Do | II | III | IV | V | VI | Sa |
---|---|---|---|---|---|---|
1 | ||||||
2 | 3 | 4 | 5 | 6 | 7 | 8 |
9 | 10 | 11 | 12 | 13 | 14 | 15 |
16 | 17 | 18 | 19 | 20 | 21 | 22 |
23 | 24 | 25 | 26 | 27 | 28 | 29 |
30 | 31 |
PER ANNUM, hebd. I
Pro O.P.: B. Annæ ab Angelis Monteagudo, virginis, monialis, pro commemoratione
Pro O.P.: B. Gundisalvi de Amaranto, presbyteri, pro commemoratione
Communia non applicare
horas componere
ordinarium
officum defunctorum
dedicationis ecclesiæ
BREVIARIUM ROMANUM
V. Deus, in adiutórium meum inténde.
R.
Dómine, ad adiuvándum me festína.
Glória Patri et Fílio et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúia.
HYMNUS
Læti coléntes fámulum
qui te perfécte cóluit,
tibi gratánter, Dómine,
amóris hymnum prómimus.
Christi fidélis ássecla,
ultro relíquit gáudia
cuncta quæ mundus éxhibet
fugáces atque cópias.
Tibi se vovit súbditum
humilitáte obœdiens,
Christi, carnis mundítie,
sponsi æmulátor vírginum.
Tibi placére géstiit
tibíque adhǽsit únice,
mentem, verba vel ópera
amóris fovens ígnibus.
His caritátis vínculis
in terris tibi déditus,
liber ad astra iúgiter
triumphatúrus pródiit.
Eius exémplis éxcitos
da gradi nos alácriter,
ut te cum Nato et Spíritu
laudémus hymnis cǽlicis. Amen.
PSALMODIA
Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.
Nunc ánima mea turbata est ... Pater, salvifica me ex hora hac? (Io 12, 27)
2 Dómine, ne in furóre tuo árguas me, *
neque in ira tua corrípias me. –
3 Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum; *
sana me, Dómine,
quóniam conturbáta sunt ossa mea.
4 Et ánima mea turbáta est valde, *
sed tu, Dómine, úsquequo? –
5 Convértere, Dómine, éripe ánimam meam; *
salvum me fac propter misericórdiam tuam.
6 Quóniam non est in morte, qui memor sit tui, *
in inférno autem quis confitébitur tibi? –
7 Laborávi in gémitu meo, †
lavábam per síngulas noctes lectum meum; *
lácrimis meis stratum meum rigábam.
8 Turbátus est a mæróre óculus meus, *
inveterávi inter omnes inimícos meos. –
9 Discédite a me omnes, qui operámini iniquitátem, *
quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.
10 Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, *
Dóminus oratiónem meam suscépit. –
11 Erubéscant et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei; *
convertántur et erubéscant valde velóciter.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 1 Salvum me fac, Dómine, propter misericórdiam tuam.
Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.
Iterum venturus est iudicare vivos et mortuos.
I
2 Confitébor tibi, Dómine in toto corde meo, *
narrábo ómnia mirabília tua.
3 Lætábor et exsultábo in te *
psallam nómini tuo, Altíssime. –
4 Cum convertúntur inimíci mei retrórsum, *
infirmántur et péreunt a fácie tua.
5 Quóniam fecísti iudícium meum et causam meam, *
sedísti super thronum, qui iúdicas iustítiam.
6 Increpásti gentes, perdidísti ímpium; *
nomen eórum delésti in ætérnum et in sǽculum sǽculi.
7 Inimíci solitúdines sempitérnæ factæ sunt, *
et civitátes destruxísti: périit memória eórum cum ipsis. –
8 Dóminus autem in ætérnum sedébit, *
parávit in iudícium thronum suum.
9 et ipse iudicábit orbem terræ in iustítia, *
iudicábit pópulos in æquitáte. –
10 Et erit Dóminus refúgium opprésso, *
refúgium in opportunitátibus, in tribulatióne.
