbanus non súfficit ad succendéndum, et animália non modo Líbani, sed nec totíus Iudǽæ suffícerent ad holocáustum.
     Sed quicúmque sit qui rigat aut plantat, Deus nulli dat increméntum, nisi illi qui plantávit in fide Petri et doctrínæ ipsíus acquiéscit.
     Sane ad eum máxima pópuli iudícia referúntur, a Románo examinánda Pontífice, et dispósiti sub eo matris Ecclésiæ magistrátus, quátenus in partem sollicitúdinis accíti sunt, créditam exercérent potestátem.
     Mementóte dénique quómodo salvi facti sunt patres nostri, quómodo et quibus tribulatiónibus Ecclésia créverit et dilatáta sit; quas procéllas eváserit navis Petri, quæ Christum habet vectórem; quáliter ad corónam pervénerint, quorum fides ex tribulatióne clárius elucéscit.
     Sic ómnium sanctórum turba procéssit, ut perpétuo verum sit, quia non coronátur, nisi qui legítime certáverit.

RESPONSORIUM


R. Coronávit te Dóminus coróna iustítiæ: * Stola glóriæ suæ circúmdedit te, et hábitat in te Deus, Sanctus Israel.
V. Certámen bonum certásti, cursum consummásti, repósita est tibi coróna iustítiæ. * Stola glóriæ suæ circúmdedit te, et hábitat in te Deus, Sanctus Israel.

HYMNUS

Te Deum laudámus: *
    te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, *
    omnis terra venerátur.
Tibi omnes ángeli, *
    tibi cæli et univérsæ potestátes:
tibi chérubim et séraphim *
    incessábili voce proclámant:
Sanctus,* Sanctus,* Sanctus*
    Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt cæli et terra *
    maiestátis glóriæ tuæ.

Te gloriósus *
    Apostolórum chorus,
te prophetárum *
    laudábilis númerus,
te mártyrum candidátus *
    laudat exércitus.
Te per orbem terrárum *
    sancta confitétur Ecclésia,
Patrem *
    imménsæ maiestátis;
venerándum tuum verum *
    et únicum Fílium;
Sanctum quoque *
    Paráclitum Spíritum.

Tu rex glóriæ, *
    Christe.
Tu Patris *
    sempitérnus es Fílius.
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, *
    non horruísti Vírginis úterum.
Tu, devícto mortis acúleo, *
    aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei sedes, *
    in glória Patris.
Iudex créderis *
    esse ventúrus.
Te ergo quǽsumus, tuis fámulis súbveni, *
    quos pretióso sánguine redemísti.
Ætérna fac cum sanctis tuis *
    in glória numerári.

* Salvum fac pópulum tuum, Dómine, *
    et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, *
    et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies *
    benedícimus te;
et laudámus nomen tuum in sǽculum, *
    et in sǽculum sǽculi.
Dignáre, Dómine, die isto *
    sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, *
    miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, *
    quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: *
    non confúndar in ætérnum.

* Hæc ultima pars hymni ad libitum omitti potest.

ORATIO

Orémus:
Deus, qui beáto Thomæ mártyri pro iustítia magno ánimo vitam profúndere tribuísti, da nobis, eius intercessióne, nostram pro Christo vitam in hoc sǽculo abnegáre, ut eam in cælo inveníre possímus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

    Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:

Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.

    Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.

Breviarium Romanum

textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)