11 Et sperent in te, qui novérunt nomen tuum, *
quóniam non dereliquísti quæréntes te, Dómine.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 2 Factus est Dóminus refúgium páuperi in tribulatióne.
Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
12 Psállite Dómino, qui hábitat in Sion; *
annuntiáte inter gentes stúdia eius.
13 Quóniam requírens sánguinem, recordátus est eórum, *
non est oblítus clamórem páuperum. –
14 Miserére mei, Dómine; †
vide afflictiónem meam de inimícis meis, *
qui exáltas me de portis mortis,
15 ut annúntiem omnes laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion, *
exsúltem in salutári tuo. –
16 Infíxae sunt gentes in fóvea, quam fecérunt, †
in láqueo isto, quem abscondérunt, *
comprehénsus est pes eórum.
17 Manifestávit se Dóminus iudícium fáciens; *
in opéribus mánuum suárum comprehénsus est peccátor. –
18 Converténtur peccatóres in inférnum, *
omnes gentes, quæ obliviscúntur Deum.
19 Quóniam non in finem oblívio erit páuperis; *
exspectátio páuperum non períbit in ætérnum. –
20 Exsúrge, Dómine, non confortétur homo; *
iudicéntur gentes in conspéctu tuo. –
21 Constítue, Dómine, terrórem super eos, *
sciant gentes quóniam hómines sunt.
Glória Patri et Fílio *
et Spirítui Sancto,
sicut erat in princípio et nunc et semper *
et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. 3 Annuntiábo laudatiónes tuas in portis fíliæ Sion.
V.
Da mihi intelléctum, et servábo legem tuam.
R.
Et custódiam illam in toto corde meo.
LECTIO PRIOR
Incipit liber Sirácidæ
Omnis sapiéntia a Dómino Deo est et cum illo fuit semper et est ante ævum. Arénam maris et plúviæ guttas et dies sǽculi quis dinumerávit?
Altitúdinem cæli et latitúdinem terræ et profúndum abýssi quis mensus est? Sapiéntiam Dei præcedéntem ómnia quis investigávit? Prior ómnium
creáta est sapiéntia, et intelléctus prudéntiæ ab ævo. Fons sapiéntiæ verbum Dei in excélsis, et ingréssus illíus mandáta ætérna. Radix
sapiéntiæ cui reveláta est? Et astútias illíus quis agnóvit?
Disciplína sapiéntiæ cui reveláta est et manifestáta? Et multíplicem perítiam illíus quis intelléxit? Unus est Altíssimus, creátor omnípotens
et rex potens et metuéndus nimis, sedens super thronum suum et dóminans, Deus. Ipse creávit illam in spíritu sancto et vidit et dinumerávit
et mensus est; et effúdit illam super ómnia ópera sua et super omnem carnem secúndum largitátem suam et prǽbuit illam diligéntibus se.
Timor Dómini glória et gloriátio et lætítia et coróna exsultatiónis. Timor Dómini delectábit cor et dabit lætítiam et gáudium et longitúdinem
diérum. Timénti Dóminum bene erit in extrémis et in die defunctiónis suæ benedicétur. Diléctio Dei honorábilis sapiéntia; quibus autem apparúerit,
dispértit eam in visiónem sui ipsíus et in agnitióne magnálium suórum.
Inítium sapiéntiæ timor Dómini et cum fidélibus in vulva concreáta est; cum homínibus veritátis ab ævo fundáta est et sémini eórum se credet.
Timor Dómini sciéntiæ religiósitas; religiósitas custódiet et iustificábit cor, iucunditátem atque gáudium dabit. Plenitúdo sapiéntiæ est timére
Deum; et inébriat eos frúctibus suis. Omnem domum illíus implébit rebus pretiósis et receptácula thesáuris illíus.
Coróna sapiéntiæ timor Dómini, repóllens pacem et salútis fructum: utráque autem sunt dona Dei. Sciéntiam et intelléctum prudéntiæ sapiéntia
effúndit quasi plúviam; et glóriam tenéntium se exáltat. Radix sapiéntiæ est timére Dóminum, et rami illíus longǽvi.
RESPONSORIUM
LECTIO ALTERA
Ex Homilíis sancti Gregórii Magni papæ in Evangélia
Admonére vos volo, ut relinquátis ómnia, sed non præsúmo. Si ergo cuncta mundi relínquere non potéstis, sic tenéte quæ huius mundi sunt, ut
tamen per ea non teneámini in mundo; ut terréna res possideátur, non possídeat; ut sub mentis vestræ sit domínio quod habétis, ne, si mens
vestra terrenárum rerum amóre víncitur, a rebus suis ipsa magis possideátur.
Sit ergo res temporális in usu, ætérna in desidério; sit res temporális in itínere, desiderétur ætérna in perventióne. Quasi ex látere respiciátur
quidquid in hoc mundo ágitur. Ante nos autem tendant mentis óculi, dum tota intentióne illa conspíciunt ad quæ perveniémus.
Exstirpéntur fúnditus vítia, non solum ab actu óperis, sed étiam a cogitatióne cordis evúlsa. Non nos volúptas carnis, non sollicitúdo curiositátis,
non æstus ambitiónis a domínica cena præpédiat, sed ipsa quoque quæ honésta in mundo ágimus quasi ex quodam mentis látere tangámus, ut terréna quæ
libent sic nostro córpori sérviant, quátenus cordi mínime obsístant.
Non ergo, fratres, audémus vobis dícere ut ómnia relinquátis; sed tamen, si vultis, ómnia étiam retinéndo relínquitis, si sic temporália géritis,
ut tamen tota mente ad ætérna tendátis. Mundo enim útitur, sed quasi non utátur, qui et necessária cuncta extérius ad vitæ suæ ministérium rédigit,
et tamen hæc éadem non sinit suæ menti dominári, ut subiécta foris sérviant, et numquam intentiónem ánimi ad alta tendéntis frangant. Quicúmque ergo
tales sunt, eis profécto terréna ómnia non ad desidérium, sed ad usum adsunt. Nihil ítaque sit quod desidérium vestræ mentis retárdet, nullíus vos
rei in hoc mundo delectátio ímplicet.
Si bonum dilígitur, mens in bonis melióribus, id est, in cæléstibus delectétur. Si malum metúitur, mala ánimo ætérna proponántur, ut, dum illic esse
cónspicit et ámplius quod díligat et ámplius quod pertiméscat, hic omníno non hǽreat.
Ad hæc agénda habémus mediatórem Dei et hóminum adiutórem nostrum, per quem cítius cuncta obtinébimus, si ad illum vero amóre flagrámus, qui vivit et
regnat cum Patre et Spíritu Sancto, Deus, in sǽcula sæculórum. Amen.
RESPONSORIUM
ORATIO
Orémus:
Deus, qui Beáti Gundisálvi mentem sancti tui nóminis amóre mirabíliter inflammásti, tibíque in solitúdine illi servíre tribuísti,
eius nobis interventióne concéde ut, eodem ducti spíritu, semper te cogitémus, et quæ tibi grata sunt, inflammáto stúdio
faciámus. Per Dóminum nostrum Iesum Christum, Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
Deinde, saltem in celebratione communi, additur acclamatio:
Benedicámus Dómino.
R. Deo grátias.
Si Officium lectionis dicitur immediate ante aliam Horam, tunc initio prædicti Officii præponi potest hymnus huic Horæ congruus; in fine vero omittuntur oratio et acclamatio Benedicámus Dómino., atque initio sequentis Horæ omittitur versus introductorius cum Glória Patri.
Breviarium Romanum
textus in versione electronica © 2000-2023 Ing. Karel Mracek Dr.h.c. (fr. Pavel, diaconus, CZ